Capitulum 13
Numérotation du verset
Mc. 13:1
Et cum egrederetur de templo
ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice1 quales lapides et quales structure.
Numérotation du verset
Mc. 13:2
Et respondens Iesus2 ait illi: Vides has omnes magnas edificationes?
Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset
Mc. 13:3
Et cum sederet in monte Olivarum3
contra templum
interrogabant eum separatim4 Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
Numérotation du verset
Mc. 13:4
Dic nobis quando hec5 fient et quod signum erit quando hec omnia6 incipient consummari?
Numérotation du verset
Mc. 13:5
Et respondens Iesus cepit illis dicere7: Videte ne quis vos seducat.
Numérotation du verset
Mc. 13:6
Multi enim venient in nomine meo dicentes: Quia ego sum et multos seducent8.
Numérotation du verset
Mc. 13:7
Cum autem audieritis9 bella
et opiniones bellorum
ne timueritis. Oportet enim
hec10 fieri sed nondum finis11.
Numérotation du verset
Mc. 13:8
Exsurget enim12
gens contra13 gentem et regnum super14 regnum. Et erunt15 terremotus per loca et fames.
Initium dolorum hec.
Numérotation du verset
Mc. 13:9
Videte autem vosmetipsos.
Tradent enim vos in conciliis16 et in synagogis17 vapulabitis, et ante reges et presides18 stabitis propter me in testimonium illis.
Numérotation du verset
Mc. 13:10
Et in omnes gentes19
primum oportet predicari evangelium.
Numérotation du verset
Mc. 13:11
Et cum duxerint vos tradentes
nolite precogitare
quid loquamini
sed quod datum fuerit vobis20
in illa hora, id loquimini. Non enim vos estis21 loquentes sed Spiritus sanctus.
Numérotation du verset
Mc. 13:12
Tradet autem frater fratrem in mortem
et pater filium,
et consurgent filii in parentes et morte afficient eos22.
Numérotation du verset
Mc. 13:13
Et eritis odio omnibus hominibus23* propter nomen meum.
Qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset
Mc. 13:14
Cum autem videritis abominationem desolationis
stantem ubi non debet.
Qui legit intelligat.
Tunc qui in Iudea sunt fugiant in montes
Numérotation du verset
Mc. 13:15
et qui super24 tectum ne25 descendat in domum, nec introeat ut tollat26 quid de domo sua.
Numérotation du verset
Mc. 13:16
Et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Numérotation du verset
Mc. 13:17
Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset
Mc. 13:18
Orate ergo27 ut28 hieme non fiant.
Numérotation du verset
Mc. 13:19
Erunt enim29
dies illi tribulationis30 tales quales non fuerunt ab initio creature quam condidit Deus usque nunc neque fient.
Numérotation du verset
Mc. 13:20
Et nisi breviasset Dominus dies31
non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos quos elegit breviavit dies32.
Numérotation du verset
Mc. 13:21
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne33 credideritis34.
Numérotation du verset
Mc. 13:22
Exsurgent enim pseudochristi et pseudo prophete et dabunt signa et portenta35 ad seducendos si fieri potest36 etiam37 electos.
Numérotation du verset
Mc. 13:23
Vos ergo videte. Ecce predixi vobis omnia.
Numérotation du verset
Mc. 13:24
Sed in illis diebus38 post tribulationem illam
sol contenebrabitur39
et luna non dabit splendorem suum,
Numérotation du verset
Mc. 13:25
et stelle celi erunt40 decidentes41
et virtutes que sunt in celis42 movebuntur.
Numérotation du verset
Mc. 13:26
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus43 cum virtute magna44* et gloria.
Numérotation du verset
Mc. 13:27
Et tunc mittet angelos suos et congregabit45 electos suos46
a quatuor ventis a summo terre usque ad summum celi.
Numérotation du verset
Mc. 13:28
A ficu autem discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia
cognoscitis quia in proximo47 sit48* estas.
Numérotation du verset
Mc. 13:29
Sic et vos cum videritis hec fieri scitote quia49 in proximo sit in ostiis.
Numérotation du verset
Mc. 13:30
Amen dico vobis quoniam non transibit50 generatio hec51
donec omnia ista52 fiant.
Numérotation du verset
Mc. 13:31
Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt53.
Numérotation du verset
Mc. 13:32
De die autem illa54
vel55 hora nemo scit: neque angeli in celo neque filius,
nisi Pater.
Numérotation du verset
Mc. 13:33
Videte, vigilate
et orate. Nescitis enim56 quando tempus sit.
Numérotation du verset
Mc. 13:34
Sicut57 homo
qui peregre profectus reliquit domum suam
et dedit servis suis potestatem cuiusque operis
et ianitori
precepit58 ut vigilet.
Numérotation du verset
Mc. 13:35
Vigilate ergo,
nescitis enim quando Dominus domus59 veniat, sero an media nocte,
an gallicantu, an mane,
Numérotation du verset
Mc. 13:36
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes.
Numérotation du verset
Mc. 13:37
Quod autem vobis dico60
omnibus dico: Vigilate.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Mc. 13:1
marg.|
{5.615}
{1
}
Et cum egrederetur de
templo
.
Superius a primo capitulo usque huc docuit Christus per viam amoris miracula faciendo. et beneficia conferendo. Hic incipit docere per viam timoris, terrorem futuri iudicii incutiendo. Et circa hoc primo duplex questio pro ponitur, secundo solvitur, ibi. Et respondens Iesus. Circa primum proponitur questionis occasio, per hoc quod Christus templum predixit destruendum, et ideo discipuli quesierunt ab ipso primo de tempore huius destructionis quod notatur cum dicitur.
marg.|
{2
}
Dic nobis quando hec fient,
etc. Et quia post destructionem templi credebant de propinquo ultimum iudicium fieri, ideo de hoc {5.616} quesierunt secundo quod notatur cum dicitur.
marg.|
{3
}
Et quod signum erit quando hec omnia incipient consummari. Tunc enim erit consummatio huius mundi.
marg.|
{4
}
Et respondens Iesus.
Hic ponitur dicte questionis duplicis solutio, et primo prime. secundo secunde, ibi. Orate ergo. Circa primum premittitur districte destructionis templi inchoatio, et secundo consummatio, ibi. Cum autem videritis. Adhuc circa primum predicitur quid eveniendum sit omnibus generaliter, secundo quid discipulis Christi specialiter, ibi. Videte autem vosmetipsos. Circa primum predicuntur pericula, s. seductio erroris, ibi. Videte ne quis vos seducat. incussio timoris, ibi. Cum audieritis. commotio plebis, ibi. Surget gens, etc. turbatio orbis, ibi. Et erunt terremotus. Et patet sententia istarum partium ex dictis Mt. 24. usque ibi.
marg.|
{5.617}
{1
}
Et cum duxerint vos.
Cuius sententia patet ex dictis Mt. 10.
prol.|
{5.618}
{2
}
Cum autem videritis.
Hic predicitur consummatio desolationis templi, et patet sententia ex dictis Mt. 24.
marg.|
{5.619}
{1
}
Orate vero.
Hic solvitur secunda questio : In cuius solutione Salvator primo excitat discipulorum devotionem, que est necessaria tempore magne tribulationis. Secundo predicit tribulationem {5.620} futuram ante iudicium, ibi. Erunt enim dies illi tribulationis. tertio predicit iudicis adventum, ibi. Et tunc videbunt filium hominis. quarto excitat attentionem credentium, ibi. Videte, vigilate, etc. et ideo concludit in fine.
marg.|
{5.621}
{1
}
Quod autem
vobis
.
Ostendens quod non loquebatur pro discipulis tantum sed pro omnibus fidelibus presentibus et futuris. Sententia autem istarum partium patet ex dictis Mt. 24.
prol.|
Ad maiorem predictorum intelligentiam queritur hic, utrum Christus doctrinam suam debuerit tradere scripto.
prol.|
Et videtur quod sic, quia scriptura inventa est ad hoc ut doctrina memorie commendetur, sed doctrina Christi erat maxime memorie commendanda, ergo, etc.
prol.|
Item figura debet respondere figurato et e converso, sed lex vetus que fuit figura legis nove, fuit data in scripto ergo, etc.
prol.|
Ad contrarium arguitur, quia nulli libri ab eo scripti habentur in canone, sed tantum a discipulis suis, ut apostolis et evangelistis.
prol.|
Responsio. Doctrina Christi fuit immediate tradita a Deo, quia ipse in unitate persone fuit, et est verus Deus et homo. Vetus autem Testamentum licet fuerit datum a Deo non tamen immediate, sed mediantibus angelis, ut dicitur Gal. 3.c. Lex data est per angelos in manu mediatoris. et Act. 7.g. dixit Stephanus Iudeis : {5.622} Accepistis legem in dispositionem angelorum. Et ideo doctrine Christi debebatur excellentissimus modus tradendi eam, qui est in hoc quod doctrina aliqua non immediate scribitur in pelle mortua, sed in mentibus hominum, que sunt ad imaginem Dei facte. Quod factum est de doctrina Christi, quam impressit mentibus discipulorum. Et hoc fuit predictum Ierem. 31.e. Ecce dies venit, dicit dominus, et seriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, etc. Et subditur. Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Sed per apostolos aliosque discipulos Christi derivata est doctrina eius verbo predicationis et etiam scripto, ut patet in evangeliis apostolorum et epistolis : Ex hoc patet solutio primi argumenti.
prol.|
Ad secundum dicendum, quod figura deficit a perfectione figurati, et ideo lex evangelica non solum fuit scripta in tabulis lapideis et pellibus mortuis sicut lex vetus, sed etiam in mentibus humanis, ut dictum est, quantum ad primam eius conscriptionem. Secundario autem fuit scripta in libris, ut dictum est.
Numérotation du verset
Mc. 13:moraliter
marg.|
{5.615}
{1
}
Et cum egrederetur de templo.
Templum Dei quelibet religio potest dici, que sic destruitur, quod non remanet lapis super lapidem, quando non remanet ibi conformitas aliqua ad primum fundatorem.
marg.|
†
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum.
Per hoc significavit quod cultus novi Test. abiiceret ceremonias Iudeorum.
marg.|
†
Multi enim venient in
nomine
.
Athanasius. In unaquaque heresi {5.616} diabolus figuratus dicit. Ego sum Christus, et apud me veritas est.
marg.|
†
Cum autem audieritis bella et
opiniones
.
Ambrosius. Sunt autem et alia bella que vir sentit Christianus, scilicet, diversarum prelia cupiditatum, studiorum conflictus, multo enim graviores sunt hoste domestici quam extranei.
marg.|
†
Oportet
.
Sed nondum est finis. Magnitudo malorum precedentium generale iudicium est figura sequentium incomparabiliter graviorum.
Numérotation du verset
Mc. 13:moraliter
marg.|
{5.617} †
Tradet
autem frater
.
Spiritualiter autem unusquisque tradit propinquum suum in mortem, quando unus inducit alterum in culpam mortalem.
marg.|
{2
}
Cum
autem videritis
.
Per quam potest intelligi simonie vitium quod est Deo abominabile. Est etiam desolativum ecclesie, quia per hoc indigni promoventur, et digni repelluntur. Que quidem abominatio stat ubi non debet, quando in ecclesie prelatis locum {5.618} habet. †
Tunc qui.
Id est, in confessione veritatis eo quod Iudea confessio interpretatur. †
Fugiant.
Id est, recurrant ad cives celestes per orationem devotam ut Deus amoveat pestem istam. †
Et qui
super
.
Id est, bonus contemplativus. Et qui in agro, id est bonus activus neuter istorum querat, sed magis fugiat talem promotionem, vel potius damnationem, ideo sequitur. †
Ve autem
pregnantibus
.
Id est, illis qui conceperunt in animo taliter promoveri. †
Et nutrientibus.
Id est, promotis {5.619} simoniace, se laute nutrientibus de bonis ecclesie.
Numérotation du verset
Mc. 13:moraliter
marg.|
{1
}
Orate vero ut hyeme non
fiant
.
Id est, ut dicte promotiones simoniace non fugiantur tepide, sed in charitatis fervore.
marg.|
†
Erunt enim dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creature quam condidit Deus.
Scilicet, maiores quam temporibus tyrannorum, de qua beatus Bernardus exponit illud Isa. 38.c. Ecce in pace amaritudo mea amarissima, dicens, quod hoc dicere potest modernis temporibus ecclesia, quia maiora mala, spiritualiter patitur sub pace principum Christianorum, propter simonias et alia mala clericorum quam pateretur ex persecutione tyrannorum, et dominus per suam gratiam breviet ista mala.
marg.|
†
Tunc si quis,
etc. De episcopo vel sacerdote male promoto, {5.620} qui Christus, id est, unctus dici potest, eo quod per unctionem est institutus.
marg.|
†
Ne credideritis,
etc. Quia sic commendantes eos de scientia vel vita sunt mendaces. Sequitur.
marg.|
†
Sol
contenebrabitur
.
Id est, Christus secundum apparentiam hominum, unde dicunt, quando fiunt tales perverse promotiones, quod Christus dormit, eo quod talia mala permittit.
marg.|
†
Et stelle celi,
etc. Nam homines boni et literati per dicta deprimuntur in ecclesia Dei.
marg.|
†
Et virtutes que.
Nam homines contemplativi mirantur aliquando propter predicta de patientia Dei.
marg.|
†
Et tunc videbunt
filium
.
Quia recogitant, quod Christus bonis viris hic deiectis reservat bona maiora.
Numérotation du verset
Mc. 13:moraliter
marg.|
{5.621} †
A ficu autem.
Cum enim incipit ramos et folia producere, signum est fructificationis future, sic bona indoles iuvenis signum est boni profectus sequentis. †
Sicut homo,
etc. Hoc de Deo dicitur, eo quod a nobis in presenti non videtur. †
Et dedit
servis
.
Hoc dicitur, quia dimittit homines agere secundum libertatem sue voluntatis. †
Et ianitori,
etc. id est, rationi, que debet esse {5.622} vigil ad claudendum ostium consensus diabolo, et ad aperiendum Christo qui ad ostium pulsat, quando ad bonum nos invitat.
marg.|
†
Sero, an media nocte,
etc. Per mane significatur iuventus, per gallicantum virilis status, per mediam noctem senectus, per sero senium. Et quia domini adventus est nobis incertus, ideo vigilandum est omnibus etatibus, ut in morte venientem eum recipiamus per bonam voluntatem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_13)
Notes :