Catena aurea

Capitulum 12

Numérotation du verset Mc. 12:1 

Et cepit illis in parabolis1 loqui. Vineam
pastinavit
homo
et circumdedit2 sepem
et fodit lacum
et edificavit turrim3
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset Mc. 12:2 

Et misit ad agricolas in tempore
servum
ut ab agricolis acciperet4 de fructu vinee.
Numérotation du verset Mc. 12:3 

Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt5 vacuum.
Numérotation du verset Mc. 12:4 

Et iterum misit ad illos alium servum6 et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
Numérotation du verset Mc. 12:5 

Et rursum alium misit et7 illum occiderunt. Et plures alios quosdam cedentes, alios vero occidentes.
Numérotation du verset Mc. 12:6 

Adhuc ergo8 unum habens9 filium carissimum
et illum misit ad eos10 novissimum dicens:
Quia verebuntur11 filium meum.
Numérotation du verset Mc. 12:7 

Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est12 heres.13 Venite14, occidamus eum et nostra erit hereditas.
Numérotation du verset Mc. 12:8 

Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt15
extra vineam16.
Numérotation du verset Mc. 12:9 

Quid ergo17 faciet dominus vinee? Veniet et perdet colonos18 et dabit vineam aliis.
Numérotation du verset Mc. 12:10 

Nec Scripturama hanc legistis:
Lapidem
quem reprobaverunt edificantes
hic factus est in caput anguli.
Numérotation du verset Mc. 12:11 

A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset Mc. 12:12 

Et querebant19 eum tenere
et timuerunt turbam.
Cognoverunt enim quoniam ad eos20
parabolam hanc21 dixerit22.
Et relicto eo23 abierunt.
Numérotation du verset Mc. 12:13 

Et mittunt ad eum quosdam ex Phariseis et Herodianis
ut eum caperent in verbo.
Numérotation du verset Mc. 12:14 

Qui venientes dicunt ei:
Magister, scimus quia verax es
et non curas quemquam nec24 enim vides in25 faciem hominum sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum26
Cesari an non dabimus?
Numérotation du verset Mc. 12:15 

Qui sciens versutiam27 eorum28
ait illis: Quid me temptatis? Afferte mihi denarium ut videam.
Numérotation du verset Mc. 12:16 

At illi obtulerunt ei29. Et ait illis: Cuius est imago hec et inscriptio? Dicunt ei30: Cesaris.
Numérotation du verset Mc. 12:17 

Respondens autem Iesus ait31 illis: Reddite ergo32 que sunt Cesaris
Cesari,
et que sunt Dei
Deo.
Et mirabantur33
super eo.
Numérotation du verset Mc. 12:18 

Et venerunt34 ad eum Sadducei qui dicunt35 resurrectionem non esse.
Et interrogabant eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 12:19 

Magister, Moysesb scripsit nobis36 ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit37, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet38 semen fratri suo.
Numérotation du verset Mc. 12:20 

Septem ergo fratres fuerunt39.
Et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine.
Numérotation du verset Mc. 12:21 

Et secundus accepit eam et
mortuus est. Et40 nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Numérotation du verset Mc. 12:22 

Et41 acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta42 est et mulier.
Numérotation du verset Mc. 12:23 

In resurrectione ergo, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem43.
Numérotation du verset Mc. 12:24 

Et respondens Iesus ait illis: Nonne44 ideo erratis
nescientes45 Scripturas neque
virtutem Dei?
Numérotation du verset Mc. 12:25 

Cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur
sed erunt46 sicut47 angeli Dei48 in celis.
Numérotation du verset Mc. 12:26 

De mortuis autem quod resurgant49 non legistis in libro Moysic super rubum
quomodo illi dixerit50 Deus inquiens51: Ego sum Deus Abraham et52 Deus Isaac et Deus Iacob?
Numérotation du verset Mc. 12:27 

Non est Deus53 mortuorum sed vivorum54.
Vos ergo multum erratis.
Numérotation du verset Mc. 12:28 

Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis55 responderit56 interrogavit eum57
quod primum esset omnium58 mandatum.
Numérotation du verset Mc. 12:29 

Iesus autem59 respondit ei60: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel61, Dominus Deus tuus62, Deus unus est.
Numérotation du verset Mc. 12:30 

Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Numérotation du verset Mc. 12:31 

Secundum autem simile est illi63: Diliges proximum tuum tamquam64 teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
Numérotation du verset Mc. 12:32 

Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus65 et non est alius preter eum66.
Numérotation du verset Mc. 12:33 

Et ut diligatur ex toto corde67 et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.
Numérotation du verset Mc. 12:34 

Iesus autem68 videns quod69 sapienter respondisset dixit70 illi: Non longe es71 a regno Dei.
Et nemo iam audebat eum interrogare.
Numérotation du verset Mc. 12:35 

Et respondens Iesus dicebat docens in templo:
Quomodo dicunt scribe72
Christum esse filium David73?
Numérotation du verset Mc. 12:36 

Ipse enim Davidd dicit74 in Spiritu sancto:
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Mc. 12:37 

Ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius?
Et multa turba eum libenter audivit75.
Numérotation du verset Mc. 12:38 

Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis,
qui volunt
in stolis ambulare
et salutari in foro
Numérotation du verset Mc. 12:39 

et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus76 in cenis
Numérotation du verset Mc. 12:40 

qui devorant domos viduarum
sub obtentu
prolixe orationis. Hi accipient prolixius iudicium.
Numérotation du verset Mc. 12:41 

Et sedens Iesus contra gazophylacium
aspiciebat quomodo
turba iactaret aes in gazophylacium et multi divites77 iactabant multa.
Numérotation du verset Mc. 12:42 

Cum venisset autem78 una vidua79
pauper80
misit duo minuta
quod est quadrans 81
Numérotation du verset Mc. 12:43 

et convocans discipulos suos82 ait illis: Amen dico vobis quoniam vidua hec pauper plus omnibus misit
qui miserunt in gazophylacium83.
Numérotation du verset Mc. 12:44 

Omnes enim ex eo quod abundabat84 miserunt,
hec vero de penuria sua omnia que habuit misit totum victum suum.

Capitulum 12

Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 1 
marg.| {CMC12d1.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam Dominus prudenti interrogatione temptatorum ora concluserat, consequenter eorum malitiam parabolice demonstrat.A a
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:1 
Et cepit illis1* in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo etc.2*
marg.| {CMC12d1.2} HIERONYMUS. 3 − Homo Deus pater dicitur humano affectu; vinea domus Israel est. Sepis est custodia angelorum; lacus est lex; turris templum; agricole sacerdotes.B b
marg.| {CMC12d1.3} BEDA. − Vel sepis murus est urbis, lacus sive torcular aut4* altare aut illa torcularia quorum tres psalmictitulo prenotantur5* .C d
marg.| {CMC12d1.4} THEOPHYLACTUS. − Vel sepis est lex, prohibens eos alienigenis commisceri.D e
Sequitur:
Et peregre profectus est.
marg.| {CMC12d1.5} BEDA. − Non loci mutatione sed abire videtur a vinea ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat.E f
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:2 
Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vinee.
marg.| {CMC12d1.6} HIERONYMUS. − Servi missi prophete, fructus vinee obedientia est. De prophetis alii cesi, alii vulnerati alii occisi sunt.F g.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:3 
Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt6 vacuum.
marg.| {CMC12d1.7} BEDA. − Servus qui primo missus est, ipse legifer Moyses intelligitur. Sed cesum eum dimiserunt vacuum: « Irritaverunt enim Moysen in castris ».h
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:4 
Et iterum misit7 ad illos alium servum et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
marg.| Servus alter David regem et ceteros psalmistas significat. Sed et8* hunc affectum contumeliis in capite vulneraverunt quia9 psalmistarum carmina parvipendentes, ipsum David abiecerunt dicentes i: « Que nobis pars cum David? ».
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:5 
Et rursus alium misit et10 illum occiderunt et plures alios quosdam cedentes, alios vero occidentes.
marg.| Tertium cum suis sociis servum, prophetarum chorum intellige. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? His sane tribus servorum gradibus, omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi Dominus alibi pronuntiat dicensj: « Quoniam necesse est impleri11 omnia que scripta sunt in lege Moysi12* et prophetis et psalmis de me ».G k
marg.| {CMC12d1.8} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Per primum servum intellige prophetas qui circa tempus Elie fuerunt, quoniam Micheam verberavit13 Sedechias pseudopropheta, secundum vero servum quem in capite vulneraverunt, id est affecerunt iniuria, intellige prophetas qui fuerunt circa tempus Osee et Isaie, tertium vero servum intellige prophetas qui fuerunt circa tempus Danielis et Ezechielis.H l
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:6 
Adhuc ergo14 unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens: Quia forte15 reverebuntur16 filium meum.
marg.| {CMC12d1.9} HIERONYMUS. − Filius carissimus et novissimus, unigenitus est. Quod autem dicit: verebuntur 17*   filium meum , per ironiam hoc dicitur.I m
marg.| {CMC12d1.10} BEDA. − Vel aliter. Quod ait quia verebuntur 18   filium meum , non de ignorantia venit sed ambigere dicitur Deus ut libera voluntas homini reservetur.J n
marg.| {CMC12d1.11} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Non ignorans quod futurum erat, hoc dixit sed ostendens quid erat decens et congruum eos19 operari.K o
Sequitur: 20
Numérotation du verset Mc. 12:7 
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est21 heres. Venite, occidamus eum et nostra erit hereditas.
marg.| {CMC12d1.12} BEDA. − Manifestissime Dominus probat, Iudeorum principes non per ignorantiam sed per invidiam crucifixisse filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum estp: « Dabo tibi gentes hereditatem tuam ». Hanc autem occiso eo22* mali coloni preripere moliebantur, cum, crucifigentes eum Iudei, fidem que per eum est extinguere et suam magis que ex lege est iustitiam preferre ac gentibus imbuendis conabantur inserere.L q
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:8 
Et apprehendentes eum, occiderunt et eiecerunt extra vineam.
marg.| {CMC12d1.13} THEOPHYLACTUS. − Scilicet extra Ierusalem; extra civitatem quippe crucifixus est Dominus.M r
marg.| {CMC12d1.14} HIERONYMUS. −  [1] Vel eiecerunt eum extra vineam, id est extra plebem, dicentess: « Samaritanus es et demonium habes ». [2] Vel quia quantum in se erat a23* suis eum finibus excludentes, gentibus suscipiendum dederunt.N t u v
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:9 
Quid ergo faciet dominus vinee ? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
marg.| {CMC12d1.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Et quidem Mattheuswillos respondisse subiungit, atque dixisse malos male perdet, quod Marcus hic non ab ipsis responsum esse commemorat, sed Dominum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. Sed facile potest intelligi vel illorum vocem ita subiunctam ut non interponeretur illi responderunt aut illi dixerunt sed tamen intelligeretur aut ideo responsionem istam Domino potius attributam quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui veritas est.O x
marg.| {CMC12d1.16} THEOPHYLACTUS. − Dominus ergo vinee est Pater Filii interempti et ipse Filius interfectus24* qui perdet colonos, tradens ipsos Romanis. Et populum dabit aliis colonis, id est Apostolis. Perlegas Actus Apostolorum et invenies tria millia et quinque millia repente credentium et fructificantium Deo.P y
marg.| {CMC12d1.17} HIERONYMUS. − Vel datur vinea aliis, id est “ab oriente” et “occidente” et “austro” et ab “aquilone” venientibus et recumbentibus “cum Abraham, Isaac et Iacob in regno” Dei.Q z
marg.| {CMC12d1.18} BEDA. − Hoc autem ita divinitus fuisse procuratum prophetico statim affirmavit exemplo, subiciens:
Numérotation du verset Mc. 12:10 
Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
marg.| Quasi dicat: quomodo implebitur hec prophetia nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, traditus est gentibus predicandus ut quasi lapis angularis duos populos condat in semetipsum atque ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum edificet? Eosdem enim synagoge magistros, quos supra colonos dixerat, nunc edificantes appellat quia qui25* subditam sibi plebem ad ferendos vite fructus quasi vineam videbantur excolere; ipsi quoque hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere atque ornare precipiebantur.R aa
marg.| {CMC12d1.18} THEOPHYLACTUS. −  Lapis ergo   quem reprobaverunt doctores,   hic factus est in caput anguli ab, id est in caput Ecclesie. Angulus namque Ecclesia est, quasi coniungens Iudeos et Gentiles. Hic autem26* angulus, scilicet Ecclesia,   a Domino factus est et est mirabilis in oculis nostris , scilicet fidelium27. Nam ab infidelibus miraculis detrahitur.   Mirabilis quidem est Ecclesia quasi miraculis sistens, Domino cooperante Apostolis, et sermonem confirmante sequentibus signis. Et hoc est quod dicitur:S ac
Numérotation du verset Mc. 12:11 
A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
marg.| {CMC12d1.19} HIERONYMUS. − Vel aliter. Hic lapis reprobus28, quem gestat angulus coniungens in cena agnum cum pane, finiens vetus, novum inchoans testamentum, prestat mira in oculis nostris, ut topazion.T ad
marg.| {CMC12d1.20} BEDA. − Principes autem sacerdotum ostendebant vera esse que Dominus dixerat. Quod patet ex hoc quod subditur:
Numérotation du verset Mc. 12:12 
Et querebant eum tenere etc.29
marg.| Ipse enim est heres, cuius iniustam necem dicebat esse vindicandam a patre. Moraliter autem quod30* cuique fidelium cum mysterium baptismi committitur, quasi vinea quam excolat31 locatur. Sed missus servus contumeliis affectus vel cesus eicitur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel, quod peius est, etiam blasphematur. Missum insuper heredem, quantum in se est, occidit qui filium Dei conculcaverit32* . Perdito malo cultore, vinea datur alteri, cum dono gratie, quod superbus sprevit, humilis quisque ditabitur. Sed et33* hoc quod principes sacerdotum manum mittere querentes in Iesum, timore turbe retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo nomine frater eam quam non diligit ecclesiastice fidei et pacis unitatem, propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem aut erubescit aut timet impugnare.U ae
Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 2 
marg.| {CMC12d2.1} BEDA. − Querentes Dominum comprehendere summi sacerdotes timuerunt turbam atque ideo quod per se non poterant34*, terrenis potestatibus efficere temptabant, ut velut35* ipsi a morte eius viderentur immunes.V af
Et ideo dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:13 
Et mittunt ad eum quosdam ex Phariseis et Herodianis ut eum caperent in verbo.
marg.| {CMC12d2.2} THEOPHYLACTUS. − Diximus alibi de Herodianis quod heresis quedam nova erat dicentium Christum esse Herodem, propter hoc quod defecerant successiones regum36* Iudeorum. Alii vero dicunt Herodianos milites fuisse Herodis, quos Pharisei pro testibus inducebant de his que dicebantur37 a Christo, ut eum caperent et adducerent. Vide autem eorum malitiam, qualiter cum adulatione Christum decipere volebant.W ag
Nam sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:14 
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es38*.
marg.| {CMC12d2.3} HIERONYMUS. − Mellitis enim verbis eum interrogant39* et circumdabant eum, sicut apes mel portantes in ore et 40* aculeum in tergo.X ah
marg.| {CMC12d2.4} BEDA. − Blanda autem et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Cesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos auctorem habeant.Y ai
Et ideo subdunt:
Et non curas quemquam nec enim vides in41 faciem hominum.
marg.| {CMC12d2.5} THEOPHYLACTUS. − Ita ut Cesarem non honores, scilicet contra veritatem. Unde42* subdunt:
Sed in veritate viam Dei doces: Licet tributum dari Cesari an non dabimus?
marg.| Totum enim artificium eorum erat undique precipitium habens ut si diceret quod licet censum Cesari dari, provocent contra eum plebem, quasi in servitutem reducentem ipsum populum. Si vero diceret quod non licet dari, sic accusarent eum tamquam excitaret populum contra Cesarem. Sed sapientie fons fugit dolos eorum.Z aj
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:15 
Qui sciens versutiam eorum43, ait illis: Quid me temptatis? Afferte mihi denarium, ut videam. At illi attulerunt44* .
marg.| {CMC12d2.6} BEDA. − Denarius est genus nummi quod pro decem nummis imputabatur et habebat imaginem Cesaris.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:16 
Et ait illis: Cuius est imago hec et inscriptio? Dicunt ei: Cesaris.
marg.| Qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, non dispensationem, ex hoc discant quod potuit scire cuius imago esset, sed interrogat ut ad sermonem eorum competenter respondeat.AA ak
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:17 
Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite45 igitur que sunt Cesaris Cesari et que sunt Dei Deo.
marg.| {CMC12d2.7} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat: Date quod imaginem habet imaginato, id est denarium Cesari. Potestis enim et Cesari censum46* dare et Deo propria offerre.AB al
marg.| {CMC12d2.8} BEDA. − Id est decimas et47 primitias et oblationes48 ac49* victimas, quomodo et ipse reddidit tributa pro50 se et Petro et Deo reddidit51* que Dei sunt, Patris faciens voluntatem.AC am
marg.| {CMC12d2.9} HIERONYMUS. 52 − Vel aliter. Nummum habentem Cesaris imaginem reddite coactum Cesari, vosipsos libenter Deo reddite. “Signatum est enim super nos lumen vultus Dei53* ”an, non Cesaris.AD ao
marg.| {CMC12d2.10} THEOPHYLACTUS. − Quasi Cesar etiam est uniuscuiusque nostrorum corporum inevitabilis necessitas. Iubet ergo Dominus dare54* corpori cibaria propria et vestitum, et que sunt Dei Deo 55.
Sequitur:
Et mirabantur super eo.
marg.| Qui credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt56 quod calliditas eorum non invenisset locum.AE ap
Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 3 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 22, 23-33 // Mc. 12, 18-27 // Lc. 20, 27-38]
marg.| {CMC12d3.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam Dominus sapienter57 Phariseorum callidam temptationem evitavit, ostenditur quomodo etiam Sadduceos temptantes confundit.AF aq
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:18 
Et venerunt58 ad eum Sadducei qui credunt59* resurrectionem non esse60.
marg.| {CMC12d3.2} THEOPHYLACTUS. − Heresis quedam Iudeorum erat qui dicebantur Sadducei, et hi resurrectionem negabant et dicebant quod non sit angelus neque spiritus. Hi ergo accedentes ad Iesum, dolose narrationem quamdam inquisierunt per quam ostenderent resurrectionem non esse nec factam nec fiendam.
Et ideo subditur:
Et interrogabant eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 12:19 
Magister [Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit61, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Numérotation du verset Mc. 12:20 
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Numérotation du verset Mc. 12:21 
Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Numérotation du verset Mc. 12:22 
Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta62 est et mulier.
Numérotation du verset Mc. 12:23 
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem63.]64
marg.| In qua quidem narratione septem ponunt qui mulierem acceperant ut magis retrahant a resurrectione.AG ar
marg.| {CMC12d3.3} BEDA. − Recte enim istiusmodi fingunt fabulam que deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserunt corporum. Potest autem fieri ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.AH as
marg.| {CMC12d3.4} HIERONYMUS. − Mystice autem mulier sterilis non relinquens semen ex septem fratribus novissime moriens, quid aliud significat quam iudaicam synagogam relictam a spiritu septiformi, qui septem patriarchas implevit, qui non reliquerunt ei semen Abrahe, quod est Iesus Christus. Licet enim puer natus est illis, nobis tamen gentibus datus est; que mulier mortua erat Christo, nec cuiquam patriarche de septem in resurrectione coniungetur. Septeno65* namque numero universitas perfectorum significatur ut versa vice per Isaiamatdicitur: « Apprehendent septem mulieres virum unum », id est septem Ecclesie quas Dominus amat, arguit et castigat, eum una fide adorant.AI au
Sequitur: 66
Numérotation du verset Mc. 12:24 
Et respondens Iesus ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas neque virtutem Dei?
marg.| {CMC12d3.5} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat: Vos non intelligitis qualem resurrectionem Scriptura annuntiet. Creditis enim quod restauratio corporum talium sit futura qualia nunc sunt. Non autem sic erit. Sic igitur ignoratis Scripturam sed etiam virtutem ignoratis divinam. Vos enim consideratis quasi difficile, dicentes qualiter poterunt membra dissoluta coniungi, et animabus adunari. Hoc autem67* respectu divine potentie quasi nihil est.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:25 
Cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed erunt68 sicut Angeli Dei in celis.
marg.| Quasi dicat: Divina69 quedam erit vite restauratio et angelica, cum ulterius non corrumpemur sed eodem modo manebimus et propter hoc nuptie auferentur. Nam nuptie quidem nunc sunt propter corruptionem ut per successionem generis persistamus et non deficiamus. Tunc vero sicut Angeli erimus qui sunt sine successione nuptiali et numquam desinunt.AJ av
marg.| {CMC12d3.6} BEDA. − Considerandum autem 70* quod latina consuetudo hic greco idiomati non respondet. Nubere enim proprie dicuntur mulieres et viri uxores ducere. Sed nos71 simpliciter dictum intelligamus ut nubere de viris et nubi de uxoribus scriptum sit.AK aw
marg.| {CMC12d3.7} HIERONYMUS. − Sic igitur errant non intelligentes Scripturas quia in resurrectione homines erunt sicut angeli Dei, id est nemo ibi moritur, nemo ibi nascitur nec infans est ibi nec senex.AL ax
marg.| {CMC12d3.8} THEOPHYLACTUS. − Et aliter etiam decipiuntur non intelligentes Scripturas. Si enim has intellexissent, intelligerent quomodo per Scripturas resurrectio mortuorum possit probari.AM ay
Unde subdit 72* :
Numérotation du verset Mc. 12:26 
De mortuis autem* 73 quod resurgant non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixit74 illi75 Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham76*, Deus Isaac et Deus Iacob?
marg.| {CMC12d3.9} HIERONYMUS. 77 − Dico autem super rubum , in quo est similitudo vestra, in quo ignis ardebat sed non eius spinas consumebat; sic vos inflammat eloquium meum nec spinas vestras sub maledicto germinatas assumit78* .AN az
marg.| {CMC12d3.10} THEOPHYLACTUS. 79 − Dicit80* autem: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob quasi dicat Deus viventium.
Unde subdit:
Numérotation du verset Mc. 12:27 
Non est Deus mortuorum sed vivorum.
marg.| Non enim dixit: Ego fui, sed Ego sum , tamquam illi presentes existant. Sed forte aliquis dicet quod hoc dixit solum Deus de anima Abrahe, non de corpore. Ad quod dicimus quod Abraham utrumque importat, scilicet corpus et animam ita et81* corporis ipse sit Deus et corpus vivat apud Deum, id est in Dei ordinatione.AO ba
marg.| {CMC12d3.11} BEDA. − Vel quia cum probavit animas permanere post mortem, neque enim poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent, consequenter introduceretur et corporum resurrectio que cum animabus bona malaque gesserunt.AP bb
marg.| {CMC12d3.12} HIERONYMUS. − Cum autem dicit: Deus Abraham et 82*   Deus Isaac et Deus Iacob , ter Deum nominando Trinitatem intimavit. Cum autem dicit:   Non est Deus mortuorum , unum Deum iterans, unam substantiam significavit. Vivunt autem qui vindicant83 portionem quam elegerant. Mortui autem sunt qui quod vindicaverunt84*, perdiderunt.AQ bc
Sequitur: 85
Vos ergo multum erratis.
marg.| {CMC12d3.13} GLOSSA<TOR>. 86 − Quia videlicet et87 Scripturis contradicebant et virtuti Dei derogabant.AR bd
Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 4 
prol.| [Parall. bibl.: Mt. 22, 34-44 // Mc. 12, 28-34 // Lc. 20, 39-40]
marg.| {CMC12d4.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam Dominus confutavit Phariseos et Sadduceos temptantes, hic ostenditur quomodo satisfecit scribe querenti.AS be
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:28 
Et accessit88 unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quod bene89 illis responderit90, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
marg.| {CMC12d4.2} HIERONYMUS. −  [1] [b] Que est hec questio problematis quod est commune omnibus peritis in lege nisi quod91 diversa in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. Unde non unum sed duo intulit mandata quibus quasi duobus uberibus super pectus sponse elevatis92 nostra alitur infantia.
[a] Et ideo subditur:
Numérotation du verset Mc. 12:29 
Quia93* primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est.
marg.| [2] Primum omnium, maximum94* mandatum dicit95, hoc est quod ante omnia debemus in corde singuli quasi unicum pietatis fundamentum locare, id est cognitio atque confessio divine unitatis cum executione bone operationis, que in dilectione Dei et proximi perficitur96.AT bf
Unde subdit:
Numérotation du verset Mc. 12:30 
Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua97 et ex tota98 mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est99 primum mandatum.
marg.| {CMC12d4.3} THEOPHYLACTUS. − Attende qualiter omnes anime vires enumeravit. Est100 enim virtus anime animalis, quam expedit in dicendo Ex tota 101   anima tua , ad quam pertinet ira et desiderium; que omnia tribui vult divino amori102. Est et alia vis anime103* que dicitur naturalis, ad quam pertinet nutritiva et augmentativa, et ista etiam est104* danda Domino tota. Propter quod dicit: E  x toto corde . Est et alia vis105 rationalis quam mentem vocat. Et ista etiam danda est106* Deo tota.AU bg
marg.| {CMC12d4.4} GLOSSA<TOR>. − Quod autem subdit: E t ex tota fortitudine , ad vires corporales referri potest.AV bh
Sequitur: AW
Numérotation du verset Mc. 12:31 
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut107 teipsum.
marg.| {CMC12d4.5} THEOPHYLACTUS. − Propter hoc dicit esse simile108 quia hec duo mandata alternatim sunt sibi consona, et reciproce109 convertuntur. Nam qui diligit Deum, diligit et facturam suam. Principale autem factorum eius est homo. Unde qui diligit Deum, diligere debet omnes homines. Qui vero diligit proximum, qui multoties dat causam scandali, multo magis eum debet diligere qui semper prestat beneficia. Et ideo propter coherentiam horum mandatorum subdit:
Maius horum aliud mandatum non est.AX bi
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:32 
Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti etc.110
marg.| {CMC12d4.6} BEDA. − Ostendit ex hoc quod dicit:
Numérotation du verset Mc. 12:33 
Maius est omnibus holocaustomatibus111* et sacrificiis,
marg.| gravem sepe inter scribas et Phariseos questionem esse versatam quod esset mandatum primum sive maximum divine legis; quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus; aliis vero fidei et dilectionis opera preferentibus eo quod plurimi patrum ante legem ex fide tantum que per dilectionem operatur, placerent Deo. In hac sententia scriba iste se fuisse declaravit112* .AY bj
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:34 
Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non longe es113 a regno Dei.
marg.| {CMC12d4.7} THEOPHYLACTUS. − In quo non eum esse perfectum testatur. Non enim dixit quod114* intra regnum celorum es, sed Non longe es a regno Dei .AZ bk
marg.| {CMC12d4.8} BEDA. − Ideo autem non fuit115* longe a regno Dei quia sententie illius que Novi Testamenti et evangelice perfectionis est propria, fautor116 extitisse probatus est.BA bl
marg.| {CMC12d4.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Nec moveat quod Mattheus dicit temptantem fuisse a quo Dominus interrogatus est. Fieri enim potest117 ut quamvis temptans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit; aut certe ipsam temptationem non accipiamus malam, tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius, tamquam experiri amplius volentis ignotum.BB bm
marg.| {CMC12d4.10} HIERONYMUS. −  [1] Vel non est longe qui venit callide. Longior namque est ignorantia a regno Dei quam scientia. Unde supra Sadduceis: « Erratis, inquit, nescientes Scripturam118* neque virtutem Dei ».
Sequitur:
Et nemo iam audebat119* eum interrogare.
marg.| [2] Quia enim in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant sed apertissime comprehensum romane tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidie posse quidem superari sed difficile conquiescere.BC bn
Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 5 
marg.| {CMC12d5.1} THEOPHYLACTUS. − Quia Christus ad passionem venturus erat, opinionem falsam corrigit Iudeorum qui Christum filium David esse dicebant, non Dominum eius.BD bo
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:35 
Et respondens Iesus dicebat120* docens in templo.
marg.| {CMC12d5.2} HIERONYMUS. − Id est palam eis de se loquitur ut inexcusabiles sint.BE bp
Sequitur enim:
Quomodo dicunt scribe Christum filium David esse?
marg.| {CMC12d5.3} THEOPHYLACTUS. − Ostendit vero Christus se esse Dominum per verba David.
Nam sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:36 
Ipse autem121 dicebat in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis,
marg.| marg. |pecia 15| 122 quasi dicat: Non potestis mihi dicere quod David absque gratia Spiritus sancti hoc dixerit; sed in Spiritu sancto vocavit eum Dominum. Et quod sit Dominus, ostendit per hoc quod subdit:
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
marg.| Ipsi enim erant inimici eius quos Deus Pater posuit scabellum123 Christi. Quod autem a Patre subiciuntur ei inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem nature, qua in altero alter operatur, significat. Nam et Filius subicit inimicos Patris, quia Patrem clarificat super terram.BF bq
marg.| {CMC12d5.4} GLOSSA<TOR>. − Sic ergo Dominus ex premissis124* concludit dubitabilem questionem. Nam ex verbis David premissis habetur quod Christus sit Dominus David. Ex dicto autem scribarum habetur quod sit filius eius. Et hoc est quod subditur:
Numérotation du verset Mc. 12:37 
Ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius?BG br
marg.| {CMC12d5.5} BEDA. − Interrogatio Iesu nobis profuit usque hodie contra Iudeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex homo est et tantum filius David, quomodo vocet eum David Dominum suum in Spiritu sancto. Non autem reprehenduntur quod David filium dicunt sed quod Dei filium eum esse non credunt.BH bs
Sequitur:
Et multa turba libenter eum audiebat.
marg.| {CMC12d5.6} GLOSSA<TOR>. − Quia scilicet videbant eum sapienter respondentem et interrogantem.BI bt
Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 6 
marg.| {CMC12d6.1} HIERONYMUS. − Confutatis scribis et Phariseis ut ignis eorum arida exempla incendit. BJ bu
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:38 
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare.
marg.| {CMC12d6.2} BEDA. − Ambulare in stolis, cultioribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat in quo inter cetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide peccasse describitur.BK bv
marg.| {CMC12d6.3} THEOPHYLACTUS. − In stolis autem venerabilibus ambulabant, ex hoc volentes prehonorari, et similiter alia appetebant que cedunt ad gloriam.
Nam sequitur:
Et salutari in foro
Numérotation du verset Mc. 12:39 
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis,
marg.| scilicet volunt.BL bw
marg.| {CMC12d6.4} BEDA. − Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit sed eos qui hec sive habita sive non habita indebite amant, a fidelibus quasi improbos docet esse cavendos, animum videlicet et 125* non gradum redarguens; quamvis126* culpa non careat, si idem in foro litibus interessent qui in cathedra Moysi synagoge magistri cupiunt appellari. Duplici sane ratione a vane glorie cupidis attendere iubemur127 ne scilicet eorum vel simulatione seducamur, estimantes bona esse que faciunt vel emulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis que laudari simulant128* .BM bx
marg.| {CMC12d6.5} THEOPHYLACTUS. − Specialiter etiam apostolos docet ut nullam cum scribis habeant conversationem sed ipsum Christum imitentur ordinansque ipsos magistros in his que sunt circa vitam agenda, alios eis supponit.BN by
marg.| {CMC12d6.6} BEDA. − Non solum autem laudes ab hominibus, verum etiam pecunias querunt.
Unde sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:40 
Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixe orationis.
marg.| Sunt enim qui se iustos simulantes, a peccatorum suorum conscientia turbatis129*, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant et cum porrecta manus pauperi preces iuvare soleat, illi ob hoc maxime in precibus pernoctant ut pauperi nummum tollant.BO bz
marg.| {CMC12d6.7} THEOPHYLACTUS. − Accedebant130 autem Scribe ad has mulieres, que sine protectione viri manebant, quasi earum131 fierent protectores; et simulatione orationis, et habitu reverentie, et hypocrisi viduas decipiebant, et sic etiam devorabant divitum domos. ca
Sequitur:
Hi accipient prolixius iudicium,
marg.| scilicet quam ceteri Iudeorum peccantium.BP
Numérotation du verset Mc. 12:
distinctio 7 
marg.| {CMC12d7.1} BEDA. − [b] Dominus qui appetitores132* primatus et vane glorie cavendos133 esse monuerat, etiam134 dona ferentes in domum Domini certo examine discernit.
Unde dicitur:
Numérotation du verset Mc. 12:41 
Et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret es in gazophylacium.
marg.| [a] Sermone greco phylaxe 135 ‘servare’ dicitur et gaza lingua persica136* divitie vocantur. Unde gazophylacium locus appellari solet quo divitie servantur. Quo nomine et arca in qua donaria populi congregabantur ad usus templi necessarios et porticus, in quibus servabantur appellabantur. Habes exemplum de porticibus in Evangeliocb: « Hec, inquit137*, verba locutus est in gazophylacio, docens in templo ». Habes et de arca in libro Regumcc: « Et attulit Ioiada138 pontifex gazophylacium unum etc.139 ».BQ cd
marg.| {CMC12d7.2} THEOPHYLACTUS. − Erat autem laudabilis consuetudo apud Iudeos, ut scilicet habentes et volentes aliquid in gazophylacio ponerent, quod esset pro sacerdotibus et pauperibus et viduis, ut exinde nutrirentur.
Et ideo 140* subditur:
Et multi divites141 iactabant multa.
marg.| Multis autem hoc facientibus, accessit et vidua, ostendens affectum in oblatione142 pecunie secundum propriam virtutem.BR ce
Unde subditur:
Numérotation du verset Mc. 12:42 
Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta quod est quadrans.
marg.| {CMC12d7.3} BEDA. − Quadrantem vocant calculatores quartam partem cuiuslibet rei, videlicet aut loci, aut temporis aut pecunie. Forsitan ergo hoc loco quartam partem sicli, id est quinque obolos significat.
Sequitur:
Numérotation du verset Mc. 12:43 
Et, convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis quoniam vidua hec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium.
marg.| Deus enim non substantiam offerentium sed conscientiam pensat nec perpendit quantum in eius sacrificio sed ex quanto proferatur.BS cf
Unde subdit:
Numérotation du verset Mc. 12:44 
Omnes enim, ex eo quod abundabat illis, miserunt. Hec vero de penuria sua omnia que habuit misit, totum victum suum.
marg.| {CMC12d7.4} HIERONYMUS. − Mystice autem divites sunt qui proferunt de thesauro cordis sui “nova et vetera” que sunt “incerta et occulta sapientie” divine utriusque testamenti. Paupercula autem que est ut143* ego et mei similes, qui mitto quod possum, et desidero quod non possum vobis explanare. Nam non quantum vos audistis, sed ex quanto considerat Deus. Unusquisque autem quadrantem potest offerre, que est voluntas prompta; que dicitur quadrans quia cum tribus consistit, scilicet cogitatu, verbo et facto. Quod dicit144* totum victum suum misit, hoc significat quia tota voluntas corporis in victu consistit. Unde dicitur: cg: « Totus labor hominis in ore suo est ».BT ch
marg.| {CMC12d7.5} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Vidua ista anima hominis est, relinquens satanam, cui fuerat adiuncta. Que mittit in templi erario duo minuta, carnem scilicet et mentem. Carnem quidem per abstinentiam, mentem vero per humilitatem ut sic audire valeat quod totum victum suum posuit, et sacrum fecit, nihil de suo mundo145 relinquens.BU ci
marg.| {CMC12d7.6} BEDA. − Allegorice autem, divites: qui in gazophylacium munera mittebant, Iudeos de iustitia legis elatos146*, vidua: pauper Ecclesie simplicitatem designat. Pauper quidem, quia spiritum superbie vel concupiscentias temporalium abiecit; vidua vero, quia147* vir eius pro ea mortem pertulit. Hec in gazophylacium duo minuta mittit quia dilectionem Dei et proximi, seu fidei et orationis munera defert, que consideratu148* proprie fragilitatis minuta, sed merito pie intentionis accepta cunctis superbientibus Iudeorum operibus prestant. Ex abundanti sibi Iudeus149 mittit in munera Dei150* qui de iustitia sua presumit. Omnem autem151* victum suum in Dei munera mittit Ecclesia, quia omne quod vivit, non sui meriti, sed divini muneris esse intelligit.BV cj



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mc. Capitulum 12 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=56&chapitre=56_12)

Notes :

A ¶Codd. : Li447 ( 62vb ) Md214 (242vb) Ed1953 {MM2019}

1 illis] om. Ed1953

2 etc.] om. Ed1953

B ¶Codd. : Li447 ( 62vb ) Md214 (242vb) Mt366 Ed1953 {MM2019}

3 Hieronymus] Beda Md214

C ¶Codd. : Li447 ( 62vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

4 aut] om. Ed1953

5 titulo prenotantur] inv. Ed1953

D ¶Codd. : Li447 ( 62vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

E ¶Codd. : Li447 ( 62vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

F ¶Codd. : Li447 ( 62vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

6 dimiserunt Weber ] eum + Li447@ Li447

7 misit Li447@ Weber] mise. Li447

8 et] om. Ed1953

9 quia] qui Li447

10 et Li447 Weber ] ad Li447@

G ¶Codd. : Li447 ( 63ra ) Ed1953 {MM2019}

11 impleri] imple cacogr. Li447

12 Moysi] om. Ed1953

H ¶Codd. : Li447 ( 63ra ) Ed1953 {MM2019}

13 verberavit] verbavit Li447

14 ergo] om. Li447@

15 forte Li447@ ] om. Li447 Weber

16 reverebuntur Weber ] verebuntur Li447@ Li447

I ¶Codd. : Li447 ( 63rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

17 verebuntur] reverebuntur Ed1953

J ¶Codd. : Li447 ( 63rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

18 verebuntur] forte reverebuntur Ed1953

K ¶Codd. : Li447 ( 63rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

19 eos] eis Mt366

20 Sequitur] om. Ed1953

21 est Li447 Weber ] om. Li447@

L ¶Codd. : Li447 ( 63va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

22 autem occiso eo mali] occisionem eius Ed1953

M ¶Codd. : Li447 ( 63va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

N ¶Codd. : Li447 ( 63va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

23 a] ex Ed1953

O ¶Codd. : Li447 ( 63va ) Ed1953 {MM2019}

P ¶Codd. : Li447 ( 63vb ) Ed1953 {MM2019}

24 interfectus] interemptus Ed1953

Q ¶Codd. : Li447 ( 63va ) Ed1953 {MM2019}

R ¶Codd. : Li447 ( 63vb ) Ed1953 {MM2019}

25 qui] om. Ed1953

S ¶Codd. : Li447 ( 63vb ) Ed1953 {MM2019}

26 autem] om. Li447

27 scilicet fidelium] inv. Li447

T ¶Codd. : Li447 ( 63vb ) Ed1953 {MM2019}

28 reprobus Li447 2 ] repobrat Li447*

29 etc.] om. Ed1953

U ¶Codd. : Li447 ( 63vb ) Ed1953 {MM2019}

30 quod] om. Ed1953

31 excolat] extollat Li447

32 conculcaverit] conculcavit Ed1953

33 et] om. Ed1953

V ¶Codd. : Li447 ( 64ra ) Ed1953 {MM2019}

34 poterant] potuerunt Ed1953

35 velut] vel Ed1953

W ¶Codd. : Li447 ( 64ra ) Ed1953 {MM2019}

36regum cum gr. ] regni Ed1953

37 de his que dicebantur Li447 ² (al. m. med. marg.)] om. hom. Li447 *

38 quia verax es] om. Ed1953

X ¶Codd. : Li447 ( 64rb ) Ed1953 {MM2019}

39 interrogant] interrogabant Ed1953

40 et] om. Li447

Y ¶Codd. : Li447 ( 64rb ) Ed1953 {MM2019}

41 in Li447 Weber ] om. Li447@

42 Unde] Ideo Ed1953

Z ¶Codd. : Li447 ( 64rb ) Ed1953 {MM2019}

43 eorum Weber ] illorum Li447@ Li447

44 attulerunt] obtulerunt ei Ed1953

AA ¶Codd. : Li447 ( 64va ) Ed1953 {MM2019}

45 Reddite Li447@* Ed1953 ] Reddi Li447@ 2, Red. Li447

AB ¶Codd. : Li447 ( 64rb ) Ed1953 {MM2019}

46 Cesari censum] inv. Ed1953

AC ¶Codd. : Arag3 (108va) Li447 ( 64va ) Md214 (248rb) Mt366 ( 132rb ) V795 Ed1470 Ed1475c Ed1493 (139va) Ed1611 (715) Ed1657 (66b) Ed1953 {MM2019}

47 et] om. Arag3

48 et primitias – et oblationes] inv. V795

49 ac] et Ed1470 Ed1475c Ed1493 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1953

50 pro] per Md214

51 tributa... reddidit] om. hom. Arag3 Ed1470 Ed1570 Ed1953, tributa pro se et Petro et Deo Ed1611 Ed1637

AD ¶Codd. : Arag3 (108va) Li447 ( 64va ) Ed1953 {MM2019}

52 Hieronymus] Chrysostomus Arag3

53 Dei] tui Domine Ed1953

54 dare] dari Ed1611 Ed1657 Ed1953

55 Deo] + scilicet vigilias orationes etc. Ed1657 (Nicolai restit. ex Theophylacto)

AE ¶Codd. : Li447 ( 64va ) Ed1611 Ed1657 (66b) Ed1953 {MM2019}

56 mirati sunt] inv. Ed1953

AF ¶Codd. : Li447 ( 64vb ) Md214 (248rb) Mt366 ( 132rb ) Ed1657 Ed1953 {MM2019}

57 Dominus sapienter] inv. Md214

58 venerunt Weber ] veniunt Li447@ , ve. Li447

59 credunt] dicunt Ed1953

60 qui credunt... esse] etc. Ed1657

61 et…reliquerit Weber ] et non reliquerit filios Li447@

62 defuncta] mortua Li447@

63 uxorem Weber ] om. Li447@

64 Moyses... eam uxorem] etc. Li447, om. Ed1953

AG ¶Codd. : Li447 ( 64vb ) Ed1953 {MM2019}

AH ¶Codd. : Li447 ( 64vb ) Ed1953 {MM2019}

AI ¶Codd. : Li447 ( 65ra ) Ed1953 {MM2019}

65 Septeno] Septenario Ed1953

66 Sequitur] Unde praem. Ed1953

67 autem] enim Ed1953

68 erunt] sunt Li447@ Li447 Weber

AJ ¶Codd. : Li447 ( 65ra ) Ed1953 {MM2019}

69 Divina] Divinã cacogr. Li447

AK ¶Codd. : Li447 ( 65rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

70 autem] est hic Ed1953

71 nos] non Li447@

AL ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

AM ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Mt366 Ed1470 (106) Ed1953 {MM2019}

72 subdit] subditur Ed1953

73 autem] om. Ed1953

74 dixit] dixerit Li447@ Weber

75 illi Mt366 Ed1470 Ed1953 Weber] ei Li447

76 Abraham Li447 Mt366 Ed1470 ] et Li447 @ Mt366 @ Ed1953

AN ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Mt366 Ed1470 (106) Ed1953 {MM2019}

77 Hieronymus] om. Ed1470

78 assumit] absumit Ed1470 Ed1953

79 Theophylactus] om. Ed1470

80 Dicit cum gr. ] Dico Ed1953

AO ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Mt366 Ed1470 (106) Ed1953 {MM2019}

81 ita et Li447 cum grec.] ita ut Mt366 , ita ut et Ed1470 Ed1953

AP ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Ed1953 {MM2019}

AQ ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

82 et] om. Ed1953

83 vindicant] vendicant Li447

84 vindicaverunt] vendicaverunt Li447 , vindicaverant Ed1953

85 Sequitur] om. Ed1470 Ed1953

AR ¶Codd. : Li447 ( 65va ) Md214 (248vb) Mt366 Ed1953 {MM2019}

86 Glossa] Hieronymus Ed1470

87 et] etiam Md214

AS ¶Codd. : Li447 ( 65vb ) Md214 (249ra) Mt366 Ed1953 {MM2019}

88 accessit] hac cacogr. Md214

89 quod bene] quam oñ Md214 , quoniam bene Li447@ Li447 Weber

90 responderit] respondit Li447@

91 quod] que Md214

92 elevatis] elevatur Md214

93 Quia] om. Ed1470 Ed1953 , Iesus autem respondit ei praem. Li447@ Weber

AT ¶Codd. : Li447 ( 65vb ) Md214 (249ra) Ed1470 (107) Ed1953 {MM2019}

94 maximum Li447 ] in praem. Md214 , om. Ed1953

95 dicit] dixit Md214

96 perficitur] proficitur Md214

97 et ex tota anima tua] om. Md214

98 tota] toto Md214

99 est] om. Md214

AU ¶Codd. : Li447 ( 66ra ) Md214 (249ra) Ed1470 (107) Ed1953 {MM2019}

100 vires enumeravit. Est] viros emuneravit. Cum Md214

101 tota] toto Md214

102 amori] amaiori cacogr. Md214

103 Est... anime cum gr. ] Et alius anime cacogr. Md214, Est et alia vis Ed1470 Ed1953

104 etiam est] inv. Ed1470 Ed1953

105 vis] vita Md214

106 danda est] inv. Ed1470 Ed1953

AV ¶Codd. : Li447 ( 66ra ) Ed1470 (107) Ed1953 {MM2019}

AW ¶Codd. : Md214 (249ra) Ed1953 {MM2019}

107 sicut] tamquam Li447@ Li447 Md214 Weber

108 esse simile] inv. Li447

109 reciproce Li447² (al. m. post. marg.) Ed1953] recip<er>e cacogr. Li447*

AX ¶Codd. : Li447 ( 66rb ) Md214 (249rb) Ed1953 {MM2019}

110 etc.] om. Md214, quia unus est Desu ( om. Weber ) et non est alius preter eum et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum  Li447@ Weber

111 holocaustomatibus Li447 Md214 Mt366 ] holocaumatibus Ed1953

AY ¶Codd. : Li447 ( 66rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

112 declaravit] declarat Ed1953

113 longe es Li447@] inv. Li447 Weber

AZ ¶Codd. : Li447 ( 66va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

114 quod] om. Ed1953

BA ¶Codd. : Li447 ( 66va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

115 fuit] fit Ed1953

116 fautor] fauctor Li447 Mt366

BB ¶Codd. : Li447 ( 66va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

117 enim potest] inv. Li447

118 Scripturam] Scripturas Ed1953

119 iam audebat] inv. Ed1953

BC ¶Codd. : Li447 ( 66va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

BD ¶Codd. : Li447 ( 66va ) Ed1953 {MM2019}

120 dicebat] dixit Ed1953

BE ¶Codd. : Li447 ( 66va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

121 autem] enim Li447@ Li447 Weber

122 hic incipit « xv pecia » Li447 (61vb)

BF ¶Codd. : Li447 ( 66vb ) Ed1953 {MM2016}

123 posuit scabellum] inv. Li447

124 premissis] predictis Ed1953

BG ¶Codd. : Li447 ( 66vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

BH ¶Codd. : Li447 ( 67ra ) Ed1953 {MM2019}

BI ¶Codd. : Li447 ( 67ra ) Ed1953 {MM2019}

BJ ¶Codd. : Li447 (67ra ) Ed1953 {MM2018}

BK ¶Codd. : Li447 ( 67ra ) Ed1953 {MM2019}

BL ¶Codd. : Li447 ( 67ra ) Ed1953 {MM2019}

BM ¶Codd. : Li447 ( 67rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

125 et] om. Ed1953

126 quamvis] licet Ed1953

127 iubemur] scilicet + Li447

128 laudari simulant] inv. Ed1953

BN ¶Codd. : Li447 ( 67rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

BO ¶Codd. : Li447 ( 67rb ) Ed1953 {MM2019}

129 turbatis] turbati Ed1953

130 Accedebant] Accedant Li447

131 earum] eorum Li447

BP ¶Codd. : Li447 ( 67rb ) Ed1953 {MM2019}

132 appetitores] appetitus Ed1953

133 cavendos] precavendos Mt366

134 etiam] et Li447

BQ ¶Codd. : Li447 ( 67rb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

135 phylaxe Ed1953 ] philasse Li447, phylax Mt366 ; cf. φυλάσσειν.

136 lingua persica] inv. Li447

137 inquit] om. Ed1953

138 Ioiada] Ioyada Li447

139 etc.] om. Ed1953

140 Et ideo] Unde Ed1953

141 multi divites Weber ] inv. Li447@

BR ¶Codd. : Li447 ( 67va ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

142 oblatione] oblivione Li447

BS ¶Codd. : Li447 ( 67va ) Ed1953 {MM2019}

BT ¶Codd. : Li447 ( 67vb ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

143 nisi] ut Li447

144 dicit] dicitur Ed1953

BU ¶Codd. : Li447 ( 67vb ) Md214 (250rb) Mt366 Ed1953 {MM2019}

145 mundo cum gr. ] mende Li447

BV ¶Codd. : Li447 ( 68ra ) Mt366 Ed1953 {MM2019}

146 elatos] + designat Ed1953

147 quia] + Iesus Ed1953

148 consideratu] considerantur Ed1953

149 Iudeus] Iudeis Li447

150 munera Dei] inv. Ed1953

151 autem] om. Ed1953