Capitulum 2
Numérotation du verset
Rm. 2,1
Propter quod inexcusabilis es,
o homo, omnis qui iudicas.
In quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas. Eadem enim agis qui iudicas.
Numérotation du verset
Rm. 2,2
Scimus
enim
quoniam iudicium Dei est secundum veritatem
in
eos qui talia agunt.
Numérotation du verset
Rm. 2,3
Existimas autem1,
1 autem] + hoc
Weber
o homo,
omnis2 qui iudicas eos
2 omnis]
om. Weber
qui talia
agunt et facis ea
quia tu effugies
iudicium Dei ?
Numérotation du verset
Rm. 2,4
An divitias bonitatis eius
et patientie
et longanimitatis contemnis ?
Ignoras3 quoniam benignitas Dei
3 ignoras] ignorans
Weber
te adducit
ad patientiam4.
4 te adducit ad patientiam] ad penitentiam te adducit
Weber
Numérotation du verset
Rm. 2,5
Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens5
5 cor impenites]
inv. Weber
thesaurizas tibi iram
in die ire et revelationis iusti iudicii Dei,
Numérotation du verset
Rm. 2,6
qui
reddet unicuique secundum opera eius,
Numérotation du verset
Rm. 2,7
his quidem qui secundum patientiam
boni operis
gloriam
et honorem,
et incorruptionem,
querentibus vitam eternam.
Numérotation du verset
Rm. 2,8
His autem
qui ex contentione
et qui non
acquiescunt veritati,
credunt autem
iniquitati,
ira
et indignatio,
Numérotation du verset
Rm. 2,9
tribulatio
et angustia
in omnem animam hominis operantis malum
Iudei primum
et Greci.
Numérotation du verset
Rm. 2,10
Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum,
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset
Rm. 2,11
Non est enim personarum acceptio apud Deum.
Numérotation du verset
Rm. 2,12
Quicumque enim
sine lege
peccaverunt sine lege6 peribunt.
6 lege] +et
Weber
Et quicumque in lege peccaverunt
per legem iudicabuntur.
Numérotation du verset
Rm. 2,13
Non enim auditores legis
iusti sunt apud Deum
sed factores7
7factores] + legis
Weber
iustificabuntur.
Numérotation du verset
Rm. 2,14
Cum enim gentes que legem
non habent, naturaliter
ea8 que legis sunt faciunt
8 ea]
om.
Weber
eiusmodi
legem
non habentes, ipsi sibi sunt lex
Numérotation du verset
Rm. 2,15
qui ostendunt opus legis
scriptum in cordibus suis,
testimonium
reddente illis conscientia ipsorum,
et inter se cogitationum
invicem9 accusantium,
9 invicem] ante cogitationum
Weber
aut etiam defendentium
Numérotation du verset
Rm. 2,16
in die,
cum
iudicabit Deus
occulta hominum
secundum evangelium
meum
per Iesum Christum.
Numérotation du verset
Rm. 2,17
Si autem tu
Iudeus cognominaris
et requiescis in lege
et gloriaris in Deo
Numérotation du verset
Rm. 2,18
et nosti voluntatem eius10
10 eius] om. Weber
et probas utiliora instructus per legem,
Numérotation du verset
Rm. 2,19
confidis te ipsum ducem esse cecorum,
lumen eorum qui in tenebris sunt,
Numérotation du verset
Rm. 2,20
eruditorem insipientium,
magistrum infantium
habentem formam scientie et veritatis in lege.
Numérotation du verset
Rm. 2,21
Qui ergo alium doces,
te ipsum non doces. Qui predicas non furandum
furaris,
Numérotation du verset
Rm. 2,22
qui dicis non mechandum mecharis,
qui abominaris idola sacrilegium facis,
Numérotation du verset
Rm. 2,23
qui in lege gloriaris per prevaricationem legis
Deum inhonoras.
Numérotation du verset
Rm. 2,24
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes,
sicut scriptum est.
Numérotation du verset
Rm. 2,25
Circumcisio quidem
prodest
si legem observes,
si autem prevaricator legis sis,
circumcisio tua
preputium facta est.
Numérotation du verset
Rm. 2,26
Si igitur
preputium
iustitiam11 legis custodiat,
11 iustitiam] iustitias
Weber
nonne preputium illius in circumcisionem reputabitur ?
Numérotation du verset
Rm. 2,27
Et iudicabit quod ex natura
est preputium,
legem consummans te
qui
per litteram
et circumcisionem
prevaricator legis es.
Numérotation du verset
Rm. 2,28
Non enim qui in manifesto
Iudeus est,
neque que in manifesto
in carne
circumcisio,
Numérotation du verset
Rm. 2,29
sed qui in abscondito
Iudeus est12 et circumcisio
12 est] om. Weber
cordis
in spiritu,
non littera
cuius laus non
ex hominibus,
sed ex Deo est.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Rm. 2,1
I
I
prol.|
marg.|
1Supra contra gentiles locutus est, superbiam eorum, et turpitudines, in quas propter eam traditi sunt detestans: [Haimo.] Hic autem communiter de {191.1336C} gentibus et Iudeis agit, qui se invicem iudicabant, nec tamen a malis cessabant. quasi2:
Propter quod,
scilicet quia omnis faciens et consentiens est dignus morte,
inexcusabilis es, o homo,
scilicet carnis.
Omnis,
scilicet tam Iudeus quam gentilis,
qui iudicas alterum,
id est damnas, in quo ostendis te esse quod non es, id est iustum. Iudeus iudicat gentilem, secundum priorem statum: et gentilis Iudeum, et uterque homo, non spiritus, id est carnalis, non spiritualis, et uterque inexcusabilis. Si enim gentilem iudicat Iudeus de idololatria, et ipse idololatra; si gentilis Iudeum de legis prevaricatione, et ipse prevaricator est legis naturalis; ideoque uterque inexcusabilis est. Vel specialiter propter Iudeos hec dicit, etsi nondum eos nominatim exprimit, {191.1336D} qui in lege gloriantur, et agunt ea que damnant in aliis, sicut in sequenti ostenditur. Et quia nondum nominatim eos exprimit, ideo in sequenti nominat. Et quia non solum qui in lege peccaverunt peribunt, sed etiam qui sine lege peccaverunt; ideo et de gentibus ibidem addidit dicens:
Iram in omnem animam hominis operantis malum, Iudei et Greci, et gloria omni operanti bonum Iudeo et Greco.
[Haimo.] quasi3: Propter quod, scilicet quia gentiles predicta facientes sunt inexcusabiles, multo magis, o homo omnis qui iudicas, id est o Iudee, qui per legem instructus alios damnas, inexcusabilis es, quia te ipsum non servas ab his in quibus alios reprehendis. Quod autem inexcusabiles sint probat, sive specialiter de Iudeis sive communiter de Iudeis et gentibus; quasi4: {191.1337A} Vere inexcusabilis es tu qui iudicas.
In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas,
id est tu ipse es testis damnationis tue, dum alium iudicas. Quare hoc? Enim, id est quia eadem agis que iudicas, id est in aliis reprehendis.
1 Hic incipit et rubricatur cap. 2 Cbg152 marg. sed, revera, divisio textus exponitur versu sequenti ; ideoque initium capituli hic cum divisione Stephano Langton tributa incipit.
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,2
prol.|
marg.|
Scimus enim, vel autem, quoniam iudicium Dei est, secundum veritatem in eos qui talia agunt. Inanem excusationem Iudeorum et gentilium sua auctoritate destruit hic Apostolus. Posset enim in excusationem sui peccati dicere Iudeus: et si eadem ago que iudico, me tamen Iudeum defendit genus et lex; et contra gentilis: me defendit ignorantia. Contra quod Apostolus ait:
Scimus
etc. ostendens Iudeos non posse excusari per legem vel genus, nec illos per ignorantiam. [AUGUSTINUS] Ignorantia enim in eis qui intelligere noluerunt, peccatum {191.1337B} est; et in eis qui non potuerunt, pena peccati. Scimus etc. [Haimo.] quasi5: Vos ita opinamini, sed nos scimus quia iudicium etc. vel si est ibi
enim,
ita lege: Vere inexcusabilis es, quia scimus,
quia iudicium Dei est secundum veritatem,
id est equitatem rei, non secundum acceptionem personarum,
in eos,
id est contra eos,
qui talia agunt,
sive Iudei, sive gentiles sint, id est in eos qui illa faciunt que in aliis reprehendunt. Homines in iudicio attendunt personas potentium divitum propinquorum, sed Dei iudicium in hoc verum est, quia qui verax est non attendit personam, sed vite meritum.
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
[HIERONYMUS]
6 « Humanum quippe iudicium multis modis corrumpitur, amore, odio, timore. Sepe iudicium integritate violatur, et contra iustitie regulam {191.1337C} interdum misericordia inclinatur ». A
a
a
¶
Fons : <revera>
Pelagius
, In Rm.,L & S A2, 1922-1931, p. 19 vel
Sedulius Scottus,
Collectaneum in Apostolum, 1, In Rm. 2, 2 (Vetus latina 32), p. 50.13 : « Humanum autem [enim Sedulius] iudicium multis modis corrumpitur, amore, odio, timore. Sepe iudicium integritate violatur, et contra iustitie regulam interdum misericordia inclinatur ». [MM2022]
6 HIERONYMUS] IO<annes> DAM<ascenus>
PL
marg.|
+marg.| {{<scholion Herberti>
Humanum quippe
etc. Hieronymus sic : Humanum autem iudicium multis modis corrumpitur : amore, odio, timore, avaritia, sepe integritas iudicii violatur et contra iustitie regulam interdum misericordia inclinatur. }}
marg.|
+marg.| {{<sententia Herberti>
¶
Igitur si hec
Hieronymi
auctoritas secundum eius mentem recte sit hic interserta, tardo etiam lectori mox patebit. Quod enim auctoritas hec extra, colore mineo, signatur esse Ioannis Diaconi, hoc male quia principaliter Hieronymi est
7.}}
B
7 est] +
al. m.
In decretis 11.q.3. quatuor (?)
Cbg132
marg.|
[AMBROSIUS]Iudicium vero Dei est secundum veritatem « quia unicuique reddet secundum mensuram boni vel mali ». C
marg.|
[ORIGENES] « Veritas quippe iudicii hoc postulat, ut malus mala, bonus recipiat bona. Sed illud in hoc loco videtur ostendi, quod solius Dei sit secundum veritatem iudicium, quia corda hominum nosse solius Dei est, et mentis secreta dignoscere. Sunt enim quedam que committuntur opere quidem malo, animo autem non malo, ut si quis verbi causa hominem non voluntate occiderit. Alia vero sunt opere quidem bono, sed animo non bono, ut si quis misericordie opus non pro mandato Dei, sed ut laudetur ab hominibus faciat ».D
Numérotation du verset
Rm. 2,dist. 3
prol.|
marg.|
quasi8: Nos apostoli ita scimus, sed tu,
o homo,
scilicet carnalis, non spiritualis, omnis
qui iudicas eos qui talia agunt,
qualia supra memoravimus.
Et
tamen
facis ea existimas,
id est opinaris, hoc, scilicet
quia tu effugies
quocumque modo
iudicium Dei?
et an hoc facis? quasi9: Mirum est. {191.1338A} Et est hic increpatio cum ironia. Irascitur enim eis Apostolus, quia impunitatem sibi promittunt, alios iudicantes. [AMBROSIUS] Et cum hoc Capitulum generaliter agat contra Iudeos, et gentiles, potest etiam specialiter accipi contra quemlibet superstitiosum prelatum Ecclesie, qui per hypocrisim examen fallit intuentium; ut cum puniendus sit, honore dignus appareat. Similiter et de Iudeo, qui simulat quod non est. Et ideo congrue ait, iudicas quasi aliorum doctor; non te accusas, sed alios, impunitatem sperans, quia hec potestas data est tibi et non est in mundo, qui te iudicet. Sed etsi desit ad presens qui te iudicet, effugere tamen iudicium Dei quod in mundo evasisti, in futuro non poteris. Et quasi ille diceret: Cur ergo non punit? {191.1338B} Ait Apostolus: Quia bonus Deus exspectat te. Quod tu ignoras, et ideo contemnis. Et hoc est:
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,4
marg.|
Tu
contemnis divitias bonitatis eius
[Origenes. Haimo.] id est copiosam bonitatem eius. Copiosa est bonitas Dei que multis peccantibus multa bona ministrat, blandiens ut ad penitentiam attrahat.
Et
contemnis divitias
patientie,
id est copiosam patientiam Dei, que tot et tanta peccantes sustinet, nec cito eos punit. Subdit,
et
contemnis divitias,
longanimitatis
eius [AUGUSTINUS. Origenes.] id est copiosam longanimitatem Dei, que non ad horam est, sed longa, et per multa exspectans tempora. Hanc exhibet Deus, quia modo tempus est misericordie. Et, an hoc facis? quasi10: Mirum! Videtur autem longanimitas, que alibi sustentatio dicitur, a patientia {191.1338C} differre, quia qui infirmitate magis quam proposito delinquunt, sustentari per longanimitatem dicuntur: qui vero pertinaci mente exsultant in delictis suis, ferri patienter dicendi sunt. [Haimo.] Patientia ergo est qua per superbiam, et pertinaci mente peccantes non statim punit. Longanimitas est qua per infirmitatem, et non deliberati animi malitiam peccantes diu portat, exspectans ad penitentiam. [AUGUSTINUS] Hec autem contemnit qui non sic utitur ad penitentiam, ut Deus intendit, sed ad impunitatem vertit. Quem ut sollicitum faciat atque apertius redarguat, addit:
Ignoras
quare contemnis bonitatem Dei, et etiam: Ignoras
quoniam benignitas Dei adducit te,
quantum in se est,
ad penitentiam?
Ecce Deum misericordem {191.1338D} nescis. Et an hoc facis? quasi11: Mirum est! Severe in his omnibus loquitur, quia mala mens non revocatur ad vitam nisi timore. [AMBROSIUS] Et attende in his tribus versibus tres peccatorum gradus adnotatos. Peccas enim, o homo, dum tu impunitatem promittis: quod ibi notatur, existimas autem etc. Item, gravius peccas, quia contemnis bonitatem Dei. Unde ibi an divitias bonitatis etc. Et gravissime peccas, quia ignoras te contemnere. Unde ibi ignoras etc. An hoc facis? Increpatio est; quasi12: Mirum est!
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,5
marg.|
Secundum autem duritiam tuam et impenitens cor
11
thesaurizas tibi iram;
quasi13: Benignitas Dei te adducit ad penitentiam, sed non adduceris. Imo
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Thesaurizas tibi iram,
id est accumulas tibi vindictam: {191.1339A} et hoc,
secundum duritiam tuam, et cor impenitens,
id est quia durus es, et in malo tuo pertinax, de quo nec corde penites. Sunt, enim quidam quibus mala que agunt displicent, et ducti penitentia cordis, quatenus eis datur, ex eis exire laborant, de quibus non loquitur hic. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis presumentes, et patientia abutentes, in eis pertinaciter perdurant. [AUGUSTINUS] In quo illius ostendunt patientiam, et suam accumulant sarcinam deterius peccando. Sunt alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam ea gravia esse intelligunt, putant sibi iam non posse ignosci, sicut Cain qui dixit:
Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
(Gn. 4). Et hac {191.1339B} desperatione subrepit eis, ut quidquid libuerit tamquam damnationi destinati sine penitentia faciant. Illi ergo nimia spe Deum non iustum autumant, isti vero desperatione Deum non bonum existimant. Ex utroque igitur periclitabuntur, et sperando et desperando. Contrariis rebus, et contrariis affectionibus laborantes peribunt. Ista enim duo occidunt animas scilicet desperatio, et perversa spes. His duobus fit blasphemia in Spiritum sanctum. Unde dicitur in Evangelio:
Qui peccaverit,
id est blasphemie verbum dixerit,
in Spiritum sanctum non remittetur ei hic neque in futuro
(Mt. 12). De quo et Ioannes in Epistola canonica ait:
Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut oret quis
. Peccatum ad mortem, vel in Spiritum sanctum committitur {191.1339C} duobus modis, scilicet per obstinationem, vel desperationem. Obstinatio est indurare in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impenitens; et hec impenitentia est blasphemia in Spiritum sanctum. Desperatio est qua quis penitus diffidit de Dei bonitate. Et utrumque dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, atque benignitas que tanta est cuius finis non est. Vere igitur in Spiritum sanctum delinquunt qui suam malitiam Dei bonitatem excedere putant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari, portum divine indulgentie, quo se recipiant fluctuantes. Atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis, dicentes: Misericordia nulla est, et {191.1339D} super peccatores necessaria damnatio debetur, qui etiam pertinaciter malo inherent in Spiritum sanctum, id est contra Dei bonitatem peccant, que eos patientissime sustinens, plurimis donat bonis atque ad correctionem et penitentiam undique vocat. Vocat enim beneficiis creature, vocat impartiendo tempus vivendi, vocat per flagellum correctionis, vocat per misericordiam consolationis; sed observa ne longitudine misericordie Dei, male utendo thesaurizes tibi iram. Non tibi videatur sic Deus misericors, ut non videatur iustus; non ita iustus, ut {191.1340A} misereri non velit. Ad hoc non parcitur homini, ut convertatur, et non sit, qui damnetur.
marg.|
Solet hic queri quare peccatum in Spiritum sanctum irremissibile dicatur. De quo diversi varie sentiunt. Alii enim ideo dicunt irremissibile, qui aliter peccantes penitere non possunt, habentes corda indurata, velut lapides, sicut de diabolo dicitur:
Induratum est cor eius tamquam lapis
(Iob XLI). Alii vero dicunt, ideo dici irremissibile, quia taliter peccantes numquam penitent, cum tamen possint, et ideo numquam eis remittitur. Utrique vero in assertionem sue opinionis auctoritates in medium conferunt. AUGUSTINUS namque ait: Ista impenitentia, vel cor impenitens quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari. De nullo enim desperandum est, {191.1340B} quamdiu patientia Dei ad penitentiam adducit. Paganus est hodie, Iudeus infidelis est hodie, quid si cras amplectatur Catholicam pacem, et sequatur Catholicam veritatem? Quid si isti quos in quocumque genere erroris notas, et tamquam desperatissimos damnas antequam finiant istam vitam agant penitentiam, et inveniant veram vitam in futuro? Nolite ergo antequam tempus veniat quemquam iudicare. Item, prebendo patientiam Dominus dat locum penitentie, nolens aliquem perire, id est digna morte facere, vel adhuc damnare. Super Mattheum autem contra dicitur: Tanta est labes illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia cognoscere et enuntiare cogatur. Super Marcum {191.1340C} quoque dicitur quod taliter peccans digne penitere non potest. Advertentes igitur utramque auctoritatem attestationem sine preiudicio alicuius illarum partium dicimus, ideo irremissibile nobis videri dici, non que numquam peniteant, vel penitere non possint, sed quia vix raroque atque difficulter peniteant. Unde AUGUSTINUS ait super illum locum Psalmi:
Convertam in profundum maris,
id est eos qui erant desperatissimi. Unde Ioannes caute non ait, dico ut non quis oret, sed non
dico ut non quis oret
(1Io.V). Et quod dicuntur tales non posse penitere, vel humilitatem deprecandi subire, intelligendum est, non posse nisi vix, et difficulter et raro. Unde AUGUSTINUS ait: Quasi invitus in reos vindicat Dominus, qui invitam {191.1340D} non mortem a principio constituit homines. Ipse enim infert sibi interitum, qui medentis contempsit consilium Domini. Ergo dum tempus est, pravitatem suam unusquisque deserat, Dei patientiam pertimescat, ne, quem nunc tranquillum despicit, iratum postmodum evadere nequaquam possit. Tales Apostolus deterrens ait: Thesaurizas tibi iram, id est accumulas tibi vindictam. [HIERONYMUS.] Perspicuum enim est iram in Deum non cadere, sed clementissimum vitiis nostris ad vindictam provocari. Iram dico exercendam,
in die ire, et revelatione iusti iudicii Dei.
[AMBROSIUS] {191.1341A} Tempus iudicii appellat diem ire et revelationis. Diem vocat, non pro tempore, sed quia omnia tunc erunt aperta que modo sunt occulta; ire, quantum ad peccatores qui tunc punientur; revelationis, quia tunc revelabitur quod a nobis modo nescitur, ut confiteantur etiam inviti iustum iudicium Dei, quod modo futurum negatur.
Numérotation du verset
Rm. 2,6
marg.|
Bene dixit
iusti iudicii
quia ipse est
qui reddet unicuique iuxta opera sua
.
Reddet
enim Deus tunc
unicuique secundum opera sua,
qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera sua. Cuius etiam erga iniquos modo est larga bonitas. [Gaudentius, August.] In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam iustus est; et bona pro malis, quoniam bonus est: et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est; {191.1341B} tantum mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. Reddet ergo mala pro malis, scilicet penam pro iniustitia, ut in reprobis: et bona pro malis, scilicet gratiam pro iniustitia, ut in parvulis; et bona pro bonis, scilicet gratiam pro gratia, ut in adultis, qui bona operando vitam meruerunt. Sed forte aliquis queret: Quomodo secundum opera reddet, et iuste retribuet, cum pro temporali opere peccati perpetuo puniatur? Ad quod respondetur sic: [GREGORIUS .] Ad districti iudicis iustitiam pertinet, ut numquam careant supplicio, quorum mens in hac vita numquam voluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus ultionis, qui, quamdiu valuit, habere noluit terminum criminis. Postremo {191.1341C} queritur utrum mala voluntas atque conscientia reproborum in gehenna punitorum sit peccatum, vel tantum pena: et si peccatum est, utrum per illud mereantur penam. Ad quod dicimus, post hanc vitam non esse tempus merendi, sed recipiendi. Nullus enim meretur, nisi dum in corpore est, sicut in consequentibus epistolarum locis legitur. Ideo quidam concedunt malam illam voluntatem que est in reprobis, post hanc vitam peccatum quidem esse, id est culpam simul et penam, sed per eam nihil mereri, sicut bona voluntas in electis quidem bonum est, et gloriosa remuneratio, sed per eam nihil merentur. Alii vero dicunt illam malam voluntatem tantum penam esse et non culpam. Si enim, inquiunt, culpa est, et puniri non meretur, impunita {191.1341D} remanet, et ita nonnullum peccatum impunitum relinquit Deus, cum auctoritas dicat nullum malum impunitum, et nullum bonum irremuneratum. Ad quod alii respondent illud accipiendum fore de commissis vite presentis, nec tamen illud impunitum concedunt, quia mala illa voluntas, non tantum culpa, verum etiam pena est. Deinde exsequitur Apostolus quomodo reddat singulis secundum opera, sic dicens:
Numérotation du verset
Rm. 2,7
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
His quidem
etc. [AMBROSIUS] id est qui bene usi patientia Dei operantur bona, reddet
gloriam,
quia fulgebunt ut sol in regno Patris sui;
et honorem,
quia ad dexteram Dei sancti erunt.
Et incorruptionem,
quia quod habebunt permanebit sine fine. Hoc ideo adiecit, ut alia gloria et alter honor ille intelligeretur, quam in presenti habetur. In presenti enim honor et gloria frequenter amittitur, quia corruptibilis est, et qui dat, et qui accipit. In futuro autem incorruptibilis datur honor et gloria.
His qui sunt secundum patientiam Dei boni operis querentibus vitam
{191.1342B}
eternam,
id est qui hac intentione bona operati sunt, ut habeant vitam eternam, non ut videantur ab hominibus, sicut hypocrite faciunt.
Numérotation du verset
Rm. 2,8
marg.|
His autem qui sunt ex contentione,
id est qui contendunt inter se, ut vos Romani facitis, vel qui contendunt cum Deo nolentes penitere, cum ipse multis modis ad penitentiam vocet.
Et qui non acquiescunt veritati,
cum eis dicitur:
Credunt autem iniquitati,
id est impunitati diffidentes de Dei iudicio futuro. His, inquam, talibus erit post iudicium
ira,
id est pena materialis vel spiritualis: et in ipso die iudicii erit eius
indignatio,
quia sibi ipsis indignabuntur.
Numérotation du verset
Rm. 2,9
marg.|
Et interim ante iudicium post carnis absolutionem erit eis
tribulatio et angustia,
in anima sola; post iudicium {191.1342C} autem erit ira et indignatio, ut dictum est.
marg.|
Vel ita ut duo sequentia sint expositio duorum precedentium; quasi14: Illis talibus erit ira Dei, id est videbitur Deus iratus, in quo omnis tranquillitas et nulla est perturbatio. Nam Dei natura ab his passionibus immunis est. Et ne videantur irasci, et non vindicare, subdit: 12 indignatio, quia addens supra iram, iniuriam suam Deum vindicaturum significat. Unde predicta exponens subdit, tribulatio et angustia. Et appellatur tribulatio quod prius ira, et angustia quod prius indignatio.
In omnem animam hominis operantis malum, Iudei primum, et Greci.
Quod supra indefinite dixerat, dicendo: his qui sunt, etc, hic universaliter dicit, ut includat Iudeum, et gentilem. [Haimo. AMBROSIUS] quasi15: Hec pena {191.1342D} veniet in omnem animam, tam Iudei quam gentilis, operantis malum. In hoc opere non solum facta significat, sed etiam perfidie professionem. De incredulo enim agit, et ideo in animam dixit, ut spirituales penas intelligas, quia anima increduli pro perfidia arctabitur spirituali pena. In omnem dico animam, Iudei primum, id est maxime, quia etiam scriptam legem habuit, et Greci, id est gentilis. [AMBROSIUS] Iudeum semper anteponit, prerogativa Patrum, ut aut coronetur prius, aut damnetur gravius qui credens propter Abraham honorificentior est, diffidens autem peius tractandus est, quia donum promissum Patribus refutavit.
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,10
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Pax,
quod supra, incorruptio, erit
omni operanti bonum, Iudeo primum,
tempore operanti, vel primum, id est maxime operanti bonum; quia melius instructus, melius operatur;
et Greco,
id est gentili.
Non enim est
etc. ; quasi16: Coequo Iudeum et gentilem in pena et gloria.
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,11
marg.|
Enim,
id est quia,
non est acceptio personarum apud Deum,
id est quia Deus iudicat, non secundum personas, sed secundum {191.1343B} merita, quia utrosque secundum modum peccati damnat. [AMBROSIUS] Non enim prerogativa generis sequitur ut suscipiat causa patrum diffidentem, aut abiiciat a se propter indignitatem causa Patrum credentem; sed unumquemque proprio merito, aut remunerat, aut condemnat.
Numérotation du verset
Rm. 2,12
marg.|
Et vere.
Enim
, id est quia,
quicumque peccaverunt sine lege,
scilicet scripta, id est gentiles,
peribunt,
id est damnabuntur,
sine lege,
id est non pro legis prevaricatione. Nisi de lege scripta diceret, quomodo diceret sine lege peccare, cum omnes subditi sint naturali legi: sed de Moysi lege dicit, cui Iudei obnoxii sunt. [AUGUSTINUS] Aiebat enim Apostolus, hic de illa lege, quam dedit Dominus per Moysen populo Israel. Ideo ergo sine {191.1343C} lege dixit eos, id est gentiles peccare, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Iudei: ideoque ait, quicumque sine lege peccaverunt, scilicet scripta que per Moysen data est sine lege, peribunt.
Et quicumque in lege,
id est legem scriptam habentes,
peccaverunt,
id est Iudei,
iudicabuntur per legem,
id est etiam pro legis prevaricatione, in quo aggravat eos. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio quam solent habere homines de ignorantia, sed nec ipsi sine pena erunt qui legem Dei nesciunt; et licet gravius sit hominem peccare scientem quam nescientem, non tamen ideo fugiendum est ad ignorantie tenebras, ut in eis quisque excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Ignorantia {191.1343D} quippe que non est eorum qui scire nolunt, sed qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat ut sempiterno igne non ardeat, sed fortasse ut mitius ardeat, si propterea non credit quia non audivit quod crederet: ideoque inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento improprie voluntatis; sive qui novit, sive qui non novit, sive qui iudicat, sive qui non iudicat, quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, peccatum est; in eis vero qui non potuerunt, pena peccati: ergo utrisque iam non est excusatio, sed iusta debetur damnatio. Ideo ait de utrisque, qui {191.1344A} sine lege peccaverunt sine lege peribunt, et qui in lege peccaverunt per legem iudicabuntur. Quod autem ait, iudicabuntur, non ita est intelligendum, ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Nonnulli enim Catholici tractatores in his verbis Apostoli parumper intendendo aliter quam res se habet sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt. Hos autem qui in lege peccaverunt, iudicari tantum, et non perire; tamquam per penas purgatorias credantur esse purgandi sicut ille de quo dictum estb: « Ille autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem ». [AUGUSTINUS] Sed hoc merito fundamenti bonum intelligitur, de quo ibi agebat Apostolus. Hic autem de Iudeis ait Apostolus, qui sine fundamento {191.1344B} Christo sunt. Quis autem Christianus dicat non perire Iudeum, si non credat in Christum, sed tantummodo iudicari, cum Christus ipse dicat: Quod tolerabilius erit Sodome in iudicio quam Iudeis in Christum non credentibus qui tanta in eis fecit mirabilia? (Mt. 10) Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis quia venit et locutus est eis (Io. 15), de quo habent excusationem illi, quibus nec per se, nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem, quia qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, leviora tamen passuri. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, multis vapulabitc
{191.1344C}.
Non enim
etc. et quasi aliquis diceret: Dicis eos qui in lege peccaverunt, per legem iudicari, sed nonne lex sola salvat? Ait enim quia non facit iustos. Et hoc est: Vere etiam legem habentes iudicabuntur.
b 1Cor. 3.
c Lc. 12.
Numérotation du verset
Rm. 2,13
marg.|
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum,
etsi apud homines, id est non pro auditu legis solo aliqui iusti sunt apud Deum;
sed factores legis,
id est illi qui legem opere implent [AMBROSIUS], scilicet qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicumque sint quod quidem est per gratiam,
iustificabuntur,
id est iusti habebuntur [AUGUSTINUS] iusti deputabuntur apud Deum et homines.
marg.|
Vel ita lege, factores legis iustificabuntur, id est iusti fient a Deo, ut sint factores. Non enim ita est intelligendum ut dicat eos qui {191.1344D} ante erant factores legis, postea iustificari; sed potius sic, ut sciamus aliter non esse factores legis, nisi iustificentur; ut non iustificatio factoribus accedat, sed ut factores iustificatio precedat. Ut si diceretur, homines creabuntur, non possit intelligi eos creari, qui ante erant homines, sed ipsa creatione fieri ut sint homines. Sic ergo intelligendum est hic, factores legis iustificabuntur, id est gratia iustificat eos, ut adimpleant legem, quia non faciunt ut iustificentur, sed iustificantur ut faciant. [AUGUSTINUS] In aliis tamen quibusdam aliter invenitur, ut cum dicitur: Facientes bonum honorabuntur, et {191.1345A} homines liberabuntur. Intelligitur equidem honor accedere iam bonis, et liberatio illis qui iam erant homines, sed non ita hic accipiendum est, sed potius sicut supra dictum est.
Numérotation du verset
Rm. 2,14
dist. 6
dist. 6
prol.|
marg.|
Dixerat supra gentilem, si male operaretur, damnari, et salvari, si bene operaretur [REMIGIUS.]: {191.1345B} sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum, quidve malum, videretur sibi neutrum debere imputari. [Hilarius, August.] Contra quod Apostolus ait: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem, qua intelligit, et sibi conscius est quid sit bonum, quidve malum. Lex enim naturalis est, iniuriam nemini inferre, nihil alienum preripere, a fraude et periurio abstinere, alieno coniugio non insidiari, et cetera talia; et ut breviter dicatur, nolle aliis facere quod tibi non vis fieri : quod evangelice concordat doctrine. Proinde non videtur hic alios significasse sub nomine gentium quam eos qui ad Evangelium pertinent. Ne moveat quod naturaliter dixit que legis sunt facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. {191.1345C} Hoc enim agit spiritus gratie, ut imaginem Dei in qua naturaliter facti sumus instauret in nobis. Vitium quippe contra naturam est quod utique sanat gratia. Non ergo usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam naturaliter fiunt ea que legis sunt: non quod per nature nomen, ut dictum est, negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura, qua gratia interiori homine innovato lex iustitie scribitur quam deleverat culpa. Hoc enim illic scribitur per renovationem quod deletum erat per vetustatem. {191.1345D} Et ideo talis, etsi legem Moysi scriptam non habeat, credendum est bene vel male operari, et merito salvari sive damnari: bene operari dico, et salvari quod tamen non est nisi per gratiam et fidem que renovat naturalem imaginem Dei in homine sopitam, sine qua renovatione male operatur quis et damnatur, accusante eum conscientia. [Origenes. AMBROSIUS] quasi17: Vere factores iustificabuntur, quia etiam gentes. Et hoc est:
Cum enim gentes que legem,
scriptam Moysi,
non habent, naturaliter faciunt ea que legis sunt,
id est naturali ratione illuminata per gratiam discernunt facienda et vitanda, que faceret lex; vel
faciunt ea que legis sunt,
id {191.1346A} est credere in Christum et Deum, quamvis
eiusmodi legem non habentes,
id est in scriptam,
ipsi sibi sunt lex,
id est valent sibi legem,
17 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,15
prol.|
marg.|
qui ostendunt,
indiciis operum,
opus legis scriptum in cordibus suis,
id est firmiter infixum rationi eorum, dum illa opera laudant, que lex iubet, illa damnant, que lex prohibet. [AMBROSIUS] Vel
opus legis
est fides quam ultro habent in cordibus, id est in intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur, quam cum quis exhibet Deo, naturali indicio ostendit semetipsum legem sibi esse, quia quod mandat lex, facit, scilicet ut credat in Christum.
marg.|
Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam
{191.1346B}
defendentium;
quasi18: Opus legis habent scriptum in cordibus suis, unde ipsi testes erunt sibi in futuro boni et mali: inde scientes merito damnari, vel salvari. Et hoc est, naturaliter faciunt ea que legis sunt, 13 conscientia ipsorum, reddente testimonium salutis vel damnationis, etsi aliis non videatur. [AMBROSIUS] Et non solum conscientia operum, sed etiam conscientia cogitationum, id est malarum et bonarum cogitationum invicem accusantium eos. Et dicitur hoc de non credentibus, aut etiam defendentium. Hoc dicitur de credentibus. Non credentes enim accusabunt cogitationes male; credentes vero, defendent bone. Et hoc, inter se, quia ille illos accusabunt, iste hos defendent. Vel sunt hic genitivi pro ablativis {191.1346C} more Grecorum, qui ablativis carent. Unde in libris quorumdam per ablativos scriptum reperitur, sic:
Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,16
prol.|
marg.|
Reddet autem eis testimonium conscientia
in die,
iudicii futuri,
cum iudicabit Deus occulta hominum,
id est ea que modo hic occulta sunt. Iudicabit, dico,
per Iesum Christum,
quod totum est certum.
Secundum Evangelium meum.
[Origenes] Sciendum autem quod in illa die cogitationes accusabunt animas, vel defendent: non utique ille cogitationes que tunc erunt, sed iste que nunc sunt in nobis, quarum note quedam et signacula relinquentur in corde nostro velut in cera: que in occulto nunc pectoris posita, in illa die revelari dicuntur. Per Iesum Christum, {191.1346D} quia Pater neminem iudicat, sed omne iudicium dedit Filio. Et hoc secundum Evangelium meum, Pauli, id est quod Paulus annuntiat.
Numérotation du verset
Rm. 2,17
dist. 7
dist. 7
prol.|
A
marg.|
Si autem tu Iudeus cognominaris
etc. vel
tu autem Iudeus cognominaris,
alia littera. Hic Iudeos specialiter aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura habent auxilia; quasi19: {191.1347B} gentilis tantum habet naturalem legem. Tu autem, o Iudee, plura habes, quia cognominaris Iudeus, a Iuda patriarcha, quasi ex cognatione hoc nomen tibi venit.
Et requiescis in lege,
id est non vagaris erroribus, certus quid debeas observare, sicut vagantur illi qui sunt sine lege.
Et gloriaris in Deo,
id est de cognitione Dei.
19 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,18
marg.|
Et nosti voluntatem eius
[Haimo.] de redemptione humani generis, quam tibi per prophetas nuntiavit.
Et probas utiliora,
id est de utilibus utiliora scis eligere, quia es
instructus per legem,
Numérotation du verset
Rm. 2,19
marg.|
et
confidis te ipsum ducem esse cecorum,
id est non intelligentium, et confidis te ipsum esse
lumen eorum qui in tenebris sunt,
id est confidis quod etiam illuminare potes eos qui in tenebris sunt. Cecos et in tenebris existentes dicit gentiles, {191.1347C} qui et ratione privati ceci sunt, et si quid sciunt tamen in tenebris sunt.
Numérotation du verset
Rm. 2,20
marg.|
Et confidis te esse
eruditorem insipientium,
id est Iudeorum nondum provectorum. Et
magistrum infantium,
id est Iudeorum qui de lege adhuc disserere nesciunt. Et confidis te esse
habentem formam,
id est perfectionem,
scientie in lege;
et non tantum scientie, sed etiam
veritatis,
ut aliis exemplum scientie legis sis et veritatis. Non sine causa utrumque posuit, scilicet scientie et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicuius libri habent, et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit. Non tamen habent inde veritatem, quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum; sed Iudeus iactat se habere sensum {191.1347D} legis, et scire verum esse ipsum sensum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.
Numérotation du verset
Rm. 2,21
marg.|
Et cum hec omnia habeas, o Iudee,
qui ergo alium doces, cur te ipsum non doces?
Vel si superius in littera est. Si, leges ita; quasi hec et illa habes. Et si ita est, qui ergo alium doces, cur te ipsum non doces? et
qui predicas non furandum,
sicut lex dicit, cur
furaris?
scilicet sensum de Christo in lege.
Numérotation du verset
Rm. 2,22
marg.|
Et
qui dicis non esse moechandum, moecharis?
id est veritatem Christi de lege tollis, et mendacium ponis. Et cur hoc facis? Et
qui abominaris idola, sacrilegium facis?
Christum negando vel cultum Dei dando idolis: quod sepe fecerunt Iudei. Et cur hoc facis?
Numérotation du verset
Rm. 2,23
marg.|
Et tu
qui in lege gloriaris, per prevaricationem legis,
id est quia sensum legis qui est de {191.1348A} incarnatione Christi, et divinitate preteris.
Deum inhonoras,
id est causa es quare alii inhonorent.
Numérotation du verset
Rm. 2,24
marg.|
Et vere.
Nomen enim Dei,
hodie
blasphematur per vos inter gentes
[AUGUSTINUS] dum testimonium quod Pater dedit de Filio suo non recipitis in quo Patri detrahitur, quia in Christo Pater blasphematur, sicut ipse ait:
Qui me recipit,
non me solum
recipit,
sed
eum qui me misit
(Mt. 10). Et ideo inter gentes blasphematur nomem Dei per Iudeos, quia credentibus gentibus Iudei suadere nitebantur Christum non esse dicendum Deum. Et nota quia verbis Ezechielis prophete utitur Apostolus pro suis, qui Ezechiel ad Iudeos sui temporis hoc dicebatd:
Nomen Dei blasphematur per vos inter gentes
quia olim gentes non animadvertebant {191.1348B} Iudeos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria, quasi Iudeorum Deum vicissent in Iudeis, et quod aliunde hec verba sumpserit Apostolus ostendit dicens:
Sicut scriptum est,
in Ezechiele de contemporaneis suis.
d Ez. 36.
Numérotation du verset
Rm. 2,25
marg.|
Circumcisio quidem prodest tibi si legem observes
etc. Ostendit supra legem non iuvare eos ad obtinendam iustitiam et vitam. Modo ostendit circumcisionem non iuvare, quasi20: Et cum Iudei sint tales, o Iudee, circumcisio quidem prodest tibi qui es de genere Abraham: si tamen legem observes [Haimo. AMBROSIUS] id est spiritualiter custodias, ut Christo credas, quem lex promisit, ut deponas omnia turpia, ut cor circumcidas. Prodest ergo ad vitam spiritualiter; et hoc et alia sacramenta {191.1348C} legis intelligenti, quia obediendo Deo facit ei signum veritatis ut pie gaudeat, et spirituali suavitate veritatem contemplans in Christum credat. Prodest etiam rudi populo litteram legis sectanti, dum sub timore Dei custoditur. Queritur autem quomodo hic dicat circumcisionem prodesse, cum in sequenti dicate: «
Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit »
. Ad quod respondemus hoc dici secundum status diversorum temporum. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spiritualis legis observantia. Unde hic ait: Tempore autem gratie postquam exhibita est veritas non modo non prodest, sed etiam obest. {191.1348D} Unde in sequentibus dicit:
Si circumcidimini
etc.
Si autem prevaricator legis
es; quasi21: Tunc prodest circumcisio si legem observes; si autem prevaricator legis
sis,
id est si non imples quod circumcisio exigit, scilicet ut credas in Christum,
circumcisio tua,
carnalis,
facta est preputium,
id est non plus valet quam preputium.
e Gal. 5.
20 Quasi] + dicat
PL
21 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,26
marg.|
Deinde a contrariis inferens, subdit:
Si igitur
etc. ; quasi22: Et quia circumcisio tua, o Iudee, fit preputium si legem preteris,
igitur si preputium,
id est gentilis quilibet custodiat iustitias legis [AMBROSIUS] id est mandata per que iustificatur homo, vel fidem Christi quem lex ad iustificationem venturum cecinit, quam ipsa dare non potuit. Nonne preputium
illius reputabitur in circumcisionem?
ut sit filius {191.1349A} Abrahe qui est Pater fidei; quasi23: Nemo potest hoc negare.
22 Quasi] + dicat
PL
23 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,27
marg.|
Et
preputium
, id est gentilis,
consummans,
id est perficiens,
legem; quod est
ei
ex natura
illuminata et adiuta per gratiam, dico perficiens legem, scilicet credendo in Christum in lege promissum. Nonne
iudicabit
te, o Iudee, qui quamvis doctus sis
per litteram,
id est per scriptam legem,
et circumcisionem,
que est signum depositionis vitiorum, tamen
prevaricator legis es?
[Haimo.] id est nonne comparatione sui te damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per legem, neque per circumcisionem novisti, quod ille novit per naturam, id est Christum. quasi24: Damnabit utique. Et ita patet quod lex non iuvat. [Origenes] Videtur ergo in presenti loco {191.1349B} preputium dicere gentes, que in preputio carnis ad fidem Christi venerunt, quas legem spiritualem servantes comparat et prefert Iudeis, qui per litteram et circumcisionem carnis prevaricatores sunt legis, quos et iudicandos ab aliis dicit.
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,28
dist. 8
dist. 8
prol.|
marg.|
quasi25: Bene potest Iudeus fieri gentilis, et gentilis Iudeus, sicut dictum est.
Non enim
vere
Iudeus est, qui in manifesto
tantum Iudeus est, scilicet et nomine et natione, et qui labiis confitetur, {191.1349C} corde est remotus. Iudeus enim interpretatur
confitens,
qui enim vere credit et vere confitetur, vere Iudeus est.
Neque
illa est vera
circumcisio que in manifesto est,
scilicet que manu facta est.
In carne,
id est in ablatione cutis.
25 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 2,29
prol.|
marg.|
Sed
ille est vere Iudeus,
qui est Iudeus in abscondito
cordis, id est qui est ex corde confitens. Et illa est vera circumcisio, que est
circumcisio,
id est mundatio
cordis,
ipsa, dico, facta
in spiritu,
id est per Spiritum sanctum, scilicet
non littera,
id est non lapideis cultris, ut littera legis in figura docebat. 14
Cuius
circumcisionis
laus,
id est que circumcisio vere laudabilis,
non ex hominibus, sed ex Deo est,
id est ex gratia Dei. [Origenes AUGUSTINUS.] Circumcisio enim cordis est que purificat animam, et vitiorum {191.1349D} maculas abscindit, ideoque talis circumcisio non ex hominibus est, sed ex Deo est, qua illicita concupiscentia amputatur: quod non fit littera docente et minante, sed Spiritu iuvante et subsequente.
marg.|
[AUGUSTINUS] Vel ita, cuius hominis laus, illius scilicet qui in occulto est Iudeus et circumcisus, non ex hominibus, Iudeis qui terrena sapiunt, et in carne gloriantur, sed ex Deo est. Laudat enim Deus credentem, non carne circumcisum. Iudeorum laus est ex hominibus, qui si faciunt quod lex iubet sine spiritu, faciunt timore pene, non amore iustitie [Haimo.] qui sunt in carne Iudei, in corde pagani. [AUGUSTINUS AMBROSIUS] {191.1350A} Et ita non est coram Deo, quod apparet coram homine. Qui vero in spiritu gloriatur, huius laus a Deo est. Spiritu enim credit, per quod placet Deo. Et ille vere beatus est, qui coram Deo iustus est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_2)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_2)
Notes :