Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Mal. 1,1 

Onus verbi Domini ad Israel
in manu Malachie1.
1 Malachie Tr1035 Rusch Clementina ] Malachi ΩL Weber
Numérotation du verset Mal. 1,2 

Dilexi vos
dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit2* Dominus et dilexi Iacob.
2 Dicit] sicut Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,3 

Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.
Numérotation du verset Mal. 1,4 

Quod si dixerit Idumea, destructi
sumus sed
revertentes edificabimus
que destructa3 sunt, hec dicit Dominus exercituum.
3 destructa Tr1035 Ω ΩL Ed1530 Rusch Clementina ] deserta Weber
Isti edificabunt et ego destruam et vocabuntur termini impietatis et populus cui iratus est Dominus usque in eternum.
Numérotation du verset Mal. 1,5 

Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.
Numérotation du verset Mal. 1,6 

Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ?
Ad vos
o sacerdotes
qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
Numérotation du verset Mal. 1,7 

Offertis super altare meum panem
pollutum4 et dicitis5 :
4 panem pollutum Tr1035 Rusch Weber ] inv. ΩL |
5 et dicitis] om. Tr1035* |
In quo polluimus te ?
In eo quod dicitis
mensa Domini despecta est.
Numérotation du verset Mal. 1,8 

Si
offeratis cecum ad immolandum nonne malum est ? Et si offeratis6* claudum et languidum
6 cecum ... offeratis Tr1035 ΩL Weber ] om. hom. Rusch
nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei
aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 1,9 

Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri. De manu enim vestra factum est hoc
si quomodo suscipiat facies vestras7*, dicit Dominus exercituum.
7 vestras ΩL Weber ] vestra cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mal. 1,10 

Quis est8 in9 vobis qui10 claudat11 ostia12
8 est ΩF] om. ΩS cum hebr. gr. |
9 in ΩF] ex ΔM* cum Phil. Cancel. (Ps. 88:13), Hug. de Sancto Caro (Ex. 12:1; Lc. 1:8) |
10 in vobis – qui ΩF] inv. Tr1035* |vobis] nobis ΔL |
11 claudat ΩF] cedat ΨD, claudit Cor2 |
12 ostia ΩF] + mea Cor2 (hebr. et anti. non habent MEA ) |
et incendat13 altare14 meum gratuito15 ?
13 incendat Rusch ] incendit Ed1455 |
14 altare meum] altarem meum ΔM, altare meo ΠL ΩM cum Hieron. (cod. N) , ad praem. ΨD, cf. Hier. in expos. l. 304 |
15 gratuito] gratuitu M* ΦE*P² ΨD* |
Non est mihi16 voluntas in vobis,17 dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam18 de manu vestra.
16 mihi] in ΩJ† |
17 in vobis ΩF] om. Q |
18 suscipiam ΩF] suscipiet ΣT |
Numérotation du verset Mal. 1,11 

Ab ortu enim solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus
et19* in omni loco sacrificatur et offertur
19 et Tr1035 ΩL Weber ] om. S Rusch
nomini meo oblatio munda quia magnum est20 nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
20 est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD Tr1035 Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber etc.
Numérotation du verset Mal. 1,12 

Et vos polluistis illud
in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne21 qui illud devorat.
21 igne Tr1035* Ω L] igni Tr1035² Weber
Numérotation du verset Mal. 1,13 

Et dixistis :
Ecce de labore et exsuflastis22* illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid
22 et Tr1035² ΩL Weber ] om. ΣT E Rusch | exsuflastis Tr1035* Cor2 (hebr . ) ΩL Rusch Weber ] exsu(f)flavi Amiatinus O ΦE*RGP² ΘAMG Cor2 (anti : ET EXSUFFLAVI ; alii iuxta hebr. : EXSUFLASTIS , ego videlicet auctoritate, vos de merito)
suscipiam illud
de manu vestra dicit Dominus exercituum23 ?
23 exercituum Rusch (hapax)] om. ΩL Weber et apparatus
Numérotation du verset Mal. 1,14 

Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum
horribile in gentibus.

Capitulum 1

Numérotation du verset Mal. 1,1 
marg.| Onus verbi Domini] etc. Primo ponitur titulus, postea prophetia.
marg.| {g} Onus verbi] id est hec est gravitas pene quam verbum Domini minatur duabus tribubus, Iude et Beniamin, quia ut dicit Hieronymus postquam decem tribus in captivitatem ducte sunt, he due tribus communiter pristinum nomen Israel acceperunt. Aliqua tamen est consolatio quod sequitur.
marg.| {h} Ad Israel] non contra Israel, vel super Israel. In hoc enim notat quod hoc onus ad emendationem et consolationem futuram erat eis, non ad interitionem.
marg.| {i} In manu Malachie Prophete] quia quod predicabat, opere adimplebat. Vel ideo, in manu quia ad operandum invitabat sicut Aggeus, et Aggeus ad edificandum, iste ad recte immolandum. Septuaginta habent : In manu Angeli eius.
marg.| Hic Origen. dicit Malachiam Angelum fuisse, sicut et de Ioanne dicitur, Mt. 11.b. Ecce ego mitto Angelum meum, quod nos omnino non recipimus, dicit Hieronymus In hoc titulo ponitur annotatio temporis, quia eisdem temporibus prophetasse intelligitur quibus Aggeus et Zacharias. Unde et liber Esdre dicit ipsum Esdram, id est Malachiam septimo anno Artaxerxis ascendisse de Babylone.
marg.| {k} Dilexi vos] etc. Hec prophetia in tres partes dividitur : Primo loquitur ad omnes communiter. Secundo specialiter ad sacerdotes, ibi : Ad vos, o Sacerdotes, etc. Tertio ad populum, ibi : Revertimini ad me, etc. Item in prima parte : Primo ostendit beneficium. Secundo arguit ingratitudinem, ibi ; filius honorat, etc. Dicit ergo dilexi vos. Post titulum, ante verbum istud in Septuaginta habetur : Ponite super corda vestra. Sed ut dicit Hieronymus hoc omnino non habetur in Hebreo, sed sumptum est ab Aggeo. Dilexi vos, etc. Hieronymus Temeritate, qua peccant obliti beneficiorum respondent : Unde ex modo responsionis apparet eorum ingratitudo.
marg.| {5. 225vb} {l} Nonne frater erat Esau] etc. Probat quod dilexit eos, et hoc non propter merita eorum, quia antequam essent in radice eos dilexit in patre eorum. Nonne frater, etc. Hieronymus In Iacob vos dilexi, in Esau vos odio habui. Sed etiam in posteros eorum amorem odiumque habui.
marg.| {m} Et dilexi Iacob] Glossa Augustini Cui vult miseretur, et quem vult indurat, sed hec voluntas Dei iniusta esse non potest, venit enim de occultissimis meritis. Contra : si hoc est ergo temporale causa est eterni. Respondet Magister in sententiis, libro primo 1, distinctio 41 dicens, quod Augustinus illud retractavit. Dicunt tamen quidam, quod voluntas Dei, id est ipsum volitum, scilicet, vita eterna ex occultis meritis venit, id est ex prescientia Dei, quasi ab exemplari in quo est occultum meritum, non quasi causa efficiente. Item Glossa Augustini Precedit aliquid in peccatoribus quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione ; et item precedit in aliis peccatoribus quo digni sunt obtusione. Contra. Puer nullo modo dignus nascitur, si propter originale peccatum hoc dicitur, sed hoc est etiam in electis.
marg.| Responsio. Et istud retractatum est. Vel dic quod intelligitur de adultis, ubi precedit mala voluntas malis qua digni sunt obtusione, et preparatio liberi arbitrii in bonis qua digni sunt quodammodo iustificatione, scilicet quasi de congruo, licet non de condigno. Vel iustificatio appellatur hic collatio glorie, et tunc quod dicit, digni, etc. intelligitur proprie pro dignitate condigni : Iuxta illud, reposita est mihi corona iustitie. Item alia Glossa Hieronymi Dilectio et odium Dei ex prescientia nascitur futurorum, ergo predestinatio potest nasci ex meritis.
marg.| Responsio. Dilectio sumitur hic pro effectu dilectionis, et odium pro effectu reprobationis, qui effectus exeunt ex prescientia per modum exemplaris, ab operibus per modum meriti.
marg.| {n} Et posui Seir montes eius in solitudinem] id est Esau, quasi dicat, ex hoc patet quod dilectionem et odium quod ad radicem habui conservavi, et in ramis, quia destruxi eos irreparabiliter. Ier. 49.c. In solitudinem, et in opprobrium, et in desertum.
marg.| {o} Quia si dixerit Idumea] quasi etsi velint reparare ruinas, ego reparata destruam.
marg.| {p} Et vocabuntur termini impietatis] Emphasis est, id est impiorum.
marg.| {q} Et oculi vestri videbunt] etc. Hic probat effectum dilectionis quem servavit posteris Iacob. Hieronymus Iudei falso sibi blandientes, per Edom Romanos intelligunt, per Israel seipsos, quod in fine mundi destructo Romano Imperio ad ipsos veniat Regnum orbis. Allegorice. Hieronymus Israel dicitur mens cernens Deum, que vult dilectionis eius in se scire rationem, cui respondet Dominus : Esau, id est vitia, et Iacob, id est virtutes ex eodem fonte, id est ex libertate procedere arbitrii, sed prior natus est Esau, quia in te precessere vitia que destruxi, quod si impudens malitia tua vellet reedificare Iericho, id est vitia {5. 226ra} que destruxi, ego ea iterum destruam ex abundantia bonitatis. Iuxta illud Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis, etc. Et sic magnificabor in te, cum viderint omnes fines terre salutare Dei tui.
marg.| {a} Filius honorat Patrem] etc. Ostendit dilectionem gratuitam precessisse, nunc ostendit ingratitudinem subsecutam, quia ipse semper fuit eis, ut pater benefaciendo, et ut Dominus ab inimicis liberando, nec eum, ut patrem, nec sicut Dominum timebant. Sed quare non fit mentio de amore ? Responsio. Amor paritatis est, sed tempore legis non erat Deus quasi unus ex nobis, postquam autem Adam factus est quasi unus ex nobis, quia Christus caro, et frater noster est, ideo mandatum novum datum est, et de amore fit questio. Unde Io. ult. d. Simon Ioannis diligis me, filius honorat patrem, etc. Nota ordinem littere, quia ut dicit Glossa primum vult Dominus ut filii eius simus, et bonum voluntarie faciamus, si autem hoc consequi nolumus, ut saltem servos nos habeat, et a malis per tormentorum formidinem recedamus, et sic per timorem Dei qui est initium sapientie ad filiorum gloriam transeamus.
marg.| {b} Ad vos o sacerdotes, et cetera] Secunda pars est ubi primo arguit sacerdotes. Secunda, ad penitentiam invitat, ibi :   [Et nunc deprecamini, et cetera. Tertio, videns impenitentiam eorum ostendit iustam eorum reprobationem, ibi] Non est mihi voluntas, et cetera. Quarto, agit de pena in sequenti cap. Arguit autem eos primo, quod immundos panes, secundo, quod immunda animalia offerebant.
marg.| Dicit ergo : Ad vos, o sacerdotes, supple, sermo dirigitur.
marg.| {c} Qui despicitis nomen meum] id est despicabile ostenditis, et facitis.
marg.| {d} Et dixistis] reprehensi a Prophetis.
marg.| {e} In quo despeximus nomen tuum] In responsionibus huiusmodi notatur rebellio, et ingratitudo, presumptio, et peccati excusatio.
marg.| {f} Offertis super altare meum panem pollutum] Hieronymus Iuxta traditiones Hebreorum sacerdotes ipsi panes propositionis debebant serere, metere, molere, coquere, ipsi autem sumebant quoscumque, et undecumque, et ad cumulum malitie dicebant, quod, quia ipsi reversi de Babylone nondum extructo templo non haberent altare prioris glorie, ideo non esset curandum qualia huiusmodi super altare offerrentur. Et de his arguuntur hic.
marg.| {g} In quo polluimus te] Hieronymus Dum sacramenta violantur, ille cuius sacramentum est violatur.
marg.| {h} In eo quod dicitis] opere.
marg.| {i} Mensa domini despecta est] quasi non est curandum quid super altare huiusmodi offeratur, putantes deesse sanctimoniam religionis, quia deerat ambitio sanctificationis, scilicet aurum, et argentum, et huiusmodi.
marg.| Hoc faciunt hodie qui altari gemmis ornato, et auro, plus credunt inesse sanctitatis, et libentius offerunt, quam spoliato, et deserto.
marg.| {k} Si offeratis] cecum ad immolandum nonne malum est ?
marg.| Hic arguit eos de immundis animalibus que offerebant de Babylone reversi, de quibus Lv. 22.c. Prohibitum est huiusmodi offerre.
marg.| {l} Languidum] Glossa, quacumque debilitate confectum.
marg.| {m} Offer illud duci tuo si placuerit ei] quasi dicat, nonne contumelia Dei est offerre hoc Deo, quod non auderes homini offerre ?
marg.| {5. 226rb} {n} Aut si susceperit faciem tuam] defectiva locutio est, quasi dicat, si placuerit ei, numquam credatur mihi, id est non placeret ei, sed sibi factam iniuriam reputaret.
marg.| {o} Et nunc deprecamini] etc. hic monet eos ut peniteant, et Deum orent pro peccatis que ipsimet fecerunt. Unde.
marg.| {p} De manu enim vestra factum est hoc] quasi dicat, non populus insipiens, sed vosipsi hoc fecistis. Ideo deprecamini Dominum.
marg.| {q} Si quo modo suscipiat facies vestras] quasi dicat, difficile est quod vos exaudiat, tamen non est impossibile.
marg.| {r} Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito] quasi dicat, vere graviter peccastis, quia cultum meum negligitis, non enim servitis mihi gratis, quia nec ianitores nec sacerdotes ignem mittentes in altari, nec alius aliquis a minimo usque ad maximum est, ubi non bene recipiat a me mercedem laboris sui, in decimis, primitiis, et oblationibus.
marg.| Mystice. {b} Ad vos o sacerdotes] etc. Hieronymus Corripit divinus sermo Episcopos, Presbyteros, Diaconos, et omnes ministros Ecclesie negligentes, vel omnes communiter qui nomen Christi despiciunt, in hoc quod indigne accedunt ad altare, hoc est, et panem, et vinum quod corpus Christi est polluere.
marg.| Hoc etiam facit Doctor Ecclesie qui mensam sacre Scripture polluit, cum pro humana gloria vel pro lucro temporali, vel pro favore seculi auditoribus illam exponit.
marg.| Item victimam cecam Deo offert, qui bonum opus non recta intentione facit. Claudam, qui duplici corde Deum orat. Languidam, qui opus Dei negligenter facit, vel sine caritate, que omni bono operi virtutem tribuit. Ideo monet tales ad penitentiam. Non enim vult Dominus ut gratis serviatur sibi, sed unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
marg.| {s} Non est mihi voluntas in vobis] etc. Tertium est ubi ostendit eorum iustam reprobationem. Non est mihi voluntas in vobis, quasi dicat, nec vos, nec munera vestra mihi placetis vel placebitis. Et merito, quia gentes crediture quibus talia temporalia non promittam, in omni loco offerent mihi sacrificia munda, orationes sanctas, et oblationes. Quia.
marg.| {u} Nomen meum] futurum.
marg.| {t} Magnum est in gentibus] Ps. 116. Laudate Dominum omnes gentes.
marg.| {x} Et offertur nomini meo oblatio munda] Presens ponit pro futuro.
marg.| Vel etiam de gentibus temporis illius hoc intelligit, que etiam tunc timebant Deum Iudeorum, et venerabantur, videntes quomodo Deus eos peccantes puniebat, et penitentes sublimabat.
marg.| {y} Et vos] o sacerdotes, et ministri mei a me mercede tanta conducti.
marg.| {z} Polluistis] nomen meum quantum in vobis est. Et hoc tripliciter faciebant. Primo, quia despiciebant altare Dei, eo quod non habebant ornatum antiquum.
marg.| Secundo, quia cum murmure offerebant, dicentes se esse pauperes. Tertio, quia de rapinis.
marg.| {a} In eo quod dicitis, Mensa Domini contaminata est] id est altare etiam, et sacrificia, et ignem divinum simul despicitis, quia desunt gemme, et aurum. Vel sic. Mensa Domini contaminata est, id est non curatis qualia offeratis, cum omnia igne sint devoranda.
marg.| {b} Et dixistis] murmurando, et tergiversando.
marg.| {c} Ecce de labore] quasi pauperes sumus, et attriti, quod habemus offerimus.
marg.| {d} Et] ideo sic excusando, et tergiversando, exsufflastis, id {5. 226va} est, dignum exsufflatione fecistis. {a}   Et] insuper [  intulistis de rapinis] etc. Dicebatis quod pauperes eratis, et de labore proprio offerebatis, et in utroque mentiti estis, immo de rapinis intulistis, et masculos ac pinguia habentes deteriora obtulistis. Unde sequitur.
marg.| {b} Maledictus dolosus] Septuaginta, Maledictus qui erat potens.
marg.| {c} Qui habet in grege suo masculum] etc. Hieronymus si non habes masculum, non nocet tibi maledictio. Contra nullo modo licebat offerri immundum, Lv. 22. Responsio. Loquitur de illis, qui solvebant decimas, et primitias, ubi poterant offerre debile qui aliud non habebat, in voto autem, et sacrificio non.
marg.| Mystice. {b} Maledictus dolosus] populus Iudeorum, qui habebat in grege gentis sue masculum, agnum scilicet, qui peccata mundi tolleret, sed eum suscipere noluit, eligens magis debile, id est Barrabam, per quem diabolus designatur, gentes vero nomen eius cum timore sunt venerate.
marg.| Item Hieronymus Masculum habuit, qui ingenium aptum sacris disciplinis a Domino accepit, sed qui illud tradit luxurie, et inertie, debile offert, postea cum opus Dei pigre aggreditur, vel orationem facit animi perturbatione corruptam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_1)

Notes :