Capitulum 3
Numérotation du verset
2Th. 3,1
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
currat
et clarificetur,
sicut
et apud vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,2
et ut liberemur
ab importunis
et malis hominibus.
Non enim omnium est fides.
Numérotation du verset
2Th. 3,3
Fidelis autem Deus1 est
1 Deus] Dominus
Weber
qui confirmabit vos
et custodiet a malo.
Numérotation du verset
2Th. 3,4
Confidimus autem
de vobis, fratres2 in Domino,
2 fratres]
om. Weber
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
Numérotation du verset
2Th. 3,5
Dominus autem dirigat
corda vestra
in caritate Dei
et in3 patientia Christi
3 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 3,6
Denuntiamus autem
vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
ut subtrahatis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
Numérotation du verset
2Th. 3,7
Ipsi enim scitis
quemadmodum
oporteat nos imitari4.
4 nos imitari] imitari nos
Weber
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,8
neque gratis
panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore
et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Numérotation du verset
2Th. 3,9
Non quasi non habuerimus potestatem,
sed
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
ad imitandum nos
Numérotation du verset
2Th. 3,10
Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
Numérotation du verset
2Th. 3,11
Audivimus5 enim
5 audivimus] audimus
Weber
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
agentes.
Numérotation du verset
2Th. 3,12
His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
operantes suum panem
manducent.
Numérotation du verset
2Th. 3,13
Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
Numérotation du verset
2Th. 3,14
Quod si quis non obedit verbo
nostro
per epistolam hunc notate,
et non commisceamini cum illo ut confundatur.
Numérotation du verset
2Th. 3,15
Et
nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem.
Numérotation du verset
2Th. 3,16
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
in omni loco.
Dominus cum omnibus vobis.
Numérotation du verset
2Th. 3,17
Salutatio
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
Numérotation du verset
2Th. 3,18
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Th. 3,1
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
interl.|
evangelium quod Deus dedit vobis vel quod de Deo agit
marg.|
ORATE
PRO
NOBIS etc. Orandum esse hortatur ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium et ab auribus in corda ut compescantur malorum seditiones, unde subdit :
ut liberemur
.
currat
interl.|
sine impedimento ad omnes gentes ut multi velociter convertantur
et clarificetur,
interl.|
clarus et intelligibilis fiat omnibus
sicut
interl.|
cucurrit
et apud vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,2
et ut liberemur
interl.|
a pseudo
marg.|
LIBEREMUR. A pseudo ne nostros seducant vel nobis insidias tendant. Vel liberemur ab importunis. Id est infidelibus qui resistunt verbo Dei nec stant in portu quietis. Et malis. Qui persequuntur infideles. Ideo dico :
liberemur
, quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Vel omnes qui importuni non habent fidem, sed vos qui habetis confirmabit Deus ; unde subdita :
fidelis
etc.
a 2Th. 3, 3.
ab importunis
interl.|
improbis disputando
et malis hominibus.
interl.|
qui falsa predicant
Non enim omnium est fides.
interl.|
id est quorum nullus fidem habet, sed est error quod tenent
interl.|
orate ut liberemur
marg.|
Non enim omnium est fides, id est nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum preordinati in vitam eternam, predestinati in adoptionem filiorum.
marg.|
NON
ENIM
OMNES etc. Ideo autem Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam ingenio tardus, qui non videat Deum facere quod rogari se precepit ut faciat. Et sciendum quia posse habere fidem sicut posse habere caritatem natura est hominum, habere autem fidem sicut habere caritatem gratia est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis preparatur a Domino discernendum est quid veniat de misericordia eius et quid de iudicio, universe enim vie Domini misericordia et veritas. Investigabiles igitur sunt et misericordia qua liberat gratis et veritas qua iuste iudicat.
Numérotation du verset
2Th. 3,3
Fidelis autem Deus1 est
1 Deus] Dominus
Weber
interl.|
verus in promissis
qui confirmabit vos
interl.|
ne importuni decipiant
et custodiet a malo.
Numérotation du verset
2Th. 3,4
Confidimus autem
interl.|
hec omnia vobis diximus nec puto frustra
de vobis, fratres2 in Domino,
2 fratres]
om. Weber
interl.|
qui in vobis operabitur
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
interl.|
quod ut sit
Numérotation du verset
2Th. 3,5
Dominus autem dirigat
interl.|
si quid tortum est
corda vestra
interl.|
voluntates ut existant
in caritate Dei
interl.|
quam Deus dat vel ut Deum diligatis
et in3 patientia Christi
3 in]
om. Weber
interl.|
ut patientes sitis sicut et Christus
Numérotation du verset
2Th. 3,6
Denuntiamus autem
interl.|
que precipimus facietis, sed qui noluerit excommunicetur
marg.|
DENUNTIAMUS. De curiosis incipit et otiosis monens bonos ut eos corripiant.
{t. 4 : Erfurt, f. 1122rb ; facsim., p. 403b} vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
interl.|
per Iesum precipimus vel honor Dei est si morbida ovis excluditur
interl.|
in honore Christi
ut subtrahatis
interl.|
non communicetis eis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
interl.|
aliter quam ordo nature exigit
et non
interl.|
ambulante
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
interl.|
id est non secundum doctrinam quam tradidimus eis
Numérotation du verset
2Th. 3,7
Ipsi enim scitis
interl.|
ideo debetis vos subtrahere
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1122rb ; facsim., p. 403b}
IPSI
ENIM. Et cum illi hec non faciant, debetis vitare. Vel non ambulant secundum traditionem, scitis enim quomodo me habui quod in illis non videtis, quasi : non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis quod non inquieti, ut qui aliena negotia curant vagantes hac illac.
quemadmodum
interl.|
in quibus
oporteat nos imitari4.
4 nos imitari] imitari nos
Weber
interl.|
vere oportet imitari nos quia boni
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset
2Th. 3,8
neque gratis
interl.|
sine labore
panem manducavimus ab aliquo,
interl.|
quasi sumptum ab aliis
sed in labore
interl.|
contra gratis
et fatigatione
interl.|
usque ad fatigationem
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
interl.|
contra ab aliquo
Numérotation du verset
2Th. 3,9
Non quasi non habuerimus potestatem,
interl.|
ideo multomagis isti debent vivere de labore suo qui non habent hanc potestatem
interl.|
ideo non accepimus
sed
interl.|
pro alia causa hic quam apud Corinthios, abstinuit hic enim pro exemplo dando, ibi pro repellendis pseudo
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
interl.|
ut vos imitamini et otium dimittatis
marg.|
SED
UT
NOSMETIPSOS
FORMAM
DAREMUS etc. Notandum quia apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est que docet verbis operibus explere. Etsi enim manifeste vera esse non ignorentur que docentur tamen si negligi ceperint a magistro, non facile proficiunt. Audientibus enim magis opera suadent quam verba. Ideoque magnis preconiis remunerandi sunt qui negligentibus magistris de solis verbis proficiunt. Apostolus ergo forma erat his et qui tenues erant substantia in plebe ut discerent libertatem suam non amittere. Unde et Salomonb : “Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum ne satiatus tui oderit te”. Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet.
b Cf. Prv. 25, 17 : « Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te ».
ad imitandum nos
interl.|
operabar inter vos ad exemplum vestrum sic enim faciendum docebam
Numérotation du verset
2Th. 3,10
Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
marg.|
QUONIAM
SI
QUIS
NON
VULT
OPERARI. AUGUSTINUS. DE OPERE MONACHORUM. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc apostolum precepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret in quo vel agricole vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum qui in evangelio ait : 'Nolite solliciti esse quid manducetis' etc. Sed superflue conantur et sibi et ceteris caliginem obducere ut quod utiliter caritas monet non solum facere velint, sed nec intelligere cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere nec est contra illud quod predictum estc : “Nolite solliciti esse quid manducetis” etc. Non enim hoc ideo dictum est ut non procurent quantum necessitati satis est unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur nec propter ista faciant quicquid evangelii preconio facere iubentur.
c Cf. Lc. 12, 22 : « Dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini ».
Numérotation du verset
2Th. 3,11
Audivimus5 enim
5 audivimus] audimus
Weber
interl.|
ideo hoc precipio
interl.|
ratio cur laboris sui mentionem fecerit
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
interl.|
de alienis
agentes.
interl.|
hoc modo merentur pasci
marg.|
CURIOSE
AGENTES. Hoc factum abhorret disciplina dominica, eorum enim «deus venter est»d qui feda cura necessaria sibi provident.
d Phil. 3, 19.
Numérotation du verset
2Th. 3,12
His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
interl.|
non rumorosi
operantes suum panem
interl.|
proprii laboris
manducent.
interl.|
ne autem occasione hac cessarent ministrare pauperibus hoc addidit
Numérotation du verset
2Th. 3,13
Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
interl.|
pauperibus
interl.|
precipimus ut operentur etc.
marg.|
NOLITE
DEFICERE. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnulllis indigere. Et Deo monet ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria preberent hac {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui cum possit laborem ferre otiose vult vitam agere.
Numérotation du verset
2Th. 3,14
Quod si quis non obedit verbo
interl.|
huic
nostro
interl.|
Dei mandato
per epistolam hunc notate,
interl.|
qui sit mihi significate vel reprehendite
interl.|
vel per epistolam vestram hunc notate nobis
et non commisceamini cum illo ut {t. 4 : Erfurt, f. 1122va ; facsim., p. 404a} confundatur.
interl.|
erubescat abiectus ab omnibus et sic se subiiciat
Numérotation du verset
2Th. 3,15
Et
interl.|
tamen
nolite quasi inimicum existimare,
interl.|
ut odio habeatis eum
sed corripite ut fratrem.
interl.|
ex dilectione
Numérotation du verset
2Th. 3,16
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
interl.|
hic et in futuro
in omni loco.
interl.|
id est et apud domesticos et extraneos
Dominus cum omnibus vobis.
interl.|
ut pacem habeatis
Numérotation du verset
2Th. 3,17
Salutatio
interl.|
scripta est
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
interl.|
quomodo
marg.|
QUOD
SIGNUM
IN
OMNI
EPISTOLA etc. Propter adulteratores Scripturarum manu sua in fine omnium epistolarum salutationem se subscribere testatur, ut sub nomine eius nulla epistola accipiatur que non fuerit manu eius subscripta.
Numérotation du verset
2Th. 3,18
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=68&chapitre=68_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=68&chapitre=68_3)
Notes :