<57.3721> Hugonis prologus in Lucam
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,1
prol.|
{6.125ab} «Vidi1 et ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum montium et montes illi montes erei. Hanc visionem revelavit Dominus » Za. 6.a. Et fuit visio imaginaria congruens illis temporibus, secundum quod exposuit Zacharie Angelus latens inter fruteta, inquiens per quatuor quadrigas significari quatuor regna, a quibus passus est et oppressus populus Iudeorum, scilicet regnum Assyriorum, regnum Medorum, Grecorum et Romanarum. Coloribus enim equorum satis congruunt idiomata populorum, ut dicit quedam Glossa super duodecim prophetas. Per hec ergo, que ventura erant tempore illo populo Iudaico, revelavit Dominus Zacharie et non tantum hec, sed per eadem etiam ostendit Dominus illi, que futura erant Ecclesie tempore gratie revelate.
1 Vidi
Ar29
] Reverendissi in Christo patris, domini Hugonis etc. cardinalem in postillam super Lucam prologus
praem. Ed1703
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,2
prol.|
Duo igitur montes duo testamenta sunt, propter eminentiam spiritualis intelligentie et veritatis immobilitatem montibus comparata. Iuxta quod dicitur Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion. Dicuntur autem erei, tum propter sonoritatem, tum propter soliditatem. Es enim sonorum metallum est et solidum et per resonantiam duorum testamentorum solidamur in lubrico huius mundi.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,3
prol.|
Quatuor autem quadrige egredientes de medio duorum montium sunt quatuor Evangeliste, quorum doctrina emanat quasi de medio duorum testamentorum, fluens et irrigans quatuor partes mundi. Prima quadriga trahebatur equis rufis, sive rubeis, secunda equis nigris, tertia equis albis, quarta equis variis. Per ruborem significatur sanguis Dominice passionis, de qua Lc. principaliter agit et ideo recte per primam quadrigam prefiguratus est, que equis rubeis trahebatur. Per nigredinem, quam obscuritas comitatur, significatur divinitas humanata, quam non nisi obscure et in enigmate contemplamur, de qua Ioannes principaliter agit et ideo {6.125vb} congrue per secundam quadrigam figuratur. Marcus vero quia principaliter agit de resurrectione, per tertiam, prefiguratus est, que trahebatur equis albis. Per claritatem namque albedinis fulgor exprimitur resurrectionis. Unde et in resurrectione Angeli albis induti vestibus apparuerunt. Mattheus vero, qui duas in Christo asserit naturas et varia eius miracula diffusius narrat, eleganter per quartam quadrigam prefiguratus est, que equis variis trahebatur. Nam varietas equorum varietatem exprimit naturarum in Christo.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,4
prol.|
Sic ergo et numerus quadrigarum et color equorum, eleganter congruit significationi quatuor Evangelistarum et merito per quadrigas prefigurati sunt, quia per eorum doctrinam quasi per quandam quadrigam, per quatuor orbis climata fama Christi delata est et quia per eorum doctrinam quadramur in presenti quadratura virtutum, ut in futuro efficiamur rotundi eternitate fruitionis. Siquidem in quadriga est quadratura et rotunditas et quadratura soliditatem, rotunditas vero eternitatem designat. Quadratum enim stabile est quocumque vertatur et rotundo nec finis, nec principium assignatur. Quadratura congruit luctantibus, rotunditas triumphantibus. Nobis siquidem in lubrico huius vite contra carnem et sanguinem, pariterque adversus aereas potestates colluctantibus necessarium est robur soliditatis, precipue contra quatuor affectiones, que mentem hominis concutiunt et deiiciunt in hac vita, scilicet spes de adipiscendis, gaudium de adeptis, timor de amittendis, dolor de amissis. Pulchre ergo per quadrigas prefigurati sunt, per quorum doctrinam quadramur et rotundi efficimur, id est in presenti virtutibus roboramur, ut deinde eternitate perfruamur. Prefigurati sunt etiam quatuor Evangeliste per quatuor annulos arce Mosaice. Per duos enim a dextris, figurati sunt illi duo, qui Domino iam immortali facto adheserunt, id est Lc. et Marcus. Per alios duos a sinistris, figurati sunt alii duo, qui Domino adhuc mortali adheserunt, scilicet Mattheus et Ioannes. Secundum quod Paulus, qui post ascensionem Domino adhesit, ponitur a dextris in bulla Pape et Petrus, qui mortali adhesit, ponitur a sinistris.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,5
prol.|
Prefigurati etiam sunt per quatuor animalia in visione Ezechielis et in revelatione Ioannis, secundum Hieronymum: Per hominem Mattheus, qui de Christi humanitate principalius agit et ab ea incipit. Augustinus dicit Mattheum prefiguratum in Leone, quia ostendit Christum esse de regia tribu. Et varie sunt opiniones de prefiguratione Evangelistarum, sed nos sequimur Hieronymus: Per vitulum Lucas, qui plenius eius passionem ostendit et a sacerdotio inchoavit. Per Leonem Marcus, qui de resurrectione principalius agit et a rugitu clamantis in deserto suum Evangelium inchoavit. Per aquilam Ioannes, qui pre ceteris Christi divinitatem altius intuitus ab ipsa inchoavit.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,6
prol.|
Ordinata sunt autem Evangelia, non secundum ordinem dignitatis, sed secundum temporis rationem. Mattheus primo, quia primus scripsit in Iudea. Marcus secundo, quia secundo scripsit Evangelium suum in Italia, tempore Claudii Cesaris. Tertio, Lucas, quia tertio scripsit in Achaia. Quarto Ioannes, quia ultimo scripsit in Asia. Et licet ita distincti sint Evangeliste, tamen communem habent materiam et intentionem et finem. Unde Ezechiel unam faciem vidit in quatuor rotis.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,7
prol.|
Materia igitur omnium Evangelistarum est utraque natura Christi et facta eius. Intentio omnium est, Christum verum Deum et verum hominem demonstrare. Finem autem omnium ostendit Io. 20.g. ubi dicit. Hec autem scripta sunt, ut credamus, quia Iesus est filius Dei et ut credentes vitam eternam habeamus in nomine eius.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,8
prol.|
Modus vero agendi cuilibet est specialis. De Mattheo et Marco iam vidimus : nunc de Luca breviter videamus. Qui fuit natione Syrus, patria Antiochenus, arte medicus, Pauli discipulus in sacro eloquio et eiusdem filius in baptismo, historiographus optimus, unde ei traditi sunt actus Apostolici describendi. Qui et Evangelium scribere voluit, ut errores a Iudeis seminatos narratione veridica extirparet et etiam quedam ab aliis pretermissa suppleret et hec fuit ei causa scribendi Evangelium.
Numérotation du verset
Lc. Prol.3721,9
prol.|
Modus autem scribendi talis est. Primo, premittit toti operi suo prologum, quod alii Evangeliste non faciunt, in quo modum propheticum imitatur. Postea incipit Evangelium suum a conceptione et nativitate precursoris. Deinde subiungit de conceptione et nativitate Salvatoris. Tertio, agit de predicatione eius et miraculorum admiratione. Quarto, de passione et morte et resurrectione et ascensione eius. Ad ultimum terminat Evangelium in2* Apostolorum exspectatione exspectantium sancti Spiritus adventum. A
2 in Ar29] om. Ed1703
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Hugonis prologus in Lucam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_Prol.3721)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Hugonis prologus in Lucam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_Prol.3721)
Notes :