<59.668b> Prologus ‘Primatum tenet’
prol.|
¶
A
a
[1]
Primatum tenet epistola hec in corpore epistolarum Apostoli causa dignitatis Romanorum, qui tunc temporis universis gentibus imperabant tumidi et inflati,
[2]
ita ut in se altercantes et se sibi invicem preferentes dissensiones et schisma facerent, cum essent de Iudeis et gentibus conversi. [3] Quibus se medium posuit Apostolus contentionem illarum dirimens et ad concordiam adducens ostendit nullum suis meritis salvandum, sed gratia sola cui humiliati omnia attribuant.
a
¶Nota : Ce prologue ne semble attesté que dans une seule bible portative d’origine insulaire (Ruzzier 2022, n° 659). Il résume l’argument du commentaire d’Haymon, mais à partir de la formulation des sentences du prologue de Pierre Lombard.
¶Fons : (RB-668) Prologus compositus ex
[1] Glossa magna (Paul.), prol. GPL59P4-2: «Haimo : Primatum obtinuit in corpore Epistolarum non quod ab Apostolo prima sit scripta, sed causa dignitatis Romanorum, qui tunc temporis universis gentibus imperabant. Interpretantur autem Romani SUBLIMES sive TONANTES, quia illo tempore, quo Apostolus hanc {191.1300A} Epistolam eis misit, cunctis gentibus dominabantur: ideoque sublimiores erant omnibus populis, et intonabant precepta publica et privata eorumque fama omnium hominum resonabat in ore ». <potius quam> Glossa media (Paul.), GME59P 6 : « Prima posita est, non quod ab Apostolo scripta sit prima sed causa dignitatis Romanorum qui tunc universis gentibus imperabant ». =
[2] Glossa magna (Paul.), prol. GPL59P4-6 « [...]Que natione celestis sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitans. Que Romanos adeo occupaverat, ut inter se altercantes, et se sibi invicem preferentes dissensiones et schismata facerent. Erant enim Romani de Iudeis et gentibus ad Christum conversi ».
[3] Glossa magna (Paul.), prol. GPL59P4-11 et 12 « [...] [GPL59P4-11] « Haimo : His itaque altercationibus Apostolus se medium interposuit, omnes illorum contentiones hinc inde dirimens, et quasi bonus concionator voce sonora illos alloquens, ad unam omnes concordiam adduxit, ostendens nullos eorum suis meritis esse salvatos (quia omnes et Iudei et gentiles sub peccato {191.1301C} tenebantur), sed per gratiam Dei”. [GPL59P4-12] Pro altercatione itaque predicta scribit Romanis, confutans modo Iudeos, modo gentiles, et docens eos humiliari, ut omnia attribuant gratie Dei, et ostendens {191.1302A} omnibus gratis venisse gratiam fidei Evangelii Christi: quam propterea et gratiam vocari ostendit, quia non quasi debitum iustitie reddita est, sed gratuito data».
<cuius fons> Haimo Halberstatensis, In Paul. (Rm.), argumentum, PL 117, 363A : « Epistola autem ista non illum ordinem tenet in corpore Epistolarum quo scripta est, sed causa dignitatis Romanorum, qui tunc temporis universis gentibus imperabant, primatum obtinuit. Hoc autem factum est non ab Apostolo, sed potius ab illo qui omnes ejus epistolas sub uno corpore [363B] curavit colligere ».

Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (ProlPaul. Prol.668b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=59&chapitre=59_Prol.668b)

Notes :