Capitulum 2
Numérotation du verset
Mal. 2,1
Et
nunc ad vos
mandatum
hoc o sacerdotes
Numérotation du verset
Mal. 2,2
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis
gloriam nomini meo
ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem
et1* maledicam benedictionibus vestris
1 et]
om. Rusch
(hapax)
et maledicam illis
quoniam
non posuistis super cor.
Numérotation du verset
Mal. 2,3
Ecce proiciam ego2 vobis3 brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et assumet vos secum.
2 proiciam ego]
inv. Weber,
enim ego ΠL
O
ΘAMG
|
3 vobis
Cor2
(id est a vobis)] pro vobis ΦE²
|
Numérotation du verset
Mal. 2,4
Et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 2,5
Pactum meum fuit cum eo vite et pacis
et dedi ei timorem
et timuit me
et a facie nominis mei pavebat.
Numérotation du verset
Mal. 2,6
Lex veritatis
fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius.
In pace et in equitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate.
Numérotation du verset
Mal. 2,7
Labia enim sacerdotis custodiunt4
4 custodiunt X ΣT ΠL Φ E* Q
Cor3
(al. antiqui) Ω
Rusch Ed1530
] custodient
Cor3
(vel Ieronimus)
Tr1035 Weber
scientiam
et legem requirent
ex5 ore eius quia angelus Domini exercituum est.
5 ex
X
ΔM²
Tr1035
] de
Cor3
(vel) ΩS ΩJ*
Numérotation du verset
Mal. 2,8
Vos autem recessistis de via
et scandalizastis plurimos
in lege. Irritum fecistis pactum Levi
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 2,9
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles
et humiles
omnibus populis sicut non servastis vias meas
et accepistis faciem
in lege.
Numérotation du verset
Mal. 2,10
Numquid non pater unus omnium nostrum ?
Numquid non unus Deus6 creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum ?
6 unus Deus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Mal. 2,11
Transgressus est Iuda
et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas
sanctificationem Domini quam dilexit
et habuerunt filiam dei alieni7
7 habuerunt
Cor1
(quia quidam habent
HABUERUNT PUTAVERUNT QUOD
alieni esse nominativi casus pluralis, set hebr. dicit quod est adiectivum
DEI
) ΩS
Rusch
] habuit
Cor1
(hebr. Ieronimus)
Cor3
(Ieronimus hebr. anti. )
Weber
Numérotation du verset
Mal. 2,12
disperdat Dominus virum qui fecerit hoc
magistrum et discipulum de tabernaculo8 Iacob et
8 tabernaculo
Tr1035* Rusch
] tabernaculis
Tr1035² Weber
offerentem
munus Domino exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 2,13
Et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et gemitu9
9 gemitu
Tr1035
] mugitu
Weber
ita ut ultra non respiciam
ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra.
Numérotation du verset
Mal. 2,14
Et dixistis : Quam ob causam ?
Quia
Dominus testificatus est
inter te et uxorem pubertatis tue
quam tu despexisti et hec particeps tua
et uxor federis10.
10 federis] + tui
Tr1035 Weber
Numérotation du verset
Mal. 2,15
Nonne unus fecit
et residuum spiritus eius
est. Et quid unus querit nisi semen Dei ? Custodite ergo spiritum vestrum
et uxorem adolescentie vestre11
11 vestre ΩM
Rusch
] tue
Tr1035
ΩJ*3
Weber
, sue ΦG* | uxorem adolescentie tue ΩJ*3 ]
om.
ΩJ²
noli despicere.
Numérotation du verset
Mal. 2,16
Cum odio habueris eam12 dimitte dicit Dominus Deus Israel .
12 eam
Tr1025 Rusch*
]
om. Tr1035²
(
cancel.
)
Weber
Operiat13 autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum.
13 Operiat
Tr1035*
] Operiet
Tr1035² Weber
Custodite spiritum vestrum et nolite despicere.
Numérotation du verset
Mal. 2,17
Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris
et dixistis : In quo fecimus eum14 laborare ? In eo15 quod dicitis16 : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini17 et tales ei placent.
14 fecimus eum]
inv. Weber
|
15 eo] hoc
Tr1035*
|
16 quod dicitis] cum diceretis
Weber
|
17 bonus est – in … Domini]
inv. Tr1035
|
Aut certe ubi est Deus iudicii ?
Capitulum 2
Numérotation du verset
Mal. 2,1
marg.|
Et nunc ad vos]
etc. Hic agitur de pena sacerdotum. Et primo comminatur penam. Secundo, ostendit quod ad hoc penam inferret, ut vexatio det intellectum, et intelligant pactum quod habuit Dominus cum patribus eorum, ibi
[Et scietis quia misi]
etc. Tertio, quale fuit illud pactum ostendit, ibi
[Pactum meum fuit]
etc. Quarto quam impudenter prevaricati sunt pactum illud, ibi
[Vos autem recessistis]
etc. Dicit ergo. {d}
Et nunc ad vos]
etc. qui talia facitis.
marg.|
{e}
Si nolueritis audire]
duo comminatur. Primo egestatem, postea ignominiam. {f}
Et si nolueritis ponere super cor]
ad ea que loquor vobis.
marg.|
{g}
Ut detis gloriam nomini meo]
bene vivendo, bene offerendo.
marg.|
{h}
Mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris]
id est decimis, et oblationibus quas pro benedictionibus percipitis, vel his que meis benedictionibus possidetis, vel quicquid a vobis benedicitur, a me erit maledictum.
marg.|
{i}
Et maledicam illis]
Repetitio confirmatio est.
marg.|
{k}
Quoniam non posuistis super cor]
Os. 4.b. Quia tu scientiam repulisti, etc. {l}
Ecce ego proiiciam vobis]
id est auferam a vobis. {m}
Brachium]
armum separationis, vel pectusculum elevationis, que vestra esse deberent, Lv. 7.d.
marg.|
{n}
Et dispergam super vultum vestrum stercus solennitatum vestrarum]
id est ad tantam ignominiam perducemini, quod pre inedia facies vestre scabiose erunt, et fetentes ut stercora, ut sitis in solemnitatibus vestris immundi, et fetidi, sicut ea que polluta offertis, vel faciam vobis improperari feditatem solennitatum vestrarum. Magna esset confusio si quis in vultum alterius proiiceret ventriculum bovis. Hoc eis promittit. Unde stercus ponitur pro ventriculo, contentum pro continente. Unde Septuaginta habent pro stercore, ventriculum, Dt. 18.a. Dabunt sacerdoti armum, et ventriculum.
marg.|
{o}
Et assumet]
ipsum stercus. {p}
Vos secum]
ut non differatis a stercore in ignominia, et fetore.
marg.|
Mystice. {d}
Et nunc ad vos]
etc. Promittit Dominus eis, qui ipsum audire contemnunt, et maxime adulatoribus, qui suis benedictionibus alios seducunt, egestatem eternam, et quod
{5.
226vb} separabit eis brachium, id est opera eorum a sanctorum operibus segregabit, ut habeant facies stercore vitiorum pollutas, quod stercus secum eos assumet, quia immunditia sua in locum totius spurcitie eos trahet.
marg.|
{q}
Et scietis]
cum vexatio dederit intellectum auditui.
marg.|
{r}
Quia misit ad vos]
Alludit ei quod in principio libri dicitur. Onus verbi Domini ad Israel, quasi super non contra, sed ad utilitatem vestram vobis hoc contuli.
marg.|
{s}
Mandatum]
idest, onus, et penam. Vel Mandatum, de oblationibus mundis, et solemnitatibus.
marg.|
{t}
Ut esset pactum meum]
ut staret inviolabiliter.
marg.|
{u}
Cum Levi]
id est vobiscum, qui posteri eius estis. {x}
Pactum meum]
etc. Nm. 18. Sed cum Levi Patriarcha nusquam legitur fecisse pactum, Responsio. Glossa Per Levi Moyses, et Aaron intelliguntur.
marg.|
{y}
Vite, et pacis]
In pacto duo sunt, vita ex parte Domini, pax ex parte Levi. Vite, et pacis ; ergo legalia vivificabant. Responsio, per simile. Ezech. 20.c. Que qui faciet vivet in eis, id est non morietur secundum legem. Item, vite, et pacis. Glossa Non eius vite que communis est cum belluis, sed eius, qui dicit. Ego sum vita. Ergo vetus testamentum fuit Christi. Responsio. Vetus testamentum fuit ipsius per modum figurantis, novum per modum ostendentis.
marg.|
{z}
Et dedi ei timorem]
non dicit amorem, quia timor magis vigebat tunc.
marg.|
{a}
Et timuit me]
id est exterius se timere ostendit.
marg.|
{b}
Et a facie nominis mei pavebat]
Interius Hieronymus Describit Deus, qualis debet esse sacerdos, et quale officium habere debet. Debet habere vitam gratie in se, pacem facere inter alios.
marg.|
{c}
Lex veritatis fuit]
etc. Contra. Lex illa figuralis fuit. Responsio. Veritatis, dicit, quia nullum fuit ibi mendacium.
marg.|
{d}
In pace, et in equitate]
Hieronymus Quia in se pacem habuit et alios pacificavit.
marg.|
{e}
Ambulavit mecum]
sicut Henoch. Gn. 5.c. Michee 6.b. Indicabo tibi homo quid sit, etc.
marg.|
{f}
Et multos avertit ab iniquitate]
Hieronymus si sacerdos delinquentes non corripit, sacerdotis officium preterit. Prover. 6.a. Discurre, festina, etc.
marg.|
{g}
Labia enim sacerdotis]
etc. Hieronymus Non dicit proferent, sed custodient, ut tempore congruo proferant. Lc. 12.f. Quis putas est fidelis, etc.
marg.|
{h}
Et legem requirent]
subditi. Agg. 2.b. Interroga sacerdotes legem. Hieronymus Ad sacerdotis pertinet disciplinam, interrogatum respondere de lege, qui si ignorantiam in ceteris diligentem, in scripturis sanctis obtenderit negligentem, frustra iactat dignitatem cuius non exhibet operationem.
marg.|
{i}
Ex ore eius]
Ideo frequenter requiritur ex ore, quia non apparet in manu.
marg.|
{k}
Quia Angelus Domini]
id est sequester, mediator, et nuncius inter Dominum, et populum Angelus. Hic vult Hieronymus quod Esdras ipse sit Malachias. Unde dicit : Exponit nomen suum Esdras, id est Malachias, quod Angelus Domini interpretatur. {l}
Vos autem recessistis de via]
Quarta pars, ubi arguuntur sacerdotes. Primo, quod transgressi sunt legem Moysi. Secundo, quod legem datam cunctis populis, ibi
[Numquid non pater unus omnium nostrum. Tertio, quia contemnunt legem divine providentie, ibi, Laborare fecistis Dominum]
etc. Dicit ergo. Ad tale Officium, ad tantam gloriam vos elegi. Vos autem non solum non docuistis, sed etiam.
marg.|
{m}
Recessistis]
per opera prava.
marg.|
{n}
A lege]
etiam ipsa plebi data.
marg.|
{o}
Et scandalizastis]
etc. Glossa mala conversatione. {p}
Irritum fecistis]
etc. quasi et
{5.
227ra} legem populi, et legem sacerdotalem transgressi estis. {a}
Propter quod et ego dedi vos]
qui prius gloriosi et reverendi eratis.
marg.|
{b}
Contemptibiles et humiles]
id est viles, et abiectos. Septuaginta : Contemptibiles et dissolutos.
marg.|
{c}
Et accepistis faciem in lege]
Hieronymus Inter omnia peccata sacerdotum quasi maximum ponitur, quod non causas, sed personas considerant.
marg.|
{d}
Numquid non pater unus omnium nostrum ?]
hic arguit eos quod legem vilem omnium scilicet, legem matrimonii contemnebant. Et hoc dupliciter, quia et ipsi reversi de captivitate alienigenas sibi copulabant. Contra illud, Gn. 2.d. Erunt duo in carne una, etc. Item quia proprias uxores quas propter pulchriores eiiciebant revocare nolebant. De primo arguit eos per quatuor rationes : Primo, quia unus erat pater carnalis eorum, scilicet Abraham. Secundo, quia unus erat Deus eorum, ideo nec nobilitatem generi sui, nec cultum Dei sui violare debebant. Tertio, quia hoc faciendo etiam fratres suos parentes scilicet, uxorum suarum despiciebant. Quarto, quia legem matrimonii et preceptum Domini quo Iudeus Iudeam ducere tenebatur contemnebant.
[Numquid non pater]
etc. Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum, etc.
marg.|
{e}
Numquid non Deus unus creavit nos ?]
Iob. 31.b. Numquid non in utero fecit me, etc.
marg.|
{f}
Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum]
Glossa despiciendo filias ipsorum, que forte paupertate et labore vie deformitatem contraxerant.
marg.|
{g}
Transgressus est Iuda]
etc. Per Iudam intelligitur spiritualiter tribus Iuda et Beniamin, per Israel illi pauci de decem tribubus, qui cum duabus tribubus de Babylonia redierunt : Hierusalem ; sacerdotes, principes et Levite, quasi dicat omnes simul in hoc peccaverunt. De hoc habes, 1Esd. 9. Et Nehemie ultimoa.
a 2Esr.
marg.|
{h}
Quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini]
id est semen sanctum Israel quod Dominus sibi sanctificavit, quod contaminavit eo quod.
marg.|
{i}
Habuerunt]
Ipsi Iudei. {k}
Filiam Dei alieni]
id est filias alienigenarum, cultrices Deorum alienorum. Vel sanctificationem, id est matrimonium sanctum inter Iudeum et Iudeam, Dt. 7.a. filiam tuam non dabis, etc. {l}
Disperdet Dominus virum]
hic imprecatur eis si de cetero hoc fecerint.
marg.|
{m}
Qui fecerit hoc]
Non dicit, qui fecit, ne locum penitentie excludat. {n}
Magistrum et discipulum]
id est sacerdotes et populum, vel maiores, et minores. Hieronymus sive sit Sacerdos, sive laicus, una maledictione ferientur qui uno peccato tenentur. Contra. Super illud supra. Ad vos o Sacerdotes. Glossa Cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Ergo plus ferendi sunt Sacerdotes. Responsio. Una, id est communis, sicut Sol communis est omnibus, non tamen ab omnibus, similiter percipitur, sic erit pena illa.
marg.|
{o}
Et]
disperdat Dominus omnem talem manentem, talem offerentem munus, quasi putans se a scelere suo per munera expiari. Vel offerentem munus, id est Sacerdotem, qui offert munus et promittit tali impunitatem. {p}
Et hoc rursum fecistis]
quasi dicat, non solum uxores legitimas abiiciebatis, sed et abiectas usque ad mortem affligebatis. Et ita in eo, quod eas revocare nolebatis. {q}
Operiebatis]
per occasionem. {r}
Lachrymis altare]
etc. quia relicte videntes in thoris maritorum alienigenas collocatas, diebus ac noctibus cum eiulatu, et lachrymis ante altare provolute iacebant. Propter quod dicit Dominus. {s}
Non respiciam ultra ad sacrificium]
etc. id est nec orationem, nec oblationes Sacerdotum illorum qui hoc faciunt, vel facientibus consentiunt acceptabo.
{5.
227rb} Et hoc ideo. {t}
Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem]
id est sub attestatione tibi precepit manere cum uxore tibi legitime sociata. Gn. 2.d. Quamobrem relinquet homo patrem, et matrem, etc. Idem Mt. 19.a.
marg.|
{u}
Pubertatis]
id est tibi in iuventute sociata, Prv. 5.d. Letare cum muliere, etc. {x}
Et hec]
deberet esse, et dicitur, particeps tua, quia partem de te capit, quia de costa viri facta est, quia iam non sunt duo, sed una caro, vel deberet esse particeps in omnibus bonis tuis.
marg.|
{y}
Et uxor federis tui]
id est tibi inseparabiliter a Deo iuncta. Unde, quos Deus coniunxit, etc.
marg.|
{z}
Nonne unus]
Deus, fecit utrumque virum, scilicet et feminam quasi unum.
marg.|
{a}
Et]
Ipsa femina, residuum spiritus eius est, id est mariti : Non quia spiritus eius ex spiritu illius, sed quia ut dicit Hieronymus tanto affectu debent copulari, ut una anima videantur. Vel spiritus eius, id est Dei, non quod de essentia Dei facta sit, sed quia ad imaginem Dei facta est. Vel, residuum spiritus Dei, id est ipsa est alterum eorum, que spiritus Dei fecit. Unde masculum et feminam fecit illos, Gn. 1.d.
marg.|
{b}
Et quid unus]
Deus. {c}
Querit nisi semen Dei]
id est liberos de Israelitica stirpe genitos, vel nisi prolem ad cultum Dei ? Vel.
marg.|
{b}
Quid unus]
Iudeus quicumque.
[Querit nisi semen Dei]
quasi dicat, quid queritis in uxoribus nisi prolem ? Hieronymus Cum fecundas habeatis uxores, et liberis gaudeatis, cur pulchritudinem uxorum queritis que meretricibus est apta non uxoribus.
marg.|
{d}
Custodite ergo spiritum vestrum]
id est affectum vestrum, ne vincamini libidine et alienigenarum amore.
marg.|
{e}
Et uxorem adolescentie tue noli despicere]
quasi quam primo duxisti illa tecum perseveret.
marg.|
{f}
Cum odio habueris eam]
etc. hic respondet allegationi earum dolose, quasi dicat, si dicas mihi, preceptum est, Dt. 24. quod cum homo odium habet, uxorem dimittat : Ergo licet mihi eam relinquere. Responsio. Ad duritiam cordis vestri permissum est hoc, non preceptum est, Mt. 19.b. Unde tu quidem dimittis, dicit Dominus.
marg.|
{h}
Autem]
pro sed.
marg.|
{g}
Operiet iniquitas]
id est pena peccati.
marg.|
{i}
Vestimentum eius]
id est corpus eius qui hoc fecerit, ut in quo peccavit, in eo puniatur. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat, 1Cor. 6.d. Nota permissio de libello repudii permissio Moysi dicitur non Dei, permisit enim Moyses hoc 1 non puniebat. Dicitur etiam permissio comparativa, permisit enim gravia ne fierent graviora scilicet homicidia, quia si retinerent odiosas interficerent eas.
marg.|
{k}
Custodite spiritum vestrum]
soluta abiectione : replicat ad confirmationem quod dixerat.
marg.|
{l}
Et nolite despicere custodiam spiritus]
vel uxorem primam.
marg.|
{q}
Operiebatis lachrymis,
Numérotation du verset
Mal. 2,mystice
marg.|
Mystice. secundum Hieronymum illi dicuntur operire altare Dei lachrymis, qui de rapinis pauperum dona offerunt, vel qui dona temporalium turpiter deplorant. Uxor autem adolescentie, lex naturalis est in corde cuiuslibet scripta que dicitur residuum spiritus nostri, quia nostro spiritui semper copulatur, que si recedit a nobis, statim offendimus Deum. Unde ingeminat. Custodite, non carnem que Deo placere non potest, non animalem animam, que non percipit que Dei sunt, sed spiritum rationalem qui gemitibus inenarrabilibus interpellat.
marg.|
{m}
Laborare]
etc. Hic arguit eos de contemptu legis universitatis, id est ; divine providentie.
marg.|
{5.
227va} Dicebant enim Dominum non curare de inferioribus, permittens bonos affligi, et malos prosperari, et sic Dominum quasi laborare faciebant verbis suis, et susurris, Is. 3.d. Laboravi sustinens. Ideo super querelam istam promittit eis verum Iudicem, qui recte iudicet, in capitulo sequenti.
marg.|
{a}
Aut certe ubi est Deus iudicii]
quasi si non placent impii, quare non iudicat, quare eos sustinet. Iob. 21.a. Quare impii vivunt ? Ier. 12.a. Iustus es Domine, si disputem tecum, Hab. 1.a. Quare respicis contemptores ? Ps. 72. Dixerunt ; Quomodo scit Deus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_2)
Notes :