<51.539> Prologi Hieronymi in Zacharias expositio
marg.|
In anno secundo Darii]
etc. Huius Prophete materia litteralis est, populus de Babylone reversus. Intentio ad cultum Dei, et templi edificationem populum invitare. Materia spiritualis est Ecclesia, per Christum liberata. Intentio fideles a vitiis revocare, et templi spiritualis edificationem excitare. Huic operi premittit Hieronymus Prologum : ubi primo loquitur communiter de Aggeo, et Zacharia, tria ponens de ipsis, scilicet quando prophetaverunt, quia secundo anno Darii filii Hystaspis. Et quo ordine, quia primo Aggeus, postea Zacharias. Et qua intentione, quia ut populum ad templi edificationem invitarent. In secunda parte specialiter loquitur de Zacharia, ibi
[Nam et populum]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{t}
In anno secundo Darii]
etc. Qui fuit quadragesimus a primo anno Cyri, quando data est Iudeis licentia redeundi, ut probatum est supra in primo. Aggei.
marg.|
{u}
Ut Esdras refert]
1. Esdre 5.a. Et 2. Esdre 6.a. ita dicens : In anno secundo, etc. Unde hec sunt verba textus Esdre usque ibi
[Nam et populum]
Tamen aliqua verba variantur, sed textus est idem.
marg.|
{x}
Super Israel]
textus, in nomine Dei Israel.
marg.|
{y}
Quibus]
id est in quibus prosequendis.
marg.|
{z}
Cum audissent]
ipsi Prophetas, vel Prophete eos, scilicet paratos ad opus. Tunc ipsi. {a}
Prophete exhortatione sua adiuverunt eos]
quia ipsi fuerunt eis magis magnum adiutorium, cum et regum precedentium prohibitionem, et vicinarum gentium impugnationem formidarent.
marg.|
{b}
Nam et populum Israel]
Hic specialiter de Zacharia loquitur, ostendens primo intentionem eius, que fuit populi ad cultum Dei invitatio, sicut patet in verbis lectione comprehensis, ibi
[Convertimini ad me]
Et deinde ipsius populi consolatio, ut patet per visionem illam.
marg.|
{c}
Vidi nocte]
etc. quam ponit in parte, et exponit.
marg.|
{d}
Et stantem in medio]
etc. Vir id est Angelus in specie viri apparuit ei in visione imaginaria sedens in equo
{5.
213ra} rufo. Et ille equus stabat in monte ubi erant plurime arbores condense frondibus.
marg.|
{a}
Cuius visionis]
etc. id est expositio.
marg.|
{b}
Vindictam sanguinis]
Per colorem equi, et etiam per equos sequentes, vindicta Iudeorum de oppressionibus suis.
marg.|
Per Angelum autem, quod Dominus ipse vindictam per se sumeret, significabatur.
marg.|
{c}
In eam gentem]
in Assyrios, et Chaldeos, secundum unam expositionem, ut inf. patebit.
marg.|
{d}
Nam Isaias]
Is. 63.a.
marg.|
{e}
Stantem vero in medio myrteti]
quasi equus rufus vindictam hostium, myrteta vero in Iudeis prophetas, et sanctos letos, et gaudentes significabant.
marg.|
{f}
In Levitico]
Levit. 23.g.
marg.|
{g}
Noctu discessisse]
Nocte preparaverunt se ad exeundum, et nocte percussa sunt primogenita. Ideo dicitur Ex. 12.g. Nox est ista observabilis Domini, etc. Sed mane profecti sunt. Ideo dicitur Ex. 12.d. Nullus vestrum egrediatur ostium, etc.
marg.|
{h}
Aliquam partem]
quia in parte erant in tenebris, in parte in libertate.
marg.|
{i}
Liberatio eiusdem]
plena.
marg.|
{k}
Ac reditus captivitatis]
perfectus. Multi enim iam redierant, 1Esr. 2. Et multi adhuc erant in Babylone qui reversi sunt cum Esdra septimo anno Artaxersis, 1Esr. 8. Et deinde cum Nehemia vicesimo anno eiusdem Artaxersis, Nehemie 2.a in principio
Explicit expositio prologi Sancti Hieronymi in Zachariam Prophetam.
Explicit expositio prologi Sancti Hieronymi in Zachariam Prophetam.
a 2Esr. 1.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Prologi Hieronymi in Zacharias expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_Prol.539)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Za. Prologi Hieronymi in Zacharias expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=50&chapitre=50_Prol.539)
Notes :