Capitulum 1
Numérotation du verset
Eph. 1,1
{t. 4 : Erfurt, f. 1105ra ; facsim., p. 369a} Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
et fidelibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset
Eph. 1,2
gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
Eph. 1,3
Benedictus Deus
et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui benedixit
nos
in omni benedictione spirituali
in celestibus
in Christo.
Numérotation du verset
Eph. 1,4
Sicut
elegit nos
in ipso
ante mundi constitutionem,
ut essemus
sancti
et immaculati
in conspectu
eius
in
caritate.
Numérotation du verset
Eph. 1,5
Qui {t. 4 : Erfurt, f. 1105rb ; facsim., p. 369b} predestinavit nos
in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum
in ipsum,
secundum propositum
voluntatis sue,
Numérotation du verset
Eph. 1,6
in laudem glorie gratie sue
in qua
gratificavit nos
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,7
in quo habemus
redemptionem
per sanguinem eius
in2 remissionem peccatorum,
secundum
divitias gratie eius
2 in]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,8
que superabundavit
in nobis
in omni sapientia
et prudentia
Numérotation du verset
Eph. 1,9
ut notum faceret nobis
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
quod
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo
Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,10
In dispensationem plenitudinis temporum
instaurare
omnia in Christo, que et4 in celis
et {t. 4 : Erfurt, f. 1105va ; facsim., p. 370a} que in terra sunt
in
ipso.
4 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,11
In quo
et5 nos
sorte vocati
sumus predestinati
secundum propositum
eius
qui omnia operatur
secundum consilium voluntatis sue,
5 et] etiam
Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,12
ut simus
in laudem glorie eius
qui
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset
Eph. 1,13
In quo et vos
cum audissetis
verbum veritatis
evangelium salutis vestre in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
Numérotation du verset
Eph. 1,14
qui est arra6
hereditatis nostre in redemptionem
acquisitionis
in laudem glorie ipsius.
6 arra] pignus
Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,15
Propterea
et ego audiens fidem vestram
que est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos.
Numérotation du verset
Eph. 1,16
Non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
Numérotation du verset
Eph. 1,17
ut Deus Domini nostri Iesu {t. 4 : Erfurt, f. 1105vb ; facsim., p. 370b} Christi.
Pater glorie
det vobis
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
Numérotation du verset
Eph. 1,18
illuminatos oculos
cordis vestri,
ut sciatis
que
sit spes vocationis eius
et7 que divitie glorie
hereditatis eius
in sanctis,
7 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,19
et que sit supereminens
magnitudo
virtutis eius in nos,
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset
Eph. 1,20
quam operatus est in Christo
suscitans illum
a mortuis et constituens
ad dexteram suam
in celestibus,
Numérotation du verset
Eph. 1,21
supra omnem principatum
et potestatem, et virtutem et dominationem,
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in futuro.
8 non…nominatur]
inv. Weber
9 etiam] et
Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,22
Et omnia subiecit
sub pedibus eius.
ipsum
dedit caput
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie
Weber
Numérotation du verset
Eph. 1,23
que est corpus ipsius,
et11 plenitudo eius
qui omnia in omnibus adimpletur.
11 et]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Eph. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=64&chapitre=64_1)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Eph. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=64&chapitre=64_1)
Notes :