<59.662b> Prologus ‘Paulus... qui ante Saulus’
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,1
prol.|
¶
A
a
Incipit prologus proprius apostoli Pauli.-
Paulus apostolus, qui ante Saulus, extra numerum duodecim apostolorum, de tribu Beniamin et oppido Iudee Giscalis1 fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Cilicie commigravit.
a
¶Fons :
Hieronymus,
De viris illustribus, c. 5, TU 14, 1a, ed. E. Richardson, 1896, p. 9.17 sqq.
1 Giscalis ] Egyrgalis
Cas235
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,2
prol.|
A quibus ob studia legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cuius Lucas meminit, eruditus est.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,3
prol.|
Cum autem interfuisset neci martyris Stephani et, acceptis a pontifice templi epistulis ad persequendos eos qui Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem que in actis apostolorum scribitur, in uas electionis de persecutore translatus est.
prol.|
Cum que primum ad predicationem eius Sergius Paulus, proconsul Cypri, credidisset, ab eo, quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen et, iuncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertens que Hierosolymam, a Petro, Iacobo et Ioanne gentium apostolus ordinatur.

ProlPaul. Prol.662b,4
prol.|
Et quia in actis apostolorum plenissime de eius conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod, post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est secundo Neronis eo tempore quo festus procurator Iudeae successit felici, Romam vinctus mittitur et, biennium in libera manens custodia, adversum Iudeos de adventu Christi cotidie disputavit.
5
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,6
prol.|
Dominus autem mihi adfuit2 et confortavit me, ut per me praedicatio conpleretur et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis', manifestissime leonem propter crudelitatem neronem significans.
2 adfuit] adstitit
Cas235
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,7
prol.|
Et in sequentibus: “Liberavit me ab ore leonis”, et statim: “Liberavit me Dominus ab omni opere malo et salvabit in regnum suum celeste”, quod scilicet presens sibi sentiret inminere martyrium.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,8
prol.|
Nam in eadem epistula praemiserat: 'ego enim iam immolor et tempus resolutionis mee instat'.
Numérotation du verset
ProlPaul. Prol.662b,9
prol.|
Et hic ergo, quarto decimo Neronis anno eodem die quo Petrus, Rome pro Christo capite truncatur, sepultus que est in via Ostiensi anno post passionem Domini tricesimo septimo3.
3 septimo] sexto
Cas235 Pi125
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (ProlPaul. Prol.662b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=59&chapitre=59_Prol.662b)

Notes :