Capitulum 3
Numérotation du verset
Mal. 3,1
Ecce ego mittam angelum meum
et preparabit viam ante faciem meam
et statim veniet ad templum suum
dominator
quem vos queritis
et angelus testamenti
quem vos vultis.
Ecce venit dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset
Mal. 3,2
et quis poterit cogitare diem adventus eius
et quis stabit ad videndum eum.
Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.
Numérotation du verset
Mal. 3,3
Et sedebit conflans et emundans quasi1 argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum
1 quasi]
om. Weber
et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
Numérotation du verset
Mal. 3,4
Et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem
sicut dies seculi
et sicut anni antiqui.
Numérotation du verset
Mal. 3,5
Accedam2 ad vos in iudicio
2 Accedam] Et
praem. Weber
et ero testis velox
maleficis et adulteris et periuris
et3 calumniantur
3 et] + qui
Weber
mercedem mercennarii et humiliant4 viduas et pupillos et opprimunt peregrinum
4 et humiliant]
om. Weber
nec timuerunt me
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 3,6
Ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti.
Numérotation du verset
Mal. 3,7
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis.
Revertimini ad me
et revertar ad vos dicit Dominus exercituum. Et dixistis :
In quo revertemur ?
Numérotation du verset
Mal. 3,8
Si affigit5 homo Deum quia vos
5 affligit] affliget
Weber
configitis me
et dixistis : In quo configimus6 te in decimis et primitiis.7
6 configimus] confiximus
Weber
|
7 primitiis] in primitivis
Weber
|
Numérotation du verset
Mal. 3,9
Et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota.
Numérotation du verset
Mal. 3,10
Inferte
omnem decimam in horreum meum8
8 meum]
om. Weber
et sit cibus in domo mea et probate me super hoc, dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas celi
et
effudero vobis
benedictionem usque ad abundantiam
Numérotation du verset
Mal. 3,11
et increpabo pro vobis
devorantem
et non corrumpet fructum terre vestre nec erit sterilis vinea in agro,
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 3,12
Et beatas9 dicent vos omnes gentes. Eritis10 vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum.
9 beatas] beatos
Weber
|
10 Eritis] + enim
Weber
|
Numérotation du verset
Mal. 3,13
Invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
Numérotation du verset
Mal. 3,14
Et dixistis :
Quid locuti sumus contra te ?
Et11 dixistis : Vanus est
11 Et]
om. Weber
qui servit Deo
et quod emolumentum
quia custodivimus precepta eius et quia ambulavimus tristes
coram Domino exercituum ?
Numérotation du verset
Mal. 3,15
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes.
Siquidem edificati sunt facientes impietates12
12 impietates] impietatem
Weber
et temptaverunt Deum et salvi facti sunt.
Numérotation du verset
Mal. 3,16
Tunc locuti sunt
timentes Deum unusquisque cum proximo suo
et attendit Dominus
et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Deum13 et cogitantibus nomen eius.
13 Deum] Dominum
Weber
Numérotation du verset
Mal. 3,17
Et erunt mihi
ait Dominus exercituum in die qua ego faciam14
14 faciam] facio
Weber
in peculium
et parcam eis
sicut parcit vir filio suo servienti sibi
Numérotation du verset
Mal. 3,18
et convertemini
et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Mal. 3,1
marg.|
Ecce ego mittam]
etc. Hic respondet Dominus, quod mittet iustum Iudicem, et promittitur hic primo primus adventus iusti Iudicis. Secundo secundus, ibi
[Ecce venit]
etc. Tertio, effectus primi, ibi :
[Ipse enim quasi ignis conflans]
etc. Quarto, effectus secundi, ibi :
[Et accedam ad vos]
etc. Iudei Angelum istum Eliam intelligunt, Dominatorem Messiam suum ultimo tempore venturum. Sed dicit Hieronymus quod templum inveniet quod iam funditus destructum est, si autem ab alio extruendum est, antequam veniat, quid ergo Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sint omnia.
marg.|
{b}
Ecce ego]
dicit Deus pater.
marg.|
{c}
Mittam Angelum meum]
filium meum.
marg.|
Vel {b}
Ecce ego]
dicit filius.
marg.|
{c}
Mittam Angelum]
Ioannem Baptistam, Mc. 1.a. Mt. 11.b. Sed quid est quod dicitur Mc. 1.a. Initium Evangelii, etc. sicut scriptum est in Isaia. Ecce ego, etc. Responsio. Duas ponit auctoritates Marcus, una est hic, alia in Isaia. Vel potest dici quod utraque attribuitur Is. . Una proprie, scilicet illa. Vox clamantis, etc. Alia per approbationem, quia proprium eius erat loqui de nativitate.
marg.|
{d}
Et preparabit viam]
penitentiam predicando, homines baptizando, et docendo, ipsi Christo testimonium perhibendo.
marg.|
{e}
Ante faciem meam]
alia verba ponuntur Mt. 11. Sed dicit Hieronymus In hoc patet quod Dominus, Evangeliste, et Apostoli non curabant de syllabis, et punctis verborum, dummodo sententiarum veritas transferretur.
marg.|
{f}
Et statim]
in proximo, vel cito post Ioannem.
marg.|
{g}
Veniet]
filius qui de se quasi de aliquo loquitur.
marg.|
{h}
Ad templum suum]
in Hierusalem, ad litteram, vel ad Ecclesiam militantem, vel ad unumquemque credentium.
marg.|
{i}
Dominator]
Ipse salvator.
marg.|
{k}
Quem vos queritis]
id est desideratis, ut iuste iudicet.
marg.|
{l}
Et Angelus testamenti]
confirmator supple, ipse enim sanguine suo testamentum confirmavit in Cruce, Angelus, cui mala non placent, qui personam non accipit, qui iuste iudicat.
marg.|
{m}
Testamenti]
In testamento promissus. Vel de secundo adventu, sic.
marg.|
{c}
Mittam Angelum meum]
id est Angelos ministros Iudicii generalis.
marg.|
{f}
Et statim veniet]
Christus cum omnibus membris suis.
marg.|
{h}
Ad templum suum]
ad Ecclesiam triumphantem.
marg.|
{n}
Ecce venit]
In secundo adventu.
marg.|
{o}
Et quis poterit cogitare diem adventus eius]
Nullus humanus sensus poterit cogitare qualis, quam scilicet humilis, quam mitis, quam patiens futurus erat in primo adventu, nec quam magnus, quam potens, quam terribilis venturus sit in secundo, Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora, etc.
marg.|
{p}
Et quis stabit ad videndum eum]
si cogitare adventum eius nemo potest, ferre quis poterit ? Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis, etc.
marg.|
{q}
Ipse enim quasi ignis conflans]
Triplex effectus primi adventus hic tangitur, peccatorum deletio, legis impletio, Apostolorum
{5.
227vb} electio, quasi ignis gravius puniens gravia peccata.
marg.|
{r}
Et quasi herba fullonum]
levius lavans levia, Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordes, id est minora in spiritu iudicii, et sanguinem, id est maiora in spiritu ardoris Dt. 4. Deus tuus ignis consumens est.
[Quasi herba fullonum]
que Hebraice, et Ier. 2. dicitur herba Borit, {s}
Et sedebit]
In hoc notatur diligentia eius.
marg.|
{t}
Conflans]
igne amoris, legis duritiam excoquens.
marg.|
{u}
Et emundans argentum]
id est legis eloquium, sicut in sermone in monte, Mt. 5.a.
marg.|
{x}
Et purgabit]
igne Passionis, vel Spiritus sancti.
marg.|
{y}
Filios Levi]
Apostolos, et Sacerdotes eorum imitatores, ut Iudicium incipiat a domo Dei, 1Pt. 4.d.
marg.|
{z}
Et colabit eos]
ut purgati, et liquefacti novum hominem induant ad instar metalli.
marg.|
{a}
Quasi aurum, et quasi argentum]
Eccles. 2.a. In igne probatur aurum, et argentum, Io. 5.a. Iam vos mundi estis.
marg.|
{b}
Et]
sic collati, et purgati erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia, idest, sacrificia iusta.
marg.|
{c}
Et placebit Domino sacrificium Iuda, et Hierusalem]
id est Apostolorum, et Ecclesie.
marg.|
{d}
Sicut dies seculi]
etc. id est sicut placuerunt illi, vel sacrificia eorum qui fuerunt in diebus antiquis, scilicet Abraham, Noe, Abel.
marg.|
{e}
Et accedam]
etc. Hic ponitur effectus secundi adventus. Accedam in die iudicii.
marg.|
{f}
Et ero testis]
et Iudex Ier. 29.f. Ego sum Iudex, et testis.
marg.|
{g}
Velox]
qui modo tardus videor, dum penitentiam expecto.
marg.|
{h}
Maleficis]
Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere.
marg.|
{i}
Et adulteris]
Hbr. ult. a. Fornicatores, et adulteros, etc. {k}
Et periuris]
Za. 5.b. Veniet ad domum furis.
marg.|
{l}
Et qui calumniantur]
etc. Sir. 34. Qui fraudem facit mercenario, etc.
marg.|
{m}
Et humiliant viduas, et pupillos]
etc. Ex. 22.c. Vidue, et pupillo non nocebitis, etc. Ex. 23.a. Peregrino molestus non eris. Et in omnibus his. {n}
Non timuerunt me]
Glossa quod solum sufficit ad damnationem. Et quod ita erit ostendit, quia ipse decrevit, qui potest, et vult, et debet hoc facere.
marg.|
{o}
Ego enim Dominus]
et ideo possum.
marg.|
{p}
Et non mutor]
prece vel pretio, vel animi mutabilitate, ideo volo. Contra, Os. 11.c. Conturbata est penitudo. Ier. 18.b. Agam penitentiam, etc. Responsio. In illis ponitur antecedens pro consequente. Agam penitentiam, id est remittam offensam. {q}
Et vos filii Iacob non estis]
id est vos incorrigibiles semper fuistis ; et ideo iuste debeo hec inferre.
marg.|
{r}
Non estis consumpti]
id est ad penitentiam correcti, licet ego nunc quasi ignis dure, nunc quasi herba fullonum leviter vos percusserim, Ier. 6.g. Frustra conflavit conflator, etc. et 5.a. Percussisti eos, et non doluerunt, etc.
marg.|
{s}
A diebus enim patrum vestrorum]
etc. quasi dicat, patres vestri peccaverunt, et vos scelera eorum estis imitati, Ezech. 2.b. Patres eorum prevaricati sunt, etc.
marg.|
{t}
Revertimini ad me]
etc. Tertia pars prophetie est ubi loquitur populo. Et primo arguit eos de decimis, et primitiis quas non solvebant. Secundo ponit scientiam malorum murmurantium contra divinam providentiam, ibi :
[Invaluerunt]
etc. Tertio ponit scientiam bonorum super hoc ibi
[tunc locuti sunt]
Quarto subiungit scientiam Domini super hoc diffinitivam, ibi : [
Et attendit]
etc. Primo ergo invitat eos ad solutionem. Et hoc tripliciter arguendo, terrendo, promittendo. Revertimini ad me, et revertar ad vos, etc. Hieronymus Magna clementia eos quia se recesserant ad reditum provocat, ut ipse quoque ad eos redeat.
marg.|
{u}
Et dixistis]
Impudentes, et impenitentes.
marg.|
{x}
In quo revertemur]
Et respondet in hoc, quia.
marg.|
{5.
228ra} {a}
Si affigit homo]
id est si potest homo affigere Deum, quasi dicat vos peius quod potestis facitis mihi Septuaginta : si supplantat homo Deum suum, quia vos supplantastis me. Aquila, et Symmachus, si fraudat, et homo, etc. {b}
Quia vos configitis me]
In ministris meis quibus decimas subtrahitis. Similis modus loquendi. Act. 9.a. Saule Saule quid me persequeris. Et Lc. 10.c. Qui vos spernit, me spernit, etc. Ita dicit hic, se configi in Levitis, qui pre inopia compulsi erant fugere in regiones suas, ut habetur Nehemie 13.b.a Et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent date, etc. Tempore enim caristie de qua habetur Nehemie 5.b illi qui frumenta habebant pro magnitudine pretii decimas non solvebant, ideoque Levite fugere sunt compulsi.
a 2Esr. 13
b 2Esr. 5.
marg.|
Unde in decimis, et primitiis perhibet se configi, et fraudari. Tamen Hieronymus dicit. quod ipse [
si affigit]
posuit propter mysterium Crucis, in qua homines Deum crucifixerunt, et hanc crucifixionem prefigurabant ipsi decimarum subtractione, et ministrorum Dei afflictione, in quo notatur peccatum eorum qui defraudant in decimis, simile esse peccatis eorum, qui dominum crucifixerunt : simili modo dicitur, agnus occisus ab origine mundi. Apc. cap. 13.b.
marg.|
{c}
Et in penuria vos maledicti estis]
Hieronymus Quia decimas non reddidistis ; Idcirco in fame, et penuria afflicti estis, et dum parva subtrahitis, ubertatem possessionum vestrarum, et totam frugum abundantiam perdidistis.
marg.|
{d}
Et me vos configitis gens tota]
Septuaginta. Et me vos supplantastis, et ecce annus expletus est, id est iam est annus quod nihil in thesauros intulistis. Et ut sciatis quod propter hoc evenit vobis penuria.
marg.|
{e}
Inferte]
de cetero [
omnem decimam in horreum meum]
id est in thesauros templi.
marg.|
{f}
Ut sit cibus in domo mea]
id est ut ministri mei cibos habeant.
marg.|
{g}
Si non aperuero vobis cataractas celi]
id est tantas pluvias effundam, ut cataracte celi aperte credantur.
marg.|
{h}
Et effudero vobis]
late, et large. Dt. 28.a. Aperiet tibi Dominus thesaurum suum optimum celum, etc.
marg.|
{i}
Benedictionem usque ad abundantiam]
omnes terre fructus.
marg.|
{k}
Et increpabo pro vobis]
id est avertam a vobis.
marg.|
{l}
Devorantem]
locustam, bruchum, et vitium aeris, et omnia que fructus terre corrumpere solent.
marg.|
{m}
Et beatos vos dicent omnes gentes]
id est cuncte nationes per circuitum mirabuntur fertilitatem vestram, et vobiscum esse desiderabunt. Nota quatuor bona promittit eis pro decimarum solutione. Pluviarum copiam, fructuum abundantiam, amotionem nocentium, et in gentibus nomen, et laudem.
marg.|
{o}
Inferte omnem decimam]
etc. simile Lv. ult. d. Omnes decime terre sive de pomis arborum, etc. Ex. 22.d. Decimas non tardabis, etc. Ex his preceptum videtur, dare decimas. Contra, Act. 15.f. Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hec necessaria, etc. Sed ibi non numeratur decima, ergo cum sit onus, non est impositum. Item Mt. 23.c. Ve vobis, qui decimatis, etc. et graviora relinquitis, ergo decima non est de moralibus que sunt graviora, ergo sunt de cerimonialibus, ergo cessat. Responsio. Decimam dare mobile est, sed dare necessaria ministris Dei immobile est, et ius naturale, dictat enim hoc ipsa ratio, et maxime tempore legis cum Levite nihil haberent inter fratres, nec unde viverent. Unde dicunt quidam quod modo non tenetur quis dare decimas nisi ex consuetudine, vel constitutione Ecclesie, que sibi hoc
{5.
228rb} retinet, et ubi non est consuetudo, dicunt, quod non tenentur, quia cessit modo hec causa quare sunt danda scilicet ut sit cibus in domo mea, quia satis habet Ecclesia aliunde. Inferte omnem decimam, etc. Hieronymus Precipitur populis Ecclesie, id est consulitur, supple, non solum dare decimas, sed et omnia vendere et pauperibus dare. Mt. 19.c. Quod si non facimus, saltem aliquam partem pauperibus demus et sacerdotibus ac viduis honorem debitum deferamus : Hoc qui non fecerit Deum supplantare convincitur, et si quando egestas mundum opprimit, hoc ex ira Dei sciamus descendere qui in pauperibus si eleemosynas non recipiat se privari sua possessione affirmat.
marg.|
Mystice. {a}
Si affigit]
etc. Hieronymus si quis doctus in lege potest alios docere, non sibi attribuat, sed primum decimas solvat, id est Deo et magistris, a quibus edoctus est, gratias referat, alioquin in penuria maledicetur. Si autem in horreum Dei cibos intulerit, id est Scripture alimenta populis administraverit, dabit ei Dominus pluviam gratie, et increpabit pro eo contrarias potestates, et tantam ei fertilitatem afferet vera vitis Iesus Christus, ut omnes gentes eum beatum dicant, et in terra, id est in doctrina eius habitare desiderent.
marg.|
{n}
Invaluerunt super me]
etc. Hic repetit plenius, quod supra dixerat. Laborare fecistis, etc. Invaluerunt, etc. Glossa Semper plus ac plus accusatis Deum quod cultores suos negligat, idololatras autem et iniquos divites faciat felices.
marg.|
{o}
Et dixistis]
blasphemiam vestram non intelligentes. Quid locuti sumus contra te ? Et respondit Dominus.
marg.|
{p}
Dixistis, vanus est]
etc. id est absque utilitate et remuneratione.
marg.|
{q}
Ergo nunc beatos]
etc. Ita arguunt. Nos Iudei, servivimus Deo cerimonias legis observando, custodivimus precepta eius, et iudicia in humilitate etiam, et cordis contritione ambulavimus coram eo, et tamen cum omnes nationes gaudeant et floreant, nos soli opprimimur, et affligimur. Ergo beatos, etc. Sed mentiuntur iniqui, quia beati qui lugent. Mt. 5.a. Et beatus qui audit et legit verba prophetie huius, etc. Apc. 1.a. Et beatus vir qui facit hoc etc. Is. 60.a. Ps. 143. Beatum dixerunt populum cui hec sunt, sed mentiuntur, quia beatus populus cuius Dominus Deus eius.
marg.|
{r}
Arrogantes]
Septuaginta, alienos.
marg.|
{s}
Siquidem edificati sunt]
etc. Is. 12.a. bene est omnibus qui prevaricantur, etc. {t}
Et tentaverunt Deum]
Septuaginta, restituerunt Deo.
marg.|
{u}
Salvi facti sunt]
prosperitate temporali. Iob. 21.b. Domus eorum secure sunt, etc.
marg.|
{x}
Tunc locuti sunt]
ecce sententia bonorum super hoc. Tunc illis blasphemantibus. {y}
Locuti sunt]
Glossa Non dicit quid locuti sunt, sed ex eo quod addit, Timentes Deum, intelligitur quod sint locuti, que ad timorem Dei pertinent, scilicet quod retributio bonorum vel malorum in presenti non sit et quod Iudicia Dei homo scire non possit. Io. 21.b. Consilium eorum longe sit a me.
marg.|
{z}
Et attendit Dominus]
etc. Quartum est, in quatuor dividitur. Primo, ponitur sententia Domini pro bonis, auditis partium rationibus. Secundo, ponitur sera penitentia impiorum ibi : [
Et convertimini]
Tertio, explicabitur plenius ista sententia. Ibi : [
ecce enim dies]
etc. Quarto ex premissis invitat eos ad observantiam legis ibi : [
Mementote legis
Dicit ergo. Attendit Dominus et audivit murmura malorum et laudes bonorum.
marg.|
{a}
Et scriptus est liber]
prescientie Dei.
marg.|
{c}
Timentibus Dominum]
ad utilitatem timentium et confusionem murmurantium. In ipso enim scripta sunt verba utrorumque Apc. 20.d. Alius liber apertus est qui est vite Iob. 31.a. Librum scribat ipse qui iudicat.
marg.|
{b}
Monumenti]
ut memoriter usque ad diem iudicii omnia
{5.
228va} reserventur. {a}
Erunt mihi ait Dominus]
hec est sententia. Et erunt, ipsi timentes Deum. {b}
In die]
Iudicii. {c}
Faciam]
non dicit quod quia oculus non vidit, nec auris audivit etc. que preparavit et faciet bona bonis, et mala malis. {d}
In peculium]
In populum peculiarem, id est familiarem. {e}
Et parcam eis]
quia ut dicit Augustinus : Ve etiam laudabili vite hominum si remota pietate iudicetur. Vel parcet, quia supra condignum remunerabit. {f}
Sicut parcit vir filio suo]
Non contumaci, cui dividit substantiam et contumacem a se eiicit. Lc. 15.c. et Dt. 21.d. Filius noster iste, etc. Sed. {g}
Servienti sibi]
quem erudit, corripit, flagellat, et deinde exaltat et honorificat.
marg.|
{h}
Et convertimini]
nunc per penitentiam licet feram vos blasphemantes. Sap. 5.a. Intra se penitentiam agentes dicent. Hi sunt, etc. {i}
Et videbitis]
id est ex eorum beatitudine, et vestra miseria experimento cognoscetis. Quid fit, etc. vel sic, si vultis ut tunc parcam vobis o blasphemi. {h}
Convertimini]
nunc ad Dominum. {i}
Et videbitis]
id est per gratiam illuminantem cognoscetis.
marg.|
{k}
Quid sit inter iustum et impium]
etc. modo enim sic est inter eos sicut inter bovem arantem, et vitulum pascualem Ier. 12.a. Congrega eos sicut gregem ad victimam, etc. Tunc autem sic erit, quod ibunt hi in vitam eternam, illi autem in supplicium eternum. 25.d.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_3)
Notes :