Capitulum 3
Numérotation du verset
Rm. 3,1
Quid ergo amplius Iudeo est1,
1 Iudeo est]
inv. Weber
aut que utilitas circumcisionis ?
Numérotation du verset
Rm. 3,2
Multum per omnem modum.
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Numérotation du verset
Rm. 3,3
Quid enim
si quidam illorum non crediderunt ? Numquid illorum incredulitas2
2 illorum incredulitas]
inv. Weber
fidem Dei
evacuavit3?
3 evacuavit] evacuabit
Weber
Absit.
Numérotation du verset
Rm. 3,4
Est autem
Deus verax,
omnis autem homo mendax,
sicut scriptum est,
ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas cum iudicaris.
Numérotation du verset
Rm. 3,5
Si autem iniquitas nostra
iustitiam Dei
commendat quid dicemus ? Numquid iniquus Deus qui infert
iram ?
Secundum hominem dico.
Numérotation du verset
Rm. 3,6
Absit.
Alioquin
quomodo iudicabit Deus hunc4 mundum ?
4 hunc] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3,7
Si enim
veritas Dei
in meo mendacio
abundavit
in gloriam ipsius,
quid et adhuc5 ego tamquam peccator iudicor ?
5 et adhuc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3,8
Et
non sicut blasphemamur,
et sicut aiunt nos quidam
dicere,
faciamus mala
ut veniant bona,
quorum damnatio iusta est.
Numérotation du verset
Rm. 3,9
Quid igitur precellimus
eos ?
Nequaquam.
Causati enim sumus
Iudeos et Grecos omnes sub peccato esse,
Numérotation du verset
Rm. 3,10
sicut scriptum est :
quia non est iustus quisquam,
Numérotation du verset
Rm. 3,11
non est intelligens, non est requirens Deum.
Numérotation du verset
Rm. 3,12
Omnes declinaverunt,
simul
inutiles facti sunt,
non est
qui faciat bonum,
non est usque ad unum.
Numérotation du verset
Rm. 3,13
Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis
suis
dolose agebant,
venenum
aspidum
sub labiis eorum.
Numérotation du verset
Rm. 3,14
Quorum
os maledictione
et amaritudine
plenum
est,
Numérotation du verset
Rm. 3,15
veloces pedes eorum
ad effundendum
sanguinem.
Numérotation du verset
Rm. 3,16
Contritio
et infelicitas
in viis eorum,
Numérotation du verset
Rm. 3,17
et viam pacis non cognoverunt,
Numérotation du verset
Rm. 3,18
non est timor Dei
ante oculos eorum.
Numérotation du verset
Rm. 3,19
Scimus autem
quoniam quecumque lex loquitur,
his qui
in lege sunt loquitur,
ut omne os
obstruatur
et subditus fiat
omnis mundus Deo,
Numérotation du verset
Rm. 3,20
quia ex operibus legis
non iustificabitur
omnis
caro
coram illo.
Per legem enim cognitio peccati.
Numérotation du verset
Rm. 3,21
Nunc autem
sine lege,
iustitia Dei
manifestata est,
testificata a lege et prophetis.
Numérotation du verset
Rm. 3,22
Iustitia autem
Dei
per fidem
Iesu Christi
in omnes et6
6 in...et]
om. Weber
super omnes
qui credunt in eum7
7 in eum]
om. Weber
Non enim est distinctio.
Numérotation du verset
Rm. 3,23
Omnes enim
peccaverunt
et egent
gloriam
Dei.
Numérotation du verset
Rm. 3,24
Iustificati gratis
per gratiam ipsius,
per redemptionem
que est in Christo Iesu,
Numérotation du verset
Rm. 3,25
quem
proposuit Deus
propitiatorem8
8 propitiatorem] propitiationem
Weber
per fidem
in sanguine ipsius,
ad ostensionem iustitcie sue
propter remissionem
precedentium
delictorum,
Numérotation du verset
Rm. 3,26
in sustentatione Dei,
ad ostensionem iustitie eius
in hoc tempore,
ut sit ipse iustus
et iustificans eum
qui ex fide
est Iesu Christi9.
9 Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3,27
Ubi est ergo gloriatio tua10 ?
10 tua] om. Weber
Exclusa est.
Per quam legem ? factorum ? Non. Sed per legem fidei.
Numérotation du verset
Rm. 3,28
Arbitramur enim
iustificari hominem
per fidem sine operibus legis.
Numérotation du verset
Rm. 3,29
An Iudeorum Deus tantum ?
Nonne et gentium ?
Immo et gentium.
Numérotation du verset
Rm. 3,30
Quoniam quidem unus est11 Deus,
11 est] om. Weber
qui iustificat12 circumcisionem
12 iustificat] iustificabit
Weber
ex fide
et preputium per fidem.
Numérotation du verset
Rm. 3,31
Legem ergo destruimus per fidem ?
Absit.
Sed legem statuimus.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Rm. 3,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Hucusque demonstravit Apostolus quod non est apud Deum acceptio personarum, et eousque pervenit ut diceret quod Iudeus carnalis fit gentilis, et gentilis {191.1350B} spiritualis fit vere Iudeus. Ideoque nunc obiicit quod videt sibi nunc posse obiici, ut solvat scilicet que dignitas sit Iudeo, secundum priorem statum, maior quam gentili. quasi1: Quandoquidem Iudeus fit gentilis et econverso, ergo
quid amplius est,
secundum priorem statum,
Iudeo,
de lege, vel de legalibus observantiis, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus.
Aut que
est ei
utilitas circumcisionis,
id est quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,2
marg.|
Et hoc est quod ait,
multum,
amplius est Iudeo secundum priorem statum, quam gentili Et hoc,
per omnem modum.
Omnis modus {191.1350C} est vel in administratione temporalium, vel in reseratione spiritualium, in quo utroque multa Iudeis Deus fecit, que non gentibus, et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.
Primum quidem,
pretermittens Apostolus de minoribus, id est de temporalibus, exemplum de precipuis ponit, id est de spiritualibus, scilicet de eloquiis Dei. quasi2: Ut alia minora de temporalibus pretermittam, hoc primum, id est precipuum quidem pono, scilicet de eloquiis, quod factum est Iudeis, scilicet
quia eloquia Dei,
id est lex et prophete
sunt credita illis,
ut amicis, per que intelligerent de futura redemptione, que promissa erat fieri per Christum. Quamquam ergo multa significet Apostolus que ad honorificentiam pertineant seminis Abrahe [AMBROSIUS] {191.1350D} hoc tamen solum aperte memorat, quia maxime laudis eorum est, ut legem per quam addiscerent rectum a perverso distinguere, digni iudicarentur accipere: et ideo plus est Iudeis secundum priorem statum quam gentibus. Sed dices: Non ideo plus factum est eis, quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum redemptorem reciperent quidam eorum. Ad quod respondet dicens:
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,3
marg.|
Quid enim,
etc, quasi3: Etsi non crediderunt quidam, non tamen ideo minus profuit credentibus. Quid enim obfuit credentibus,
si quidam illorum non crediderunt?
Non ideo minus factum est credentibus. Nam etsi quidam eorum non crediderunt, non ideo {191.1351A} fides evacuata est. Et hoc est:
Numquid incredulitas eorum evacuavit,
id est inexpletam fecit
fidem Dei? Absit,
quod evacuata sit! [Origenes] Fidem Dei dicit, vel quod quidam Iudeorum crediderunt Deo; vel exhibitionem eius boni, quod Deus homini promiserat. Quorumdam autem infidelitas non effecit ut quidam ad fidem Christi non accederent, vel ut Deus promissionem suam credentibus non impleret, id est non effecit quin aliqui Iudeorum sint fideles Deo, credendo in Christum; vel ut Deus non sit fidelis in promissis illis qui credunt. Non enim quia aliqui credere noluerunt idcirco preiudicabitur ceteris Iudeis, ne digni dicantur accipere quod promisit Deus fidelibus: quippe cum sic facta fuerit promissio, ut credentibus proficeret. [AMBROSIUS] {191.1351B} Ut autem firmaret Apostolus quod supra dixit, scilicet quia Deus in promissione sua fidelis est, subdit:
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,4
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Est autem Deus verax
etc. quasi4: Incredulitas illorum non evacuavit fidem Dei, sed potius Deus verax est, id est implens promissa.
Omnis autem homo mendax
ex se, etiam Iudeus, et ita indignus est promissione. Hoc ideo dicit ne dignior Iudeus videatur in novo statu, quam gentilis. [AMBROSIUS] Hac Prophete auctoritate, monstrat et Deum esse veracem, quod pertinet ad superiorum confirmationem; et hominem esse mendacem, quod {191.1351C} pertinet ad hominis indignitatem. Hoc autem scilicet omnis homo mendax, ideo addit Apostolus, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam Dei, ut gratia Dei detur indignis, et commendabilior sit gratia Dei. [Haimo.] Deus autem dicitur verax, id est invariabilis tam in essentia quam in promissione. Homo mendax dicitur, id est nec habens verum esse, nec in qua conditus est, et per peccata diffluens. Hominis est enim fallere et falli: quem tempora et nature imbecillitas faciunt esse mutabilem. Natura enim que fallitur non absurde dicitur mendax. Deus autem apud quem nil futurum est immutabilis perseverat. {191.1351D} Vel omnis homo est mendax, scilicet qui non credit quod promisit Deus, qui negat Deum implesse promissa. Hoc facit maxime Iudeus, qui diffidens de promissis Dei, mendax est, et Deum mendacem pronuntiat, quoniam promissis eius non credit, quem vincit Deus dum dat promissa. [AMBROSIUS] Et est sensus utriusque sententie talis: Omnis homo, contradicens promissionibus Dei, mendax est. [Haimo.] Vel omnis homo in quantum a se ipso est mendax est, id est labilis in essentia, et per peccata diffluens. Quod autem verax Deus sit prophetico exemplo confirmat subdens,
sicut scriptum est,
quasi5: Deus est verax, sicut scriptum in David (Ps. L).
Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.
[Haimo.] Quasi dicat David: Ego {191.1352A} peccavi et malum feci in adulterio et homicidio, ut tu, o Deus, mittendo Filium de stirpe mea sicut promisisti, in sermonibus iustificeris, qui sunt de promissionibus Filii, id est iustus esse, et ex sola iustitia non ex meis meritis complesse comproberis, et vincas, implendo promissa, cum iudicaris a populis non debere implere promissa propter mea peccata, id est non mittere Filium de stirpe mea. David enim postquam factus est adulter, et homicida uxorem Urie accipiendo, et illum gladio filiorum Amon occidendo, dicebant multi: Vacua efficietur promissio Dei, que facta est David, scilicet quod ex semine eius Christus nasciturus sit, quia non nascetur Christus de homicida et adultero. Sed falsum erit quod sibi pollicitum asserebat. [AMBROSIUS] Deus {191.1352B} autem verax est, quia misit Christum de semine David, sicut promisit; et sic vincit cum iudicatur, quia dat quod daturus negatur. Cumque dat quod iudicatur non daturus, vincit, ostendens se veracem, illum autem mendacem qui non credit verbis eius. Et est hic, ut consecutivum, non affectivum vel causativum.
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita ut sit, ut causativum et respicit ad illud quod David predixerat. A peccato meo munda me, quasi6: Ideo munda me ut iustificeris, id est ut iustus et verax comproberis, in sermonibus tuis [Haimo.] qui sunt de venia ingemiscentis. Dixisti enim:
Quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius
(Ez. 18). Et vincas, indulgentiam peccati mihi dando; cum iudicaris, ab hominibus mihi veniam non {191.1352C} dare. Dicebant enim quidam David adeo graviter deliquisse, quod veniam peccatorum non posset habere. [Origenes.] Quos Deus mendaces ostendit, et se veracem exhibuit, quando ei indulsit.
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
[AMBROSIUS] Vel ita, et respicit ad illud quod dixerat, tibi soli peccavi; quasi7: Tibi tantum dico me peccasse qui vides quod homines non vident, qui et adeo iustus es, ut dum ego et omnes peccamus, tu solus iustificeris, id est iustus appareas in omnibus sermonibus tuis, id est in omnibus promissis tuis.
7 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Et vincas, id est superes omnes in iustitia, cum iudicaris, id est cum aliis in iudicio compararis. Tante enim misericordie est Deus, ut velit comparari hominem secum. Unde per Isaiam ait:
Iudicate
{191.1352D}
inter me et vineam meam
(Is. 5). [Origenes.] Superat enim Deus in iudicio homini comparatus. Invenitur enim dedisse homini omnes affectus, omnesque motus, quibus ad virtutes niti posset et progredi. Insuper etiam vim rationis inseruit, qua agnosceret quid deberet agere vel cavere. His autem acceptis homo neglexit iter virtutis incedere, cui ex Deo nil defuit, ipse vero invenitur defuisse his que a Deo data sunt sibi. Merito ergo dicitur talem in iudicio Deus vincere, et iustificari in verbis suis.
marg.|
Vel ita, tibi soli peccavi, qui a Deo iustus es, ut iustificeris, id est verax comproberis in omnibus sermonibus tuis. Solus enim inter homines per omnia verum dicere potuit homo Deus. Et adeo iustus es, ut vincas, id est ut superes omnes homines in iustitia, cum, id est {191.1353A} quamvis iniuste, iudicaris a Iudeis. [AUGUSTINUS] Iustus enim iudex a peccatoribus est iudicatus iniuste, et in eo tamen, id est in iustitia vincit omnes homines. Huic itaque nullum peccatum habenti, dicit David:
Tibi soli peccavi,
qui adeo iustus es,
ut iustificeris in sermonibus et vincas cum iudicaris.
(Ps. 5.) Tu enim qui superas omnes iudices in iustitia, qui solus iuste iudicans, iniuste iudicaris. Vel aliis non mutatis, illud potest ita dici: Et vincas cum iudicaris. quasi8: Tu talis es ut iustificeris in sermonibus tuis et talis etiam, ut vincas cum iudicaris, id est quando iudicaris a Pilato et a Iudeis. Vicit enim homo Deus quando iudicatus est, quia propter illam humilitatem dedit ei Deus Pater « nomen quod est super omne nomen »a. Hic {191.1353B} tamen sensus non pertinet 15 ad superius argumentum, id est ad sui propositi demonstrationem, scilicet ad probandum quod Deus sit verax, sed est additum ex abundanti.
a Phil. 2.
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,5
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
{191.1353C} [AMBROSIUS] Ostenditur hic sensus qui ex verbis David prophete, quibus ipse dixit: Peccavi ut iustificeris, iniuste trahebatur a carnalibus, causam divine iustificationis nostra peccata fore intelligentibus. Erant enim quidam qui dicebant Deum velle nos peccare, ideo, ut comparatione nostri iustus appareret, et, dum peccatum nobis dimitteret, quod misericors sit, patefaceret. Dicebant etiam eum velle nos mentiri, ut ipse solus verax inveniretur. Quod si ita esset, iniuste ab illo damnaremur. Contra illos tales loquitur hic Apostolus, quia non est hic sensus in verbis Prophete, sed malevolorum hominum prava interpretatione extorquetur, asserentium quod peccata hominum et actus mali Dei iustificationi proficiant, et per mala {191.1353D} nostra iustus appareat, et iniustitia nostra iustum illum ostendat. Dixit enim supra quod verax est Deus, et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo apparet commendabilior eius gratia et iustitia. Unde carnalis dicens Deum uti malis quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat Deum iniquum qui peccata punit que sibi prosunt. Si enim iniustitia nostra ei proficit, sine dubio iniquus est si damnat peccantem. Quod removet Apostolus hic dicens:
Si autem;
quasi9: Deus est verax, et omnis homo est mendax, cui indigno dat bona, in quo apparet commendabilior gratia eius et iustitia. [Haimo] Si autem, hoc {191.1354A} est, ita et
iniquitas nostra commendat iustitiam Dei
[Fulgentius, Haimo] id est laudabilem facit iustitiam et sanctitatem Dei.
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Quid dicemus?
id est ex hoc quid sequi videtur? quod
iniquus est Deus, qui
propter peccata
infert iram,
id est vindictam et condemnationem. Iram namque hoc loco Apostolus pro condemnatione posuit, quia Deus illius rei ultor est, cuius auctor non est, id est iniquitatis, quam potest Deus punire non facere. Etiam est sensus: Si iniquitas nostra Deum laudabilem facit, et quanto amplius peccamus tanto ei placet, secundum quod stolidissimi dicunt; et eo amplius iustitia eius et sanctitas crescit et apparet, iniquus est Deus inferendo vindictam pro malis que vult ut faciamus. Si {191.1354B} enim vult ut peccemus, ut quidam stultorum dicunt, ergo quando damnat hominem peccatorem iniquus est. [AUGUSTINUS] Sed numquid Deus iniquus est qui infert iram? Videtur utique hoc quibusdam. Sed
absit!
ut sit iniquus, et quod nostra iniquitas commendet illum. [Haimo] Si enim commendaret illum, ipse non vindicaret, quia iustus est.
Numérotation du verset
Rm. 3,6
marg.|
Et quia hoc verum non est quod Deus sit iniquus, vel quod nostra iniquitas Deum commendet, addit Apostolus:
Secundum hominem dico,
id est secundum intelligentiam carnalis hominis, quia hec questio carnalium est, quos constat et errare et falli, et fallere. [AMBROSIUS] Nam Deus immutabilis perseverat, non potest non amare quod fecit. {191.1354C} Non enim vult nos peccare, et quia iustus est, ideo infert iram peccanti. Cum ergo peccatori iusta pena redditur, non est iniquitas, sed iustitia apud Deum . Quo modo enim ex hoc iustus videbitur Deus, quia adversatur iniustitie; inducit enim iram hominibus pro eo quod in semetipsis locum iniustitie dederunt. Non ergo iniustus videtur Deus qui est ipsa iustitia, cum irascitur adversus iniustitiam. Cui enim non decet esse propitium, sed pervenit ira eius etiam in homines, qui se ministros iniustitie cui Deus irascitur, prebuerunt. Non est ergo iniquus Deus.
marg.|
Alioquin [AMBROSIUS] id est nisi hoc est quod non iniquus est Deus.
Quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
quasi10: Non potest esse iustus {191.1354D} Iudex. Quomodo enim iudicabit si iniquus est? quasi11: Male, bonis scilicet dans mala, et malis bona.
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,7
marg.|
Si enim veritas
etc. Interiecta remotione iniquitatis Dei, id est interposita demonstratione qua ostenditur quod Deus non est iniquus, unde apparet verba Prophete non eo quo dictum est sensu accipienda, redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod si Deus punit malos iniquus est. quasi12: Vere si iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, iniquus est Deus quia punit.
Enim,
id est quia
si in meo mendacio,
id est per meum peccatum,
veritas,
id est iustitia Dei
abundavit,
id est crevit in gloriam ipsius id est {191.1355A} si ex meo peccato gloriosior est, ergo
quid adhuc,
id est cur etiam nunc non solum in futuro,
iudicor ego tamquam peccator,
quod non sum. Manifestum est enim, quia si ad gloriam Dei proficit mendacium hominum, ut ille solus verus appareat, non sint dicendi peccatores qui peccant quia non voluntate sed impulsu eius videbuntur peccare. Quod absit! [Haimo] Accipitur hic veritas, quod supra iustitia; et mendacium, quod supra iniquitas. Et est sensus: Si Deus meo mendacio, id est peccato verax appareat, quare me iudicat tamquam peccatorem etiam in presenti, non modo in futuro? Vel quid iudicor tamquam peccator etiam adhuc, id est post conversionem, postquam dedit bona indigno, unde gloriosus apparet. Ante conversionem enim cum male mererer, {191.1355B} ex meis non erat gloriosior. Et est sensus, ac si diceret, quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator iudicandus sum, quia nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam, nisi peccassem.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,8
marg.|
Et non sicut,
item aliud infert falsum Apostolus ex eodem quod dixerat, scilicet si veritas Dei ex meo mendacio abundavit in gloria. quasi13: Et si istud est, scilicet quod veritas Dei in peccato abundet in gloriam, cur scilicet non facimus nos mala ut veniant bona, id est ut crescat iustitia et gloria Dei? Sicut
blasphemamur,
nos apostoli.
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Et sicut aiunt quidam nos dicere,
id est sicut imponitur nobis apostolis blasphemando a quibusdam {191.1355C} hoc sentire et dixisse, et etiam predicasse quod est blasphemia. [Haimo. AMBROSIUS AUGUSTINUS.] Quid imponitur nobis, dixisse? hoc scilicet:
Faciamus mala ut veniant bona.
Quidam enim perversi homines non intelligentes et ad reprehendendum proclives cum audissent a Paulo, et ab aliis apostolis predicari:
Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia
(Rm. 5); dixerunt apostolos predicasse, faciamus mala ut veniant bona [Aimo.] et dicebant: Quanto ergo amplius maiora mala commiserimus, tanto amplius maiora bona percipiemus, et maiorem gratiam, quia Deus vult ut peccemus, ut habeat quid dimittat, et ipse misericors appareat.
marg.|
Vel ita potest continuari hec littera, cum precedentibus, scilicet, si enim, ut proprius {191.1355D} coniungatur, cum precedenti littera quam ante. quasi14:
Quomodo iudicabit Deus hunc mundum,
si est iniquus? quasi15 : non recte, quod in parte ostendit, quia nec modo iuste iudicaret me, quasi peccatorem, quod ego non sum, et vere.
Si enim veritas
etc. Sententia verborum non mutatur a prima expositione.
Quorum damnatio
etc. quasi16: Quidam imponunt nobis,
quorum,
talium,
damnatio iusta est,
et ideo non est credendum eis.
14 Quasi] + dicat
PL
15 quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,9
dist. 4
dist. 4
prol.|
A
marg.|
Quid igitur?
[Origenes. AMBROSIUS] Apostolus velut arbiter quidam medius inter eos qui ex circumcisione crediderant, et eos qui ex gentibus venerant, tam Iudeos quam Grecos reos esse supra ostendit, ubi etiam demonstravit personarum acceptionem apud Deum non esse, ubi etiam quesivit {191.1356B} quod querendum esse putavit, scilicet quid amplius sit Iudeo secundum priorem statum. Et respondet, multum. Et in quo maxime demonstravit. Modo queritur utrum in hoc statu gratie plus sit Iudeo quam gentili; et respondet, non. Imo pares sunt, in hac gratia Evangelii, quasi17: Quia plus fecit Deus Iudeo in priori statu, et quod bona eis implevit non est ex aliquo eorum merito.
17 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Quid igitur? dicemus,
precellimus eos?
[Haimo.] scilicet gentiles in hac gratia.
Nequaquam,
quia « non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi
»
b. Vere non sumus nos Iudei digniores gentibus in hac {191.1356C} gratia.
Causati enim sumus.
Id rationibus ostendimus superius,
omnes,
scilicet
Iudeos et Grecos, sub peccato esse,
ante hanc gratiam, quia Iudei, prevaricando naturalem legem et scriptam, et gentiles naturalem, inventi sunt peccatores, sicut supra ostensum est. Et ideo nullum precellit alterum et in statu gratie.
b Act. 10.
marg.|
[AUGUSTINUS] His verbis dirimit Apostolus contentionem, et litem componit que inter Iudeos et gentiles orta erat, cum illi tamquam ex meritis operum legis, sibi redditum Evangelii premium arbitrarentur; illi contra Iudeis se preferre gestiebant tamquam interfectoribus Domini.
Numérotation du verset
Rm. 3,10
marg.|
Deinde propheticum testimonium subdit, quo ostendit etiam Iudeos reos, de quibus minus videtur, 16 quia sub lege Dei vivere videbantur, dicens: {191.1356D}
Sicut scriptum est.
quasi18: Omnes sunt sub peccato. Sicut scriptum est, de Iudeis de quibus minus videretur,
quia non est iustus quisquam,
scilicet qui non venit ad Christum.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,11
marg.|
Ideo non est iustus, quia
non est intelligens,
id est quia non intelligit Christum esse Deum: et quod non intelligit, ex culpa sua est. Quia
non est requirens Deum,
id est quia non requirit Deum. Ex operibus enim poterant querere et invenire quod Christus erat Deus, Non requirit dico, sed potius declinat ab eo.
Numérotation du verset
Rm. 3,12
marg.|
Et hoc est:
Omnes declinaverunt.
[AMBROSIUS] Nemini enim dubium est quia omnes non querentes Deum declinant ab eo et inclinantur ad malum.
Simul,
scilicet cum ipsa declinatione,
inutiles facti sunt,
quia et alios declinare fecerunt. [AUGUSTINUS] Adeo {191.1357A} declinaverunt, quia,
non est aliquis
de illis,
qui faciat bonum, non est
utique
usque ad unum,
id est nec etiam unus. Vel non est qui faciat bonum non est usque ad unum, scilicet preter unum Christum, quia nullus nisi Christus bonum facit. Christus enim tantum bonum in se, et in suis facit.
Numérotation du verset
Rm. 3,13
prol.|
marg.|
Sepulcrum.
quasi19: Ita declinaverunt, ut diximus, et ita aliis inutiles fuerunt, quod
guttur eorum est sepulcrum patens,
id est fetor verborum et operum eorum corrumpit alios, et hiat recipere illos mortuos. [AMBROSIUS] Nam malis mancipati bonos si posset fieri, devorare vellent, ut sicut sepulcrum patet ad recipienda cadavera, ita et adversus bonos guttura illorum. Et si non audent apertis malis persequi,
linguis suis,
id est malis,
dolose agebant,
verbis {191.1357B} bona dicentes, sed malum corde cogitantes, quia
venenum aspidum,
id est odium insanabile erat,
sub labiis eorum,
id est sub corde eorum, quia huiusmodi hominum verba muscipula sunt. Ad hoc enim loquuntur ut decipiant. Ut sicut per labia serpentis peremptorium venenum infusum est, ita per labia eorum dolus et captio.
19 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,14
prol.|
marg.|
Quorum
etiam
os plenum est,
abundanter,
maledictione
[Haimo.], id est verbis maledicis, ut
Demonium habes,
et huiusmodi et,
amaritudine,
id est amaris minis.
Numérotation du verset
Rm. 3,15
prol.|
marg.|
Et etiam
pedes,
id est affectus
eorum
sunt
veloces ad effundendum sanguinem
Christi et suorum. quasi20: Homicide sunt ex deliberatione, ad bonum segnes, ad parricidium sunt veloces.
20 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,16
prol.|
marg.|
Sed inde erit eis hec {191.1357C} pena scilicet, quia
contritio,
id est temporalis pena,
et infelicitas,
id est eterna damnatio erit
in viis,
id est in operibus,
eorum,
id est pro actionibus suis malis veniet eis contritio, et infelicitas. Talia enim faciunt, unde conterentur in hoc seculo, per Titum et Vespasianum; et in futuro erunt infelices puniti anima et corpore.
Numérotation du verset
Rm. 3,17
prol.|
marg.|
Et hoc ideo, quia
viam pacis,
id est Christum,
non cognoverunt.
[Haimo. Origenes.] Dum enim vitiorum bellis semper urgentur, viam pacis ignorant, id est Christum, per quem est pax multa diligentibus nomen Domini.
Numérotation du verset
Rm. 3,18
prol.|
marg.|
Nec saltem timor Dei eos reflexit a malo, quia
non est timor Dei ante oculos eorum.
[AMBROSIUS] Non enim habent Dei timorem, qui est initium sapientie. De his dicit Ieremiasc: « Tunc omnes surrexerunt in prophetam Domini {191.1357D} volentes occidere eum » ; et subiecitd: «
Omnis autem populus, non permisit illos »
. Sed contrarium videtur quod omnes insurrexisse dixit, et omnem populum non permisisse. Omnes ergo dixit insurrexisse, scilicet malos, et omnem populum non permisisse, scilicet bonos; et hic enim, non quia dicit, omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe. Hic est enim populus quem increpat Dominus, dicens sub nomine Hierusalem «
Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas »
e; et item:
Generatio mala et adultera
(Mt. 16). [AMBROSIUS] De qua {191.1358A} Isaias aitf: «
Ve genti peccatrici semini nequam »
etc.
c Ier. 26.
d Ier. 26.
e Lc. 13.
f Is. 1.
Numérotation du verset
Rm. 3,19
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Scimus autem
etc. Ostendit Iudeos ante gratiam fuisse sub peccato auctoritate Scripture David, sed ne Iudei auctoritatis David verba inverterent, et alio detorquerent, ait:
Scimus
etc. quasi21: Hoc David dicit: Nos autem scimus
quoniam quecumque loquitur lex, loquitur his qui in lege sunt,
supple et de his qui in lege sunt. [Haimo] Lex enim aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, {191.1358B} aliquando pro parte Veteris Testamenti accipitur, sicut ibig: « Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de Deo que scripta erant in lege et prophetis et psalmis ». Nonnumquam vero psalmi lex vocantur; sicut Dominus ait,
In lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes
(Io. 8). Et alibi
Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis
(Io. 15). Ita et hic psalmi dicuntur lex, id est nomine legis intelliguntur, quia informant. Ut ergo ostenderet Apostolus ea que superius dixit de psalmo pertinere ad Iudeos, quorum superbia confringenda erat, dixit: Scimus, quoniam quecumque lex loquitur, in loco isto, id est psalmi, his loquitur {191.1358C} qui in lege sunt, id est Iudeis legem habentibus.
Ut,
ita,
omne os,
etiam Iudeorum,
obstruatur,
a sua gloria
et omnis mundus,
id est omnis homo, scilicet non tantum gentilis sine lege reus de impietate, sed etiam Iudeus reus de legis transgressione,
fiat subditus Deo:
totum ei tribuens [Haimo] quia omnes peccatores sunt inventi, et gratia sunt salvati, non meritis.
g Lc. 24.
21 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,20
marg.|
Quia ex operibus
etc. Hic incipit agere plenius de lege, ut ostendat iustitiam non esse ex ea; quasi22: Dico ut omnis mundus subditus sit Deo: quod debet, quia certum est, quod
ex operibus legis, non iustificabitur coram illo,
scilicet coram Deo, etsi coram hominibus,
omnis caro,
id est homo, vel carnaliter vivens; et ideo illi qui cum sub lege essent Christo crediderunt, non quia iusti {191.1358D} erant, sed ut iustificarentur, venerunt ad gratiam fidei. Destruitur autem hic superbia gloriantium de operibus legis, ne gratia fidei videretur non necessaria, sed etiam opera legis iustificare crederentur. [AUGUSTINUS] Opera autem legis dicuntur que cum lege instituta, et terminata sunt, ut erant ceremonialia et figurativa que numquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum caritate et devotione fierent. Si vero queritur, quare illa facta in caritate non iustificarent, sicut nunc opera bona que facimus in caritate iustificant, respondemus quia illa non fuerunt instituta in iustificationem, sed in futurorum significationem, et peccati et infirmitatis {191.1359A} ostensionem. Ex illis ergo nemo iustificabitur, coram illo, scilicet Deo, qui intima videt [Haimo.] scilicet utrum ex amore iustitie quod agatur, vel timore pene, quod non vident homines. Hic item queritur: Numquid Moyses, David et alii boni ex lege non fuerunt iustificati? Ad quod dicitur: Fuerunt quidem iustificati, sed non ex operibus legis. Unde Petrus ait:
Quid temptatis nobis imponere iugum
etc. ? (Act. 15) Sicut ergo nos salvamur modo per fidem Christi, sic et illi salvabantur. Et quare non ex operibus: Quia lex non venit tollere peccata, sed ostendere et punire. [Haimo. AMBROSIUS] Decrevit enim Deus per sacramentum mysterii fidei, quod in Christo est, hominem iustificari, non per legem, quia lex non iustificat apud Deum, sed fides. De {191.1359B} lege autem loquimur secundum ceremonialia, ut dictum est, non secundum moralia, que utique iustificant, et in Evangelio consummantur.
22 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,20b
dist. 6
dist. 6
prol.|
marg.|
Per legem enim
quasi23: Vere ex lege non est iustitia, quia, per legem tantum est cognitio peccati, non consumptio. Si ergo cognoscunt et non cavent, prevaricatio est; et ita ira, id est pena debetur. Cavere autem non potest homo peccatum, si non adiuvet gratia, ut cognitum caveatur: et ita sine dubio lex iram operatur, sicut in sequenti dicetur. [Haimo] Quod ideo dicitur, quia ira Dei maior est in prevaricatore, qui per legem noscit {191.1359C} peccatum, et tamen facit. Quod autem dicit per legem peccatum cognosci, non ideo hoc dicit quod peccata ante legem prorsus nescirentur, cum etiam Ioseph accusatus de crimine missus sit in carcerem; et fratres eius dixerunt: « Merito hec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum »h. Sed ideo dicuntur peccata cognosci per legem, quia quedam cognita sunt peccata, que ante ignorabantur esse peccata; et quedam graviora per legem cognita sunt, quam ante putarentur; et communiter omnia non impune futura apud Deum per legem cognita sunt.
h Gn. 42.
23 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,21
marg.|
Nunc autem
etc. [AUGUSTINUS] quasi24: Ex operibus legis non fuit olim iustitia. Nunc autem [AMBROSIUS] id est in hac gratia, {191.1359D} quod est nunc, id est in adventu Christi, in tempore gratie,
iustitia Dei,
non hominis data est,
sine lege,
id est sine legis auxilio: et non solum data est, sed etiam,
manifestata est,
non dubie, sed miraculis, scilicet,
Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis
(Mc. 16). [Haimo. AUGUSTINUS] Iustitia autem Dei dicitur hic, non qua ipse iustus est qui essentialiter iustitia est; sed qua induit impium, quando misericorditer de infideli facit fidelem. Et ut homines certius credant, addit, iustitia, dico,
testificata,
vel testimonium habens
a lege et prophetis.
[AMBROSIUS] Quia lex eam multis {191.1360A} sacramentis prefiguravit, eo ipso etiam lex perhibet testimonium iustitie Dei, quia in ea nemo iustificatur. Cum enim lex non iustificat impium de prevaricatione convictum, mittit ad iustificantem Deum, atque ita perhibet testimonium iustitie Dei, dum iubendo et minando, et neminem iustificando satis indicat dono Dei hominem iustificari. [Haimo] Prophete vero perhibent testimonium id prenuntiando quod Christi implevit adventus. Prenuntiaverunt enim Christum qui factus est nobis sapientia et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. [AUGUSTINUS. AMBROSIUS] Idcirco autem Dei iustitia dicitur que magis proprie videretur dicenda misericordia, quia de promissione originem habet, et cum promissum Dei redditur iustitia Dei {191.1360B} dicitur. Iustitia enim est, quia exsolutum est quod promissum est; et cum suscipit confugientes ad se, iustitia Dei dicitur, quia non suscipere iniquitas est.
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,22
dist. 7
dist. 7
prol.|
marg.|
Iustitia autem
quasi25: Dixi iustitiam esse ex Deo. [Haimo.] Hec autem iustitia Dei est, id est hec iustificatio qua iustificamur a Deo est per fidem Iesu Christi, id est per fidem qua creditur in Christum, iustificatorem impiorum, quia fides impetrat quod lex imperat . Sicut autem ista fides Christi est dicta, non qua credit Christus, sic illa iustitia Dei, non qua iustus est Deus. Utrumque enim nostrum est, sed ideo Dei et Christi dicitur, quia eius nobis largitate donatur. Iustitia ergo Dei sine lege est, sed non sine lege manifesta. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata? sed iustitia {191.1360D} Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratie credenti confert sine adiutorio legis, id est non adiutis lege, sed non sine lege ostendit, quia per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad eius misericordiam per fidem confugiens sanaretur. Ideoque de sapientia eius dicitur, quod legem et misericordiam in lingua portet: legem, qua reos ostendat superbos; misericordiam vero, qua iustificet humiliatos. Ergo iustitia est per fidem Christi. Hec autem iustitia venit in omnes, et, ut magis proprie dicatur,
super omnes,
quia celitus data est, scilicet super omnes Iudeos et gentiles,
qui credunt in eum.
{191.1361A} Et vere in omnes.
Non enim est distinctio
Iudei et gentilis.
25 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,23
marg.|
Omnes enim
[Haimo] tam Iudei quam gentiles,
peccaverunt,
vel in semetipsis vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt . Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed etiam omne vitiavit genus humanum, quia ex eo omnes damnationem simul et culpam suscepimus,
peccaverunt
ergo omnes cum ex uno peccatore omnes nascuntur peccatores.
Et egent,
adhuc quotidie
gloria Dei,
id est iustitia Dei, non sua . Que ideo dicitur gloria Dei, quia per hoc Deus gloriosus apparet. Omnes igitur peccatores invenit gratia Christi, quia solus sine peccato venit. Et omnes egent gloria Dei, id est ut ipse liberet, qui potest; non {191.1361B} tu qui liberatore indiges . Hec igitur Christi gratia sine qua nec infantes, nec grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod et gratia nominatur . Universa enim massa penas debet, et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non iniuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordie nominantur recte. Quisque ergo agat gratias misericordie Dei quos voluit liberantis, quia recte nullus posset iustitiam culpare universos, si vellet, damnantis. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, id est indulgentia et venia peccatorum. [Haimo.] Unde gloriosus apparet Deus.
Numérotation du verset
Rm. 3,24
marg.|
Et quia omnes peccaverunt, ergo
iustificati
{191.1361C}
sunt gratis,
id est sine meritis precedentibus . Et hoc,
per gratiam ipsius,
id est per gratuita dona. Gratia quippe Dei donum Dei est, donum autem maximum, ipse Spiritus sanctus est. Non igitur iustificati sunt per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sana voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege . Ipsa igitur est gratia qua iustificatur impius, et ideo precipiende huius gratie merita nulla precedunt, quia meritis impii non gratia, sed pena debetur, nec ista esset gratia si non daretur gratuita . Datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus, unde hec mereremur, {191.1361D} quia nihil precesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Non invenit igitur merita bonorum, sed merita suppliciorum. Ergo iustificati sunt gratis, quia nil operati erant. Per gratiam ipsius [AMBROSIUS] quia fide iustificati sunt, et precipue,
per redemptionem, que est nobis, in Christo Iesu,
nusquam alibi id est per pretium datum pro nobis a Christo Iesu. De quo Petrus ait,
Quia non corruptibilibus argento, vel auro, redempti estis, sed pretioso sanguine unigeniti Filii Dei
(1Pt.I) . {191.1362A} Nempe ut iustificarentur homines divina gratia, Veritas de Maria nata est, ut posset pro illis iustificandis offerre sacrificium passionis et crucis. Nisi enim a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset.
marg.|
Notandum vero quia recto dicitur redemisse nos, non emisse. Ipsius enim ante per naturam fueramus, sed nostris delictis alienati fuimus. Si ergo ad peccata non redeamus, fructuosa erit nobis redemptio Christi.
Numérotation du verset
Rm. 3,25
marg.|
Quem
Christum,
Deus
Pater
proposuit,
id est longe ante disposuit, et predixit; vel proposuit, id est palam omnibus posuit propitiatorem [Haimo.] id est misericordem, et hoc,
per fidem in sanguine ipsius,
id est per fidem passionis, sine qua nihil placet Deo. Vel per fidem {191.1362B} in sanguine ipsius, id est per fidem et passionem. Hec simul iungit, quia neutrum sine altero valet, dico quod proposuit eum propitiatorem, ad hec utique [AMBROSIUS], scilicet
ad ostensionem iustitie sue,
id est ut ostenderet se veracem in promissis, scilicet ut nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat. Quod cum implevit iustum se esse ostendit, que ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione presentium, sed etiam
propter remissionem precedentium delictorum,
scilicet eorum que precesserunt Christi adventum,
Numérotation du verset
Rm. 3,26
marg.|
delictorum dico existentium
in sustentatione Dei,
Deo, scilicet patiente et non puniente tunc. Sustentatio enim Dei est, ubi peccator non statim punitur ut peccat, sed per patientiam Dei adducitur ad penitentiam. [Origenes.] {191.1362C} Quiddam igitur sublime dicit Apostolus, scilicet quod Deus proposuit Filium suum, propitiatorem humano generi. Per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem et sanguinis sui effusionem, ut per hoc ostenderet iustitiam suam dum eis remitteret precedentia delicta que pessimis tyrannis serviendo contraxerant, eo tempore quo sustinebat, et patiebatur Deus hoc fieri [Haimo. Origenes.] quia diu sustinet et supportat peccata hominum. Quod nisi esset, in primo homine finis hominis per iudicium fuisset. Ad quid autem tunc pateretur, et sustineret, ostendit subdens, scilicet ad ostensionem iustitie eius in hoc tempore. [Haimo] Iustitia hic accipitur, qua iustificat Deus credentes in Christum. Vel ipse Christus qui iustificat peccatores. Et est {191.1362D} sensus: Ad hoc patiebatur delicta ut ostenderet in hoc tempore Christi suam iustitiam que iustos facit, scilicet quod ipse iustificat et salvat. [AMBROSIUS] Quod nullo alio tempore fieri potuit, nisi quo Deus dedit quod olim promiserat dandum.
marg.|
Vel ita, propter remissionem delictorum, non tantum presentium hominum, sed etiam hominum precedentium Christi adventum. Delictorum, dico, existentium in sustentatione Dei. Illi enim iusti qui precesserunt Christi adventum in inferno tenebantur, {191.1363A} usque ad Christi passionem, ubi nec penis opprimebantur, nec tamen Deum videbant, quod erat eis pena. Hoc autem erat eis pro peccato primi hominis, sive pro peccato originali, propter quod occlusus erat aditus regni celorum, qui per Christi passionem est reseratus. Unde Zacharias:
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua
(Zach. 9). Super hunc locum dicit HIERONYMUS: In resurrectione Christi, iusti, qui pro peccato Ade vincti in inferno tenebantur, resurrexerunt.
marg.|
Solet autem queri utrum antiquis iustis qui in inferno tenebantur peccata essent remissa per fidem et penitentiam, quam eos vere habuisse constat; et si remissa erant omnia, qua de causa apud inferos {191.1363B} detinebantur. Ad quod dicimus, quod omnia erant eis dimissa per fidem et penitentiam, sed omnimodum remissionis effectum consecuti non fuerant. Est enim duplex remissionis effectus, scilicet carere pena, et frui gloria. Alterum habuerunt ante Christi mortem, quia penam actualem non sentiebant; alterum vero non, quia Deum non videbant, sed per Christi mortem data est eis gloria divine visionis a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta. Ad ostensionem iustitie eius
in hoc tempore,
id est ut ostenderet in tempore mortis Christi iustitiam suam qua coronat sperantes in se,
ut sit
ipse. [AMBROSIUS] quasi26: Ita iustitiam ostendit, ut ipse sit, id est esse appareat,
iustus,
in promissis, dans quod promisit, aliter non posset iuvare,
Et
sit {191.1363C}
iustificans,
id est iustum faciens,
eum qui est ex fide Iesu Christi,
non ex lege, id est qui credit in Christum.
26 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,27
dist. 8
dist. 8
prol.|
marg.|
Ubi est
etc. Reddita ratione ad eos loquitur qui agunt sub lege, ostendens quod sine causa gloriantur, blandientes sibi de lege, et de genere Abrahe, videntes non iustificari hominem apud Deum, nisi per fidem. quasi27: Quia ex fide sine lege est iustitia, ergo, o Iudee,
ubi est gloria tua?
Non potes gloriari; nam illa vitiosa gloriatio tua de superbia {191.1363D} veniens
exclusa est,
id est ablata est. Et
per quam legem,
scilicet exclusa est? [Haimo] Interrogat Iudeum, ut consideret per quam legem exclusa est superba gloriatio. Numquid per legem
factorum?
id est per legem Moysi, que carnalia mandabat.
Non. Sed per legem fidei.
[AUGUSTINUS] quasi28: Attende per quid exclusa est, non per laborem operum, sed facilitatem fidei.
27 Quasi] + dicat
PL
28 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, et agit de gloriatione bona. quasi29: Quia ex fide est iustitia . Ubi est ergo, o Iudee, gloriatio tua; id est quid est in quo debes gloriari? Exclusa est gloriatio tua. Gloriationem laudabilem dicit que in Domino est, {191.1364A} eamque exclusam dicit, id est ut emineret expressam; non ut abscederet, pulsam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii, in qua significatione etiam accipitur illud in Psalmo:
Ut excludantur qui probati sunt argento
(Ps. LXVII), id est ut emineant hi, qui probati sunt eloquio Domini, ita et hic dicitur exclusa est, id est manifestata est, et expressa. Gloriatio tua, id est manifestum est in quo debes gloriari, scilicet non in lege factorum, sed in lege 18 fidei, et hoc est quod subdit: Per quam legem? scilicet debes gloriari, per legem factorum? Non, sed per legem fidei.
29 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Queritur autem quare lex Moysi dicitur lex factorum, et non lex Evangelii, dicatur lex operum sed fidei, sed iustitie, sed spiritus. Quod opere pretium {191.1364B} est considerare, si tamen valemus advertere atque discernere. Magna enim res est, lex enim Evangelii etsi non habet opera veterum sacramentorum, circumcisionis scilicet, atque ceterorum, habet tamen opera in sacramentis suis, huic tempori congruis, et habet opera misericordie in moralibus preceptis. Quare ergo et ipsa non dicitur lex factorum? Ad quod breviter dicam, quod lex que dicitur operum, minando imperabat, sed gratiam facienti non prestabat. Lex autem que dicitur fidei, opera quidem mandat, sed credendo impetrat, ut fiant, et illa opera sequuntur iustitiam. Non enim ex ipsis est iustitia, sed ipsa sunt ex iustitia. Ideoque non iustitiam operum, sed opera iustitie dicimus. Itaque lex non operum, sed iustitie vel fidei vel gratie {191.1364C} dicitur, quia gratiam perficiendi opera prestat, et iustos facit per fidem. Lex autem operum, ubi iubebantur opera, sed non dabatur gratia. Per legem operum dicit Deus homini: Fac quod iubeo; per legem fidei dicit homo Deo: Da quod iubes. Ideo enim iubet lex ut admoneat quid faciat fides, ut cui iubetur, si non potest, sciat quid petat. Si autem continuo potest et obedienter facit, debet etiam scire quo donante possit. Arbitramur enim quod lex fidei iustificet, ab auctoritate sua ostendit. quasi30: Vere per fidem iustitia est.
30 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,28
marg.|
Nos
enim,
apostoli sic,
arbitramur,
scilicet
hominem
quemcumque etiam gentilem,
iustificari per fidem sine operibus legis,
carnalibus [AMBROSIUS] id est sine circumcisione, {191.1364D} aut neomeniis, aut veneratione Sabbati, vel sine operibus legis quibuslibet etiam moralibus. [AUGUSTINUS] Sed hoc intelligendum est de operibus precedentibus fidem, non sequentibus, sine quibus inanis est fides, ut ait Iacobus:
Fides sine operibus mortua est
(Iac. 2). Et ipse Paulus ait:
Si habuero omnem fidem, caritatem autem non habuero, nihil sum
(1Cor. 13). Bene igitur Apostolus fidem predicans gentibus, ut ostenderet non merito bonorum operum perveniri ad fidem, sed fidem sequi bona opera, dicit hominem iustificari per fidem sine operibus legis, non quin credens post per dilectionem {191.1365A} operari debeat, ut Abraham voluit filium immolare . Sequuntur enim opera iustificatum, non precedunt iustificandum, sed sola fide sine operibus precedentibus fit homo iustus, ut non magis sint iusti qui opera legis timore fecerant; cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exeat in opere . Nam fides que per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen serviens fervensque servatur . Et non meritis priorum operum, ad iustitiam fidei venitur, in quo Iudei se preferebant: bona opera etiam ante fidem inania sunt. Ita enim mihi videntur esse ut magne vires et cursus celerrimus preter viam. Nemo ergo computet vere bona opera ante fidem, ubi fides non erat, bonum opus {191.1365B} non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit attendat, quo lacertos optime gubernationis dirigat.
Numérotation du verset
Rm. 3,29
dist. 9
dist. 9
prol.|
marg.|
An Iudeorum Deus tantum?
quasi31: Arbitramur quemcumque hominem iustificari per fidem, quod credendum est, quia etiam gentium Creator est. Et hoc est quod ait, an Iudeorum Deus tantum, {191.1365C} id est creator est, ut eorum tantum per hoc sit credendus iustificator.
Nonne et gentium
creator est ut Iudeorum?
Imo et gentium
creator est ut Iudeorum, ut eorumdem credatur ita iustificator ut Iudeorum. Et vere utrorumque est ipse Deus.
31 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,30
marg.|
Quoniam quidem unus est Deus,
id est creator est omnium. quasi32: Cum aliis modis possit probari, hoc unum pono, et cum unus sit omnium Deus, iustificat equaliter omnes per eamdem causam, id est per fidem. Et hoc est: [AUGUSTINUS] Dico unus est Deus
qui iustificat circumcisionem,
id est Iudeos,
ex fide.
Et iustificat
preputium,
id est immundos gentiles,
per fidem
. Non ad aliquam differentiam dictum est hoc, tamquam aliud sit ex fide et aliud per fidem, sed ad varietatem locutionis. {191.1365D} [AMBROSIUS] Idem est enim quod dicit ex fide et per fidem, quia Apostolus sepe mutat prepositiones in eodem sensu; et quia dicimus omnes iustificari per fidem.
32 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 3,31
marg.|
Ergo legem destruimus per fidem? Absit!
Non enim destruitur lex, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Unde subdit:
Sed statuimus,
id est confirmamus,
legem,
quia hoc gratia fidei est per quam impletur lex, que sine fide infirma esset. Firmatur enim status legis, quia mystica et ceremonialia spiritualiter implentur: et quod minus in moralibus continebat, {191.1366A} in Evangelio additur; et quod promittebat eis venturum, fides advenisse testatur. Mystica ergo et promittentia in Evangelio impleta sunt, secundum spiritualem intelligentiam. Littera vero occidens, tollitur, moralia autem, in quibus minus continebatur, etiam secundum litteram in Evangelio consummantur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_3)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_3)
Notes :