<51.543> Prologi Hieronymi in Malachias expositio
Numérotation du verset
Mal. Prol.543,1
marg.|
Deus per Moysen populo,
etc. Dicunt Hebrei Malachiam Prophetam Esdram scribam fuisse, et post Aggeum, et Zachariam, sub Artaxerse Rege Persarum hanc prophetiam edidisse. Alii dicunt quod mortuis Aggeo, et Zacharia, populus Israel peccare incepit, maxime in hoc quod Sacerdotes maculosi maculosa animalia offerebant, propter quod Dominus Malachiam ad eos arguendos suscitavit adhuc valde iuvenem, cui Dominus tantam contulit gratiam, ut acceptarentur verba eius quasi Angeli Dei, ideoque dictus est Malachias, id est Angelus Dei, vel quia angelicam, id est pulcherrimam habebat faciem. Epiphanius dicit de eo, ut dicitur in Historia, quod quando prophetaverat, Angelus populo repetebat verba eius, sed non determinatur, utrum eodem die, an sequenti.
Numérotation du verset
Mal. Prol.543,2
marg.|
Materia huius Prophete est populus de Babylone reversus. Intentio revocare eos ad cultum Dei, et a peccatis suis revocare.
Numérotation du verset
Mal. Prol.543,3
marg.|
Modus agendi, modo improperat bona collata, ut erubescant de ingratitudine, modo comminatur, ut timeant, modo promittit ut alliciat.
marg.|
Hic Hieronymus more solito premittit prologum, ubi tria dicuntur. Primo, causa quare per Malachiam increpat eos Dominus. Secundo, modus increpandi, ibi :
[Dilexi Iacob]
etc. Tertio, materia Prophete tangitur, ibi :
[Nam reliqua]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{l}
Dominus per Moysen]
Lv. 21.a. et 22.a.
marg.|
{m}
Omni vitio vacuas]
id est sine omni vitio.
marg.|
{n}
Internuncii]
quasi mediatores.
marg.|
{o}
Hoc in loco]
Infra capitulo 2.d.
marg.|
{p}
Increpans]
bene increpat, quia cum ipse eos in patre eorum quasi a cunabulis dilexerit ; tamen ipsi ingrati dicunt. In quo dilexisti nos, etc.
marg.|
{q}
Non iniqua, aut spontanea]
etc. id est non sine causa iusta, id est non sine meritis subsequentibus, non dico meritoriis electionis vel reprobationis eterne, quia temporale non potest esse causa eterni, sed mala merita Esau, et signum fuerunt reprobationis eterne, et causa non appositionis
{5.
225va} gratie in presenti. Similiter bona merita que secuta sunt in Iacob predestinationis eterne causa non fuerunt, potuerunt tamen esse signum, vel via collationis gratie in presenti, vel glorie in futuro. Ideo non est contrarium quod dicitur Rm. 9.c. Non ex meritis, sed ex vocante dictum est, etc. {a}
Iacob autem sui]
id est Dei.
marg.|
{b}
Cognitione observandam legem]
id est legem per quam cognoscitur.
marg.|
{c}
Cuius rei gratia]
id est quia illud prescivit.
marg.|
{d}
Supradicto usus est exemplo]
id est ita ex prescientia et voluntate Dei quam constat iustam esse, patet ipsum bene usum esse dicto exemplo.
marg.|
{e}
Quamvis ex operibus]
id est licet alias etiam per opera eorum idipsum appareat.
marg.|
{f}
Liber]
Gn. 25.
<Explicit expositio Prologi S. Hieronymi in Malachiam Prophetam. Postilla super Malachiam Prophetam incipit>
<Explicit expositio Prologi S. Hieronymi in Malachiam Prophetam. Postilla super Malachiam Prophetam incipit>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Prologi Hieronymi in Malachias expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_Prol.543)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mal. Prologi Hieronymi in Malachias expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=51&chapitre=51_Prol.543)
Notes :