Capitulum 4
Numérotation du verset
Mal. 4,1
Ecce enim
dies
veniet succensa quasi caminus
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, que non derelinquet1 eis radicem et germen.
1 derelinquet ΩSJ
Rusch Ed1530 Clementina
] relinquet
Weber
Numérotation du verset
Mal. 4,2
Et
orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie
et sanitas in pennis eius.
Et2*
2 Et
Cor2
(hebr. et anti.)
Cor3
(hebr. anti.) ΩS ΩJ² (
in ras.
)
Weber
etc.]
om. Rusch
egrediemini et salietis
sicut vitulus3 de armento
3 vitulus] vituli
Weber
Numérotation du verset
Mal. 4,3
et
calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum
in die qua ego facio dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset
Mal. 4,4
Mementote legis Moysi servi mei
quam mandavi ei in Oreb4
4 Oreb] Choreb
Weber
ad omnem Israel
precepta
et iudicia.
Numérotation du verset
Mal. 4,5
Ecce5 mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
5 Ecce] + ego
Weber
Numérotation du verset
Mal. 4,6
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum
ne forte veniam
et percutiam terram
anathemate6.
6 anathemate] + explicit malachi propheta
Weber
Capitulum 4
Numérotation du verset
Mal. 4,1
marg.|
Ecce enim dies veniet]
etc. Tertium est ubi explicat illam differentiam que erit inter bonos et malos, ponens primo statum malorum, deinde statum bonorum. {l}
Ecce dies]
Iudicii. {m}
Veniet succensa]
ire Dei plena. Is. 30.f. Ardens furor eius. {n}
Quasi caminus]
ad cremandum malos quasi stipulam. Mt. 13.f. Mittet eos in caminum ignis, etc. {o}
Et erunt omnes superbi]
corde peccantes.
marg.|
{p}
Et omnes facientes impietatem]
id est in opere delinquentes. In his omnia peccata tanguntur.
marg.|
{q}
Stipula]
quia modo sunt quasi palea ante faciem tentationis, ideo tunc erunt quasi stipula ante faciem ignis. Is. 1.g. Erit fortitudo vestra ut favilla, etc. {r}
Et inflammabit eos dies veniens]
Id est non consumet, ut notetur etiam perpetuitas. {s}
Que non derelinquet eis radicem]
cognitionis. {t}
Et germen]
affectionis vel operis quasi et cogitatio et desiderium, et omnis executio perpetrande libidinis auferetur. Sap. 4.d. Commovebit eos a fundamentis, etc. Is. 5. Radix eorum ut favilla erit, etc. {u}
Et]
tunc econtra illis proiectis in tenebras exteriores
[orietur vobis timentibus nomen eius]
non illis. Unde ipsi conqueruntur super hoc. Sap. 5. Sol iustitie non est ortus nobis.
marg.|
{x}
Sol]
Christus quem tunc in decore suo videbunt quando tolletur impius ne videat gloriam Dei. {y}
Iustitie]
quia omnia iuste iudicabit. Vel quia solum ubi iustum est lucebit, qui modo oritur super bonos et malos communiter. Mt. 5.g. Unde quoad primum adventum dicitur sol misericordie. Nota, hic tanguntur tres dotes anime in sole. In hoc quod illuminat intelligitur visio, quia calefacit, dilectio, quia attrahit fruitio. In sequentibus notantur bona corporis, quia bonum corporis, vel est quantum ad esse, et hoc pulchrum et durabile, et hoc notatur cum dicit. Sanitas. Vel quantum ad posse, et hoc vel in resistendo, ut est subtilitas, quod notatur, cum dicit : Egrediemini. Vel in agendo, et hoc velociter, unde, salietis. Vel fortiter, unde calcabitis, etc. Item.
marg.|
{z}
Et sanitas]
eterna prosperitas. {a}
In pennis eius]
ale Domini misericordia et veritas, sub quibus modo protegit suos, sicut gallina pullos. Mt. 23.d. Tunc autem sicut aquila in eis portabit eos ad nidum pacis eterne. Dt. 32.b. Expandit alas suas, etc. {b}
Egrediemini]
de carcere presentis seculi, vel de corpore mortis huius.
prol.|
Vel Egrediemini, id est nullo vinculo impediemini. Is. ult. g. Egredientur, et videbunt. Et {c}
Et salietis]
agiles, et iucundi. {d}
Sicut vitulus
{5.
228vb}
de armento]
Septuaginta, sicut vituli de vinculis relaxati. {e}
Et calcabitis impios]
iudicando eos, et in iusta Dei vindicta delectando. Ps. 57. Letabitur iustus cum viderit vindictam.
marg.|
{f}
Cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum]
viles, aridi, ponderosi, ignium conservativi, resistere impotentes.
marg.|
{g}
In die qua ego facio]
non dicit que, quia dici non possunt, ut supra in primo adventu. Ortus est sol iustitie, in nativitate. Et sanitas in pennis eius, due ale eius, doctrina erudiens, et misericordia liberans, vel infirmitas nature, et miseria pene. Vel In pennis, id est in penis eius.
marg.|
{h}
Mementote legis Moysi]
etc. Glossa sic continuat. Sic erit tunc iuxta merita retributio, ergo dum tempus est merendi observate legem.
marg.|
{i}
In Horeb]
etc. Ex. Glossa Horeb, siccitas, quia per legem omnium vitiorum humor excoquitur. Contra, lex neminem duxit ad perfectum. Responsio. Hic sumitur lex quantum ad intellectum spiritualem, et ideo non dicit operamini, sed, mementote, ut scilicet, legem spiritualem intelligatis. Rm. 7.c. Lex spiritualis est, etc.
marg.|
{k}
Ecce ego mittam vobis Eliam]
etc. Quia Iudeos noverat legem non observaturos, quod notatur in hoc quod dicit. Et convertet etc. ut habetur Os. 3.b. Diebus multis sedebit Israel, etc. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei. Ideo promittit quod ante diem Iudicii mittet Eliam, qui eos ad spiritualem legis intelligentiam convertat. Hoc est enim convertere cor patrum, scilicet Abraham, Isaac, et Iacob, ad filios, ad Iudeos, eos videlicet inducere, in eandem spem, fidem, caritatem quam ipsi Patriarche habuerunt. Iudei dicunt ante suum Messiam, Eliam venturum, et omnia restauraturum, Dominus autem per Eliam intelligit Ioannem Baptistam. Mt. 17.b. Elias iam venit, et Lc. 1.b. Ipse precedet ante illum in spiritu, et virtute Elie, et convertet, etc. Sed ipse loquitur de primo adventu. Ante secundum autem adventum constat Eliam venturum, et Henoch, et Iudeis predicaturum, et tunc reliquie salve fient, Apc. 11.a. Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt, etc. Hieronymus chorum prophetarum, id est predicatorum intelligit, qui convertent cor patrum ad filios, ut credant posteri quod patres crediderunt. Abraham enim vidit diem Domini, et letatus est Io. 8.g. Non dicit corda, sed cor, quia unus spiritus, et una fides erat in eis. Vel secundum Septuaginta. Cor patris ad filium, id est cor Dei ad omnem qui spiritum adoptionis acceperit.
marg.|
{o}
Et cor filiorum ad patres]
ut Iudei, et Christiani pari in Christum religione consentiant.
marg.|
{l}
Dies Domini]
dies Iudicii.
marg.|
{m}
Magnus]
Iustis.
marg.|
{n}
Et horribilis]
impiis, Septuaginta. Magnus, et illustris.
marg.|
{p}
Ne forte veniam]
Iudicaturus.
marg.|
{q}
Percutiam terram]
non celum, sed terrena amantes.
marg.|
{r}
Anathemate]
separatione eterna. Mt. 13.g. Separabunt malos de medio iustorum. Hec est separatio, de qua in fine cap. precedentis dixit ; Videbitis quid sit inter iustum, et impium, ad quam evadendam monuit eos ad observationem legis spiritualem, quod erat principalis eius intentio in hoc libro. Et ne possent se excusare per ignorantiam, promittit eis doctores veritatis fideles [
anathemate]
1Cor. ult. d. Omnis qui non amat Dominum Iesum sit anathema maranatha. Amen. <Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Malachiam Prophetam>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_4)
Notes :