Hugo de Sancto Caro

<49.538> Prologi Hieronymi in Aggeum expositio

marg.| {5.210va} Ieremias Propheta] etc. Ieremias... etc.] om. Up134 Cum in captivitate Babylonica Septuaginta annis Israel teneretur, mortui sunt omnes, qui terram promissionis viderant, ideoque qui nati fuerant in Babylone terram captivitatis quasi natale solum iudicabant. Cum ergo sexagesimosecundo captivitatis anno Cyrus populo licentiam redeundi dedisset, ceperunt segniter agere, sed Aggeus in captivitate natus adhuc iuvenis cum Zacharia Propheta ceperunt eos monere, ut cum Zorobabel, et Iesu sacerdote magno ascenderent confidenter. Ascenderunt ergo multi, ut habetur 1Esr. 2. et iactis templi fundamentis impediti sunt, primo a finitimis nationibus triginta annis quibus. Cyrus regnavit, post quem regnavit Cambyses octo annis, qui edificationem templi interdixit omnino, postea duo Magi uno anno regnaverunt, postea vero Darius filius Hystaspis, in cuius anno secundo ceperunt prophetare iste Aggeus, et Zacharias, et exhortari populum, ut edificationi instarent. Siquidem alii dicebant, nondum impletos esse annos desolationis, alii consulentes inertie sue dicebant, quod frustra laborarent, quia nihil esset quod facere possent respectu templi prioris. Econtra Aggeus per certa signa ostendebat tempus edificationis advenisse, adiiciens quod maior futura esset gloria templi huius, quam prioris, sed, et vicinarum gentium excidium in gentis sue solatium predicabat. Materia ergo litteralis eius est templi reedificatio : Intentio Iudeos ad cultum Dei, et edificationem exhortari. Materia spiritualis est reparatio generis humani. Intentio ad spiritualem virtutum edificationem homines invitare. Premittit autem, Hieronymus Prologum, qui in quinque partes potest dividi.
marg.| Primo, ponitur ratio, quare captivate fuerint due tribus scilicet periurium Sedechie, secundo, quare tamdiu duravit captivitas, ibi [volens Deus] Tertio, de visione facta Daniel {5. 210vb} super reedificatione, ibi   [Cuius primo anno] Quarto quare iste Aggeus cepit prophetare, ibi   [Nam moriente] Quinto, materia tangitur prophetie, ibi : [  Omnia autem] etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Ieremia Propheta] Ier. 3.a.
marg.| {b} Paralipomenon] 2Par. 36.c. {c}   Impiasset] polluisset.
marg.| {d} Statuit] Ier. 23.c. {e}   Sexagesimo itaque secundo anno] captivitatis scilicet.
marg.| {f} Subverso] a Cyro et Dario.
marg.| {g} Cui] regno Chaldeorum.
marg.| {h} Restabant] secundum prescientiam Dei.
marg.| Unde Ier. 25. Cumque impleti fuerint Septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis. Sed blasphemias, et iniquitates eorum decurtaverunt ut dicitur tempore illo octo annos, sicut ante diluvium viginti anni detracti sunt de centum viginti annis datis hominibus ad penitendum propter malitiam increscentem.
marg.| {i} Quod] regnum scilicet.
marg.| {k} Sexta visio] secundum ordinem historie, quia tres fuerunt sub Nabuchodonosor, 2.3. et 4. cap. Daniel. Quarta, primo anno Baltassar, 7. cap. Quinta, anno tertio Baltassar 8. cap. Sexta, in morte Baltassar 5. cap. De qua hic loquitur.
marg.| {l} Extinctum] usque huc est suspensiva constructio.
marg.| {m} Septima visio] secundum historiam, non secundum libri ordinem hec habetur Dn. 7. Octava autem fuit sub eodem Dario nono capitulo Danielis secundum quod dicitur in Historiis. Tamen illa dicitur hic decima visio forte ideo quia, Hieronymus attendens completionem visionis illius, que agit de Christo, et regno eius qui est finis omnium, ultimam ponit illam hic, et dicit eam decimam Magister in Historiis, historie seriem prosequens, dicit eam octavam.
marg.| {n} Completa] id est in proximo complendo.
marg.| {o} Paralipomenon] 2Par. in fine.
marg.| {p} Successerat] mediate, quia ut dictum est, post Cyrum fuit Cambyses, post hunc duo Magi, deinde Darius, iste filius Hystaspis.
marg.| {q} Refert] 1Esr. 4.
prol.| Explicit Expositio prologi Hieronymi super Aggeum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Agg. Prologi Hieronymi in Aggeum expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=49&chapitre=49_Prol.538)

Notes :