Glossa ordinaria

Capitulum 21

Numérotation du verset Apc. 21:1 

Et vidi
celum novum
et terram novam.
Primum enim celum,
et prima terra abiit,
et mare iam non est.
Numérotation du verset Apc. 21:2 

Et ego Ioannes1 vidi civitatem
sanctam Hierusalem
novam2
descendentem de celo
a Deo,
paratam sicut sponsam ornatam
viro suo.
Numérotation du verset Apc. 21:3 

Et audivi vocem magnam
de throno
dicentem : Ecce
tabernaculum Dei cum hominibus
et habitabit cum eis.
Et ipsi populus eius erunt
et ipse Deus cum eis erit
eorum Deus,
Numérotation du verset Apc. 21:4 

et absterget Deus omnem lacrimam
ab oculis eorum, et mors
ultra non erit, neque luctus,
neque clamor,
neque dolor
erit ultra que prima abierunt.
Numérotation du verset Apc. 21:5 

Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova
facio omnia.
Et dixit mihi3 : Scribe
quia hec verba
fidelissima sunt
et vera.
Numérotation du verset Apc. 21:6 

Et dixit mihi :
Factum est.
Ego sum alpha et omega, initium et finis.
Ego sitienti4
dabo de fonte
aque5
gratis.
Numérotation du verset Apc. 21:7 

Qui vicerit possidebit
hec,
et ero illi Deus
et ille erit mihi
filius.
Numérotation du verset Apc. 21:8 

Timidis autem
et incredulis, et execratis,
et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus,
pars illorum erit
in stagno6 ardenti igne et sulphure,
quod est mors secunda.
Numérotation du verset Apc. 21:9 

Et venit ad me7 unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis,
et locutus est mecum dicens : Veni
et8 ostendam tibi sponsam,
uxorem agni.
Numérotation du verset Apc. 21:10 

Et sustulit me in spiritu in montem
magnum
et altum,
et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem
descendentem de celo a Deo9,
Numérotation du verset Apc. 21:11 

habentem10 claritatem Dei.
Et11 lumen eius
simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis12
sicut crystallum.
Numérotation du verset Apc. 21:12 

Et habebat murum magnum et altum,
habentem13 portas duodecim,
et in portis
angelos14 duodecim,
et nomina inscripta15 que sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel,
Numérotation du verset Apc. 21:13 

ab oriente porte tres16, ab aquilone porte tres17, ab austro porte tres et18 ab occasu porte tres.
Numérotation du verset Apc. 21:14 

Et murus civitatis
habens fundamenta duodecim, et in ipsis
duodecim nomina
duodecim19 apostolorum
et20 agni.
Numérotation du verset Apc. 21:15 

Et qui loquebatur mecum
habebat mensuram arundineam21 auream,
ut metiretur civitatem et portas eius22
et murum.
Numérotation du verset Apc. 21:16 

Et civitas in quadro posita23 :
longitudo24 eius
eius tanta25 quanta et latitudo
et mensus est civitatem
de arundine aurea26 per stadia
duodecim millia27,
et28 longitudo,
et latitudo,29
et altitudo eius30
equalia sunt.
Numérotation du verset Apc. 21:17 

Et mensus est muros31 eius
centum quadraginta et32 quatuor cubitorum,
mensura hominis que est angeli.
Numérotation du verset Apc. 21:18 

Et erat de33 structura muri eius ex lapide iaspide34,
ipsa vero civitas
aurum
mundum35
simile vitro mundo36
Numérotation du verset Apc. 21:19 

et37 fundamenta muri civitatis
omni lapide pretioso ornata.
Et38 fundamentum primum39 iaspis,
secundum40 saphirus,
tertium calcedonius41,
quartum42 smaragdus,
Numérotation du verset Apc. 21:20 

quintum sardonyx,43
sextum sardius44,
septimum45 chrysolithus46,
octavum47 beryllus48,
nonum49 topazius,
decimum50 chrysoprassus51,
undecimum52 hyacinthus53,
duodecimum54 amethystus55.
Numérotation du verset Apc. 21:21 

Et duodecim porte56
duodecim margarite sunt per singulas et singule porte erant ex singulis margaritis,
et platee57 civitatis
aurum mundum58, tamquam vitrum perlucidum59.
Numérotation du verset Apc. 21:22 

Et templum
non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius60 est
et agnus.
Numérotation du verset Apc. 21:23 

Et civitas non eget sole
neque luna
ut luceant
in ea, nam claritas Dei
illuminabit61 eam62 et lucerna eius
erit63 agnus.
Numérotation du verset Apc. 21:24 

Et ambulabunt
gentes
in lumine64 eius,
et reges terre
afferent gloriam suam
et honorem
in illam65.
Numérotation du verset Apc. 21:25 

Et porte eius
non claudentur
per noctem66,
nox enim non erit illic.
Numérotation du verset Apc. 21:26 

Et afferent
gloriam
et honorem gentium in illam.
Numérotation du verset Apc. 21:27 

Non67 intrabit68 in eam69*
aliquid70 coinquinatum
abominationem71*
faciens72
et mendacium,
nisi
qui scripti sunt et73* in libro vite agni.

Capitulum 21

Numérotation du verset Apc. 21:1 
Et vidi
marg.| ET  VIDI. In hac septima visione agit de innovatione elementorum et glorificatione sanctorum, describens merita per que sancti ita glorificati sunt.
celum novum
interl.| id est aerem innovatum
et terram novam.
interl.| innovatam
marg.| CELUM  NOVUM  ET  TERRAM  NOVAM. Immutatio aeris et terre dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in se ipsa habere creditur.
Primum enim celum,
interl.| id est status ille quo prius erant amplius non est necessarius
et prima terra abiit,
interl.| secundum priorem statum
et mare iam non est.
interl.| quia grossities et amaritudo aufertur
Numérotation du verset Apc. 21:2 
Et ego Ioannes1 vidi civitatem
interl.| id est Ecclesiam in omnimoda quiete positam
sanctam Hierusalem
interl.| id est firmiter quod habet habituram
novam2
interl.| id est immortalem impassibilem
descendentem de celo
interl.| id est Deum qui est pax plene videntem
a Deo,
interl.| quia intellexit quicquid boni habet Ecclesia a sola Dei gratia accepisse
paratam sicut sponsam ornatam
interl.| virtutibus compositam
marg.| SICUT  SPONSAM  ORNATAM. Sicut sponsus premittit munera sponse antequam eam ducat, sic Christus Ecclesie fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.
viro suo.
Numérotation du verset Apc. 21:3 
Et audivi vocem magnam
interl.| id est annuntiationem propheticam
de throno
interl.| quia de secretis agit principaliter
interl.| id est ab illis in quibus Dus sedet
marg.| VOCEM  MAGNAM  DE  THRONO. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, quia incognitum erat et incredibile videretur apponit, auctoritatem sanctorum patrum qui hoc predixerunt.
dicentem : Ecce
marg.| ECCE. Id est in evidenti est quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit et homines eum imitati et ratione bene usi.
tabernaculum Dei cum hominibus
interl.| Christi humanitas in qua contra diabolum militavit
et habitabit cum eis.
interl.| id est sicut sibi illa eterna gloria erit sic et suis
Et ipsi populus eius erunt
interl.| ET IPSI POPULUS EIUS. Id est in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne.
et ipse Deus cum eis erit
interl.| secundum divinitatem et presens eis
interl.| quia numquam ab eis repelletur quia numquam peccabunt
Numérotation du verset Apc. 21:4 
et absterget Deus omnem lacrimam
interl.| que pro qualitate rerum diversarum
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1208ra ; facsim., p. 575a} OMNEM  LACRIMAM. Quasi : ibi gloria et nulla tristitia, quia utrumque simul esse non posset ibi.
ab oculis eorum, et mors
interl.| id est dissolutio anime et corporis
marg.| ET  MORS. Vere non erunt ibi lacrime, quia non erit causa lacrimarum.
ultra non erit, neque luctus,
interl.| continuus fletus
neque clamor,
interl.| aliqua inquietatio
neque dolor
interl.| subitus et transitorius
erit ultra que prima abierunt.
interl.| id est iam non est locus eorum cum non sit peccatum de quo hec procedunt
Numérotation du verset Apc. 21:5 
Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova
interl.| quasi : in evidenti et statim
facio omnia.
interl.| superius dicta
Et dixit mihi3 : Scribe
interl.| scilicet in corde tuo et aliorum
marg.| ET  DIXIT. Quasi dicat :   scribe quicquid ostensum est mihi de hac innovatione pro utilitate presentium factum est, quibus hec scribere iussus sum.
quia hec verba
marg.| SCRIBE  HEC  VERBA. Iubens scribere et aliis nuntiare, supponit exhortationem ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.
fidelissima sunt
interl.| habilia quibus fides habeatur
et vera.
interl.| quia complebuntur
Numérotation du verset Apc. 21:6 
Et dixit mihi :
marg.| ET  DIXIT  MIHI. Ego. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei.
Factum est.
interl.| completa sunt que complenda fuerunt
marg.| FACTUM  EST. Ne quereret aliquis quid post illam innovationem futurum esset, dicitur sibi nihil restare ad faciendum.
Ego sum alpha et omega, initium et finis.
interl.| id est desideranti
Ego sitienti4
marg.| ALPHA  ET  OMEGA. Quasi dicat : hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur.
dabo de fonte
interl.| id est meipsum
interl.| qui est ipse Christus
aque5
interl.| quia vivere facitA
gratis.
interl.| per solam gratiamB
Numérotation du verset Apc. 21:7 
Qui vicerit possidebit
interl.| firmiter obtinebit
marg.| SITIENTI  QUI  VICERIT. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.
hec,
interl.| Deum immortalem
marg.| POSSIDEBIT  HEC. Id est meipsum qui sum principium omnis beatitudinis.
et ero illi Deus
interl.| eterna satietas
et ille erit mihi
interl.| in presenti per gratiam et in futuro per gloriam
filius.
interl.| quod supra populus
Numérotation du verset Apc. 21:8 
Timidis autem
interl.| de hac innovatione desperantibus
marg.| TIMIDIS. Id est illis qui timore penarum fidem accipere fugiunt vel acceptam relinquunt.
et incredulis, et execratis,
interl.| id est excommunicatis
et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus,
interl.| quibus mendacium est in usu
pars illorum erit
interl.| scilicet participantes vel plus vel minus
in stagno6 ardenti igne et sulphure,
interl.| pro qualitate culpe
quod est mors secunda.
interl.| corporis et anime
Numérotation du verset Apc. 21:9 
Et venit ad me7 unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis,
interl.| quantum ad malos
et locutus est mecum dicens : Veni
interl.| amplia intellectum
et8 ostendam tibi sponsam,
interl.| modo per fidem
marg.| VENI  ET  OSTENDAM etc. Descripta gloria quam habituri sunt sancti dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.
uxorem agni.
interl.| in futuro glorificandam et traducendam
Numérotation du verset Apc. 21:10 
Et sustulit me in spiritu in montem
interl.| Christum
magnum
interl.| quantum ad humanitatem
marg.| IN  MONTEM  MAGNUM. Christus 'mons' quia monumentum suorum magnus est, quia totum mundum replet, altus quia insuperabilis.
et altum,
interl.| quantum ad divinitatem
et ostendit mihi civitatem sanctam {t. 4 : Erfurt, f. 1208rb ; facsim., p. 575b} Hierusalem
interl.| in qua Deus per gratiam habitat
marg.| OSTENDIT  MIHI  CIVITATEM. Et super illum montem ostendit Ecclesie fundamentum.
descendentem de celo a Deo9,
interl.| per infusionem gratie
Numérotation du verset Apc. 21:11 
habentem10 claritatem Dei.
interl.| id est cognitionem de Deo
Et11 lumen eius
interl.| id est luminosa opera, endiadis figura est
marg.| LUMEN. Ipsa lucens pro modo suo, similis Christo qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus.
simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis12
interl.| nihil ibi contristans sed totum delectans sicut viriditas iaspidis
marg.| IASPIDIS. Durus hic et viridis, sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.
sicut crystallum.
interl.| nihil celans quia ibi pura confessio
Numérotation du verset Apc. 21:12 
Et habebat murum magnum et altum,
marg.| MURUM. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel defensores aliorum, qui magni in vincendo alios, alii ne vincantur.
habentem13 portas duodecim,
interl.| Id est apostolos vel prophetas vel angelos veritatis nuntios.
marg.| PORTAS  DUODECIM. id est patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur.
et in portis
interl.| id est in fide et in vestigiis prophetarum
marg.| Vel porte : apostoli qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti.
marg.| Numerus portarum duodecim que per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur : ad mysterium pertinet duodecim apostolorum per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripartitum.
angelos14 duodecim,
interl.| apostolos
et nomina inscripta15 que sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel,
interl.| id est memoria sanctorum patrum in veteri lege
marg.| NOMINA. Id est memoria sanctorum patrum in veteri lege est {t. 4 : Erfurt, f. 1208rb ; facsim., p. 575b} in apostolis, quia quod illi predixerunt futurum hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum posite et dilectione eorum, undea :"Epistola nostra vos estis scripti in cordibus nostris".
Numérotation du verset Apc. 21:13 
ab oriente porte tres16, ab aquilone porte tres17, ab austro porte tres et18 ab occasu porte tres.
marg.| AB  ORIENTE. Oriens : Iudei a quibus sol iustitie ortus estb, et in his   porte tres , quia in his primum fides Trinitatis nuntiata ab apostolis et a prophetis ; aquilo : frigide gentes que post Iudeos crediderunt.   Ab Austro , id est a claritate fidei que est ab adventu Christi ;   ab occasu , id est ab ultima etate mundi que per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.
Numérotation du verset Apc. 21:14 
Et murus civitatis
interl.| id est in memoria et predicatione eorum
interl.| vel super ea
habens fundamenta duodecim, et in ipsis
marg.| MURUS. Id est fides Christi que minuit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicumque ad fidem accedunt.
duodecim nomina
interl.| quia super fidem patriarcharum fuit fundata fides et doctrina apostolorum
marg.| ET  IN  IPSIS  DUODECIM. Quam fidem isti tenent illi venturam intellexerunt et prenuntiaverunt.
duodecim19 apostolorum
interl.| quem dixerunt venturum
et20 agni.
interl.| angelus in persona Christi
Numérotation du verset Apc. 21:15 
Et qui loquebatur mecum
interl.| ad beneplacitum meum
marg.| ET  QUI  LOQUEBATUR etc. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi equales inter se, sed tamen unumquemque perfectum pro modo suo.
habebat mensuram arundineam21 auream,
marg.| Mensuram arundineam etc., id est divinam Scripturam Dei sapientia compositam qua tangit et illustrat corda fidelium.
ut metiretur civitatem et portas eius22
interl.| id est illos qui alios ad fidem introducunt
marg.| UT  METIRETUR  CIVITATEM. Id est secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum.
et murum.
interl.| id est defensores aliorum
Numérotation du verset Apc. 21:16 
Et civitas in quadro posita23 :
marg.| IN  QUADRO  POSITA. Quatuor latera : fides, spes, caritas, operatio, que sunt equalia, quia quantum quis credit tantum sperat, quantum sperat tantum diligit, quantum diligit tantum operatur. In quadro ergo quia robusta fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax opere. Vel quatuor latera quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere in homine : prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia ut a voluptatibus homo se retrahat, post hec fortitudo ut quod intelligit operetur, dehinc iustitia ut sic suos actus temperet ne nimis iustus vel sapiens sibi videatur.
longitudo24 eius
interl.| id est fides
interl.| expositio quadrationis
eius tanta25 quanta et latitudo
interl.| id est caritas qua quantum credit tantum amat. c
et mensus est civitatem
interl.| id est minorem Ecclesiam
de arundine aurea26 per stadia
marg.| PER  STADIA. Stadia est locus et cursus, notat tendentes ad bravium.
duodecim millia27,
interl.| quantum ad incipientes, proficientes et perfectos
marg.| DUODECIM  MILLIA. Id est qui perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.
et28 longitudo,
interl.| longanimitasC
interl.| id est fides vel longanimitasD
et latitudo,29
interl.| id est caritas
et altitudo eius30
interl.| id est spes vel contemplatio
equalia sunt.
interl.| quoad rationem eliciendi actum non quo ad meritum
Numérotation du verset Apc. 21:17 
Et mensus est muros31 eius
interl.| id est defensores eorum
centum quadraginta et32 quatuor cubitorum,
interl.| cubitus in quo est manus operationem significat
mensura hominis que est angeli.
interl.| vel quia equales angelis vel quia tante multitudinis
marg.| MENSURA  HOMINIS  QUE  EST  ANGELI. Iuxta litteram ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei et verum hominem fuisse.
Numérotation du verset Apc. 21:18 
Et erat de33 {t. 4 : Erfurt, f. 1208va ; facsim., p. 576a} structura muri eius ex lapide iaspide34,
interl.| lapide Christo vel viris fortibus in fide
marg.| STRUCTURA  MURI  EIUS  EX  LAPIDE. Id est35 si aliquis ad hoc36 instruitur ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et predicat quam iaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum37.E
ipsa vero civitas
interl.| id est minor EcclesiaF
aurum
interl.| quia :"Fulgebunt sancti" etc. d
marg.| aurum sapientiam denotat, vitrum fidei puritatem que ore promittit quod38 corde credit.G
mundum39
interl.| quantum ad animam
simile vitro mundo40
interl.| quia et corda sanctorum translucebunt
interl.| quantum ad corpus
marg.| Dixerat41 in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se alios maiores alios minores, hic exequitur murus ipse qualis sit, {t. 4 : Erfurt, f. 1208va ; facsim., p. 576a} et qualis ipsa civitas et fundamenta et porte.H
Numérotation du verset Apc. 21:19 
et42 fundamenta muri civitatis
interl.| id est propheteI
omni lapide pretioso ornata.
interl.| id est43 omni genere virtutum vel imitatoribus qui vita et gloria44 Ecclesiam ornantJ
Et45 fundamentum primum46 iaspis,
marg.| iaspis viridis virorem fidei immarcescentem significat, vel iaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans.K
secundum47 saphirus,
marg.| SAPHIRUS. Similis sereno celo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem, significat"altitudinem spei sanctorum" quorum"conversatio in celis est", qui et a vero sole innovati ardentius eterna querunt, et alios querere docent, dicentese : «Nostra conversatio in celis est».L
tertium calcedonius48,
marg.| CALCEDONIUS. Colorem pallentis lucerne habet fulget subdivo, in domo obscurus omnium sculpentium argumentis resistit, radio solis vel digitorum attriti excandens paleas ad se trahit, significat flammam interne caritatis sanctorum, qui foris despecti lucent in occulto, que caritas in abscondito bona agit, et in secreto conscientie sue quantum ad hoc quod se celat et alios operatione sua lateat non lucet. Sed cum aliis prodesse iubetur, tunc apparet quid fulgoris habeat intus. Sculpentibus resistit, quia inter adversa seculi fortis et insecabilis est, a nullo vinci potest, vel si quis eam vult sculpere et pingere adulatoria laude, resistit. Non ei concedit, quia vanam gloriam contemnit, et hi tales calefacti radiis solis veri, id est Christi vel digiti, id est Spiritus sancti, quasi contrectati paleas, id est peccatores et fragiles ad se trahunt sibique coniungunt.M
quartum49 smaragdus,
marg.| SMARAGDUS. Quartus nimie viriditatis super omnes herbas et frondes, ut etiam circumfluum aerem reddat viridem. Huius multa genera, sed pretiosus reperitur in Scythia regione deserta, quos custodiunt gryphes animalia leoninum corpus, pedes autem caput et alas ut aquile, habent quatuor pedes quibus ut leones super terram currunt, per aerem volant ut aves, qui servant predictos lapides, non sibi sed hominibus auferunt contra quos Arimaspus pergens pugnat et eis aufert. Gryphes diabolus qui Christum vel fidei gemmam a fidelibus conatur auferre. Sed contra pugnat populus ille habens unum oculum, id est Christum qui non incedunt duabus viis, nec habent duplex cor, Christumque vel fidem eius rapiunt, quarta dicitur propter quatuor evangelia.N
Numérotation du verset Apc. 21:20 
quintum sardonyx,50
marg.| SARDONYX. Quintus tricolor, niger in imo candidus, in medio rubeus in summo id est sancti in passione exterius rubei, interius candidi, sed per humilitatem despecti, que quia ex infirmitate corporis descendit, quod quinque sensibus agitur quinta dicitur.O
sextum sardius51,
marg.| SARDIUS. Sextus sanguinei coloris unicolor martyrii gloriam significat. Sextus, quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel sardius rubee terre habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis sue recordantur, attendentes se filios Ade qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur.P
septimum52 chrysolithus53,
marg.| CHRYSOLITHUS. Aureum fulgorem habet, et videtur scintillas ardentes emittere, id est spiritualis inter miracula predicatio, aurum superna sapientia, scintillas quas emittit exhortationes vel miracula, quibus ad amorem Dei et proximi accendunt significantur. Quod quia per Spiritum sanctum fit septimo loco ponitur. Inde etiam   chrysolithus dictus quia fulget ut aurum.Q
octavum54 beryllus55,
marg.| BERYLLUS. Octavus est predicantium operatio. Lucet ut aqua sole percussa. Urit etiam manum tenentis, quia qui sancto iungitur eius conversatione accenditur. Dicunt et alii, quia bicolor est viridis et pallens, significat"sanctos in contemplatione positos virides, sed cura terrene administrationis ad pallorem {t. 4 : Erfurt, f. 1208vb ; facsim., p. 576b} active vite redeuntes".R
nonum56 topazius,
marg.| TOPAZIUS. Nonus, quo rarior eo pretiosior, et habet duos colores ex auro et etherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis obscuras, si nature relinquis clarior est, et nihil est carius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum preferunt, et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna caritate color aureus, ex dulcedine contemplationis ethereus, que ex attritu seculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente celi gaudia intueri. Vel si polis, quasi si dignitatibus seculi honoras eos et ornas obscuras, quia contemplationi minus vacant, vel minoris meriti sunt. Et sicut in octavo activa vita, sic in nono contemplativa que est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan id est omne et invenitur in insula Egypti, que dicitur topazon significat"sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos".S
decimum57 chrysoprassus58,
marg.| CHRYSOPASSUS. In India nascitur, viridis aureeque mixture. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat"eos qui virorem eterne patrie caritate merentur", et aliam purpuram martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur in India, id est prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, et decalogus implebitur per dilectionem que non finit, igitur in chrysopasso opus martyrii signatur et premium. Chryson : aurum, passos : porrum dicitur.T
marg.| Hec glossa est alterius pagine. Chrysoprassus viridis aureeque59* coloris esse dicitur qui, pro eo quod in decimo loco ponitur, quosdam doctores Ecclesie significat. Qui et nobis60 in corpore positi multas docuerunt, et multo plures suis scriptis erudierunt. Quotidie erudiunt sicut Hieronymus, Gregorius, Ambrosius, Augustinus et ceteri tales. Qui et iam lumina Ecclesie recte dici possunt. In quorum viridi colore fidei firmitas in aureo vero sapientie fulgor accipitur. In denario numero Vetus Testamentum prout decem precepta legis accipiatur. Sed, quia Vetus Testamentum sine doctrina Novi non potest intelligi eo quod specialis intelligentia in Veteri nihil aliud sit quam Novum Testamentum, convenienter in decimo loco ponitur eo quod scientiam Veteris ac Novi plenissimam habuerunt. Possumus et aliud per denarium numerum intelligere. Denarius quippe numerus et div<i>dit et ordinat et perficit omnes numeros, ita et isti diviserunt quodam modo Scripturas cum eas per sententias et libros partiti sunt exponendo. Ordinaverunt eas cum earum obscuritates aperuerunt et, cum ordinata videbantur, quam rectum ordinem habuerunt manifestaverunt. Perfecerunt autem cum ea que deesse videbantur suppleverunt. U f
undecimum61 hyacinthus62,
marg.| HYACINTHUS. Undecimus, cum aere mutatur, in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores, omnibus qualitatibus, moribus, etatibus, intellectibus se contemperantes, ut Paulus qui dicebatg : «Sapientiam loquimur inter perfectos». Item h : «Non potui vobis loqui» etc. Itemi : «Quis infirmatur» etc. Itemj :"Omnibus omnia factus sum ut omnes lucrifacerem".V
duodecimum63 amethystus64.
marg.| AMETHYSTUS. Duodecimus, purpureus mixto colore viole et rose, quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color significat celestis regni habitus et angelice societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam, cum odore bone operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum qui non modo inter se sed etiam ad inimicos et persecutores flammas caritatis emittunt. Significat igitur amethystus celestis regni semper memoriam in cordibus humilium et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, que est virtus virtutum. Colorum varietas, virtutum multiplicitas.W
Numérotation du verset Apc. 21:21 
Et duodecim porte65
interl.| cum sintX
marg.| ET  DUODECIM  PORTE. Quasi66 dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim ille porte, id est prophete67 introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus, per singulas, id est per instructionem singulorum68 sunt margarite, id est imitatores eorum, qui de quacumque parte mundi69 ad fidem70 Trinitatis vocentur71 sunt splendidi virtutibus.Y
marg.| Duodecim porte id est omnes introductores in quatuor partibus mundi fundati fide sancte Trinitatis introducunt singuli duodecim id est omnes ex quatuor partibus ad fidem sancte Trinitatis qui sunt mar<garite> id est lucidi et solidiZ k
{t. 4 : Erfurt, f. 1208vb ; facsim., p. 576b} duodecim margarite sunt per singulas et singule porte erant ex singulis margaritis,
interl.| quia et72 ipsi similiter virtutibus splendidi73 AA
marg.| SINGULE  PORTE. Quasi74 : ad hoc ut essent porte opertuit esse margaritas.AB
et platee75 civitatis
interl.| id est coniugatiAC
interl.| id est simpliciores qui76 laxius mundo utuntur77 AD
marg.| PLATEE  CIVITATIS  AURUM, id est78 sapientia vel claritate79 pleni mundi a criminali macula.AE
aurum mundum80, tamquam vitrum perlucidum81.
marg.| VITRUM  PERLUCIDUM, id est nullas sordes in se celantes, vel quia possunt mali in operibus82 nequitiam suam velut in speculo cognoscere.AF
Numérotation du verset Apc. 21:22 
Et templum
interl.| hoc est83 locus orationis et oblationis que ibi locum non habebitAG
non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius84 est
interl.| id est omnimoda requiesAH
et agnus.
interl.| similiter est templum eiusAI
Numérotation du verset Apc. 21:23 
Et civitas non eget sole
interl.| lumine fideiAJ
marg.| NON  EGET.85 Hic egent ad servitium Dei sole et luna, ibi non Deus enim plene illuminabit eos86.AK
neque luna
interl.| scientia acquisitaAL
interl.| Vel non eget sole neque luna, id est maioribus vel minoribus predicatoribus.AM
ut luceant
interl.| ad hocAN
in ea, nam claritas Dei
interl.| id est TrinitasAO
illuminabit87 eam88 et lucerna eius
interl.| id est lumine scilicet continens89 deitatemAP
erit90 agnus.
interl.| id est humanitasAQ
Numérotation du verset Apc. 21:24 
Et ambulabunt
interl.| ad aliorum illuminationemAR
marg.| ET  AMBULABUNT.91 Tanta erit lux in futuro quod usque ad finem mundi ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius.AS
gentes
interl.| minores et subitiAT
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1209ra ; facsim., p. 577a} IN  LUMINE. In spe huius93 luminis, vel per lumen, vel per lucem,94 vel per radios cognitionis eius.AU
et reges terre
interl.| maioresAV
marg.| REGES  TERRE. Id est illi maiores qui regunt terrenitatem suam et aliorum95.AW
afferent gloriam suam
interl.| id est acquisitos pro quibus coronabunturAX
et honorem
interl.| puritatem96 conscientieAY
in illam97.
interl.| pro ea habendaAZ
Numérotation du verset Apc. 21:25 
Et porte eius
interl.| ad videndum et laudandum Deum intellectus et affectus
non claudentur
interl.| hoc de futuroBA
marg.| In98 presenti aliquando subtrahitur predicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum, sed quia ibi dies perpetua et99 omnis timor auferetur.BB
per noctem100,
interl.| per aliquam adversitatemBC
nox enim non erit illic.
Numérotation du verset Apc. 21:26 
Et afferent
interl.| in ipso futuroBD
interl.| id est representabunt Deo PatriBE
marg.| AFFERENT. Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt.BF
gloriam
interl.| glorificatas gentesBG
et honorem gentium in illam.
interl.| id est puritatem conscientiarum gentiumBH
Numérotation du verset Apc. 21:27 
Non101 intrabit102 in eam103*
interl.| vel 'eam'
marg.| NON  INTRABIT. Dicta honestate civitatis ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere104 presumeret, determinat qui sunt intraturi qui non.BI
aliquid105 coinquinatum
interl.| cum aliis per consensum inquinatum quantum ad peccatum cordis106
abominationem107*
marg.| id est aliquid criminaleBJ
faciens108
interl.| vel quantum ad peccatum operisBK
et mendacium,
interl.| mendacium facit qui in mendaciis inveniendis delectatur109 BL
interl.| vel : quantum ad peccatum orisBM
nisi
interl.| quasi110 : quid per singula nemo intrabit nisi BN
qui scripti sunt et111* in libro vite agni.
interl.| id est humanitatis per quam dabitur



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_21)

Notes :

1 ego Ioannes] om. La85 Weber

2 vidi – civitatem… novam] inv. Weber

3 dixit mihi Cor4 Rusch ] dicit Weber , dicit mihi Cor2 V (sic habent anti.), dixit La85

4 sitienti] sitientibus La85

5 aque] + vite P588, + vive La85

A ¶Codd. : La85 P588 Rusch

B ¶Codd. : La85 P588 Rusch

6 stagno] stagnum La85

7 ad me] om. La85 Weber

8 et Rusch Cor2 V (antique habent) Cor4* ] om. Cor4² ( et cancellatum est in .<Parisiensi>.) La85 Weber

9 a Deo] om. P588

10 habentem – a Deo] inv. La85

11 et Cor4 ( et bene ponitur in .<Parisiensi>) Rusch ] om. Cor2 V Weber

12 iaspidis] iaspidi La85

13 habentem] habens Cor2 V La85 Weber

14 angelos Cor2 V*( perpera) CorS3 Cor4 (.<Parisiensis>.) Weber ] angl’os P588, angulos CorS3* (ibi Beda dicit angulos ) Cor2 V ² La85 =   Beda Venerabilis, In Apc ., loc. cit., PL 93, 196B

15 inscripta] scripta Cor2 V (grec. anti. sic habent) La85

16 tres] + et Weber

17 tres] + et Cor2 V Weber

18 et La85 Rusch ] om. P588

19 duodecim² P588 Rusch ] om.La85

20 et] om. Weber

21 arundineam] harundinem La85 Weber

22 eius P588 Rusch ] om. La85

23 posita] + est La85 Weber

24 longitudo] et praem. La85 Weber

25 tanta] est + La85 Weber

26 aurea Cor2 V (grec. anti.) Rusch Clementina ] om. Cor4² ( aurea cancellatum est in .<Parisiensi>.) CorS2 (sine   aurea : non est Textus) La85 Weber

27 duodecim millia La85 Rusch Clementina Weber ] duodecim CorS2 (Beda .XII. sine millia)

28 et Cor4 Rusch ] om. Cor4² ( et cancellatum est in .<Parisiensi>.) La85 Weber

C ¶Codd. : La85 P588 ; cf. Rusch

D ¶Codd. : Rusch ; cf. codd.

29 et latitudo Cor2 V Rusch ] latitudo Cor2 V (al.)

30 et longitudo... altitudo eius P588 Rusch Weber ] longitudo et altitudo et latitudo eius Cor4 (.<Parisiensis>. ista tria ponit non duo can<cellavit>) La85

31 muros Cor2 V Cor4 (.<Parisiensis>.) Rusch ] murus Cor2 V (grecus) Weber

32 et Cor4 (.<Parisiensis>)] om. Cor2 V ( al. ) La85 Weber | Et mensus.. .CXLIIII.] Cor4 (.<Parisiensis> totum habet in neutro genere), et murus eius centum quadraginta quatuor Cor2 V (grecus)

33 de] om.La85 P588

34 iaspide] iaspidis P588

E ¶Codd. : P58 8 Rusch

35 Structura... id est] et P588

36 ad hoc] om. P588

37 ut sit... aliorum] om. P588

F ¶Codd. : P58 8 Rusch

G ¶Codd. : P58 8 Rusch

38 quod] om. P588

39 aurum mundum] auro mundo La85, ex auro mundo P588

40 vitro mundo Cor2 V (anti.) = P588

H ¶Codd. : P58 8 Rusch

41 Dixerat] ET ERAT praem. Rusch, post vitro mundo P588

42 et Cor2 V (anti. habent) Rusch ] om. La85 Weber

I ¶Codd. : Rusch, om. P588

J ¶Codd. : P58 8 Rusch

43 id est] om. P588

44 et gloria] om. P588

45 et] om. Cor1 LP La85 P588 Weber

46 primum… secundum... duodecimum Cor1 LP Rusch Clementina ] primus… duodecimus Cor2 V ( fundamentum primus iaspis secundus saphirus : anti<qui> et moderni a secundo usque ad duodecimum (.XII.) habent in masculino genere quod ubi referatur ad lapides non videtur convenire cum   fundamentum sit neutri generis, tamen sciendum quod   fundamentum in greco est masculinum, greco alichemelios [ sic pro o <id est> li themelios = Ὁ θεμέλιος ὁ πρῶτος,]) Weber | primum... secundus... duodecimus La85 | iaspis Cor1 LP Cor2 V La85² ] iaspidis Weber (F S Λ Φ ) La85*

K ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

47 secundum] secundus La85 P588

L ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

48 tertium calcedonius] tertius carcedonius La85 Weber , tertius calcedon P588

M ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

49 quartum] quartus La85 P588

N ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

50 quintum sardonyx] quintus sardonyx La85, quintus sardonius P588

O ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

51 sextum sardius] sextus sardius La85 P588, sextus sardinus Weber

P ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

52 septimum] septimus La85

53 chrysolithus] chrisolithis Cor2 V (... sic debent scribi), crisolitus La85, grisolitus P588

Q ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

54 octavum] octavus La85 P588 Weber

55 beryllus] berillus La85 P588 Cor2 V (... sic debent scribi)

R ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

56 nonum] nonus La85 P588

S ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

57 decimum] decimus La85 P588

58 chrysoprassus] chrysoprasus Cor2 V (... sic debent scribi), crisoprassus CorS3 (cum .r. in penultima : Parisiensis) La85 , grisoprassus P588

T ¶Codd. : Rusch, om. P58 8 P11967

U ¶Codd. : P11967  ; om. Rusch

59 auree] corr., aureaque P11967

60 nobis] coniec., ûb’ P11967

61 undecimum] undecimus La85 P588

62 hyacinthus] hiacinctus Cor2 V (... sic debent scribi), iacinctus La85 P588

V ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

63 duodecimum] duodecimus La85

64 amethystus] amechistus Cor2 V (... sic debent scribi), ametistus La85

W ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

65 porte La85 Rusch ] portis P588

X ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

Y ¶Codd. : La85 P58 8 Rusch

66 Et .XII. porte quasi] om. P588

67 prophete] om. La85 P588

68 instructionem singulorum] singularum instructionem P588

69 parte mundi] inv. La85 P588

70 fidem] + sancte La85

71 vocentur] vocantur P588

Z ¶Codd. : La85, om. Rusch

AA ¶Codd. : P58 8 Rusch

72 et] om. P588

73 virtutibus splendidi] inv. P588

AB ¶Codd. : P58 8 Rusch

74 Singule... quasi] Q. d. P588

75 platee Cor1 LP Cor2 V] platea La85 Weber

AC ¶Codd. : Rusch, om. P58 8

AD ¶Codd. : P588 Rusch

76 simpliciores qui] ipsi simplices P588

77 utuntur] utentes P588

AE ¶Codd. : P588 Rusch

78 Platee... id est] om. P588

79 claritate] caritate P588

80 aurum mundum P588 Rusch ] auro mundo Weber

81 perlucidum] lucidum P588

AF ¶Codd. : P588 Rusch

82 operibus] + illorum P588

AG ¶Codd. : P588 Rusch

83 est] om. P588

84 illius] eius La85

AH ¶Codd. : P588 Rusch

AI ¶Codd. : Rusch ; om. P588

AJ ¶Codd. : Rusch ; om. P588

AK ¶Codd. : P588 Rusch

85 Non eget] om. P588

86 eos] illos P588

AL ¶Codd. : Rusch ; om. P588

AM ¶Codd. : Rusch ; om. P588

AN ¶Codd. : Rusch ; om. P588

AO ¶Codd. : P588 Rusch

87 illuminabit] illuminavit Weber

88 nam claritas... eam] om. P588* (sec. m. compl. marg.)

AP ¶Codd. : P588 Rusch

89 scilicet continens] inv. P588

90 erit] est La85 P588 Weber

AQ ¶Codd. : P588 Rusch

AR ¶Codd. : P588 Rusch

AS ¶Codd. : P588 Rusch

91 ambulabunt] om. P588

AT ¶Codd. : Rusch ; om. P588

92 in lumine CorS2 Rusch ] per lumen CorS2 (Beda) Weber

AU ¶Codd. : P588 Rusch

93 huius] eius P588

94 vel per lumen vel per lucem] om. P588

AV ¶Codd. : Rusch ; om. P588

AW ¶Codd. : P588 Rusch

95 et aliorum] om. P588

AX ¶Codd. : P588 Rusch

AY ¶Codd. : P588 Rusch

96 puritatem] id est praem. P588

97 illam] viam P588

AZ ¶Codd. : Rusch ; om. P588

BA ¶Codd. : P588 ( post illic ) Rusch (post   claudentur )

BB ¶Codd. : P588 Rusch

98 In] ET PORTE praem. Rusch

99 et] om. P588

100 noctem] diem P588 Cor2 V Weber

BC ¶Codd. : Rusch ; om. P588

BD ¶Codd. : P588 Rusch

BE ¶Codd. : P588 Rusch

BF ¶Codd. : P588 Rusch

BG ¶Codd. : P588 Rusch

BH ¶Codd. : P588 Rusch

101 Non Rusch Clementina] nec P588 Cor2V CorS2 (al.) Weber

102 intrabit P588 Rusch] intravit Weber (F A I S)

103 eam CorS2 (al.) Cor4 Clementina ] illam La85 P588 Weber (S) CorS2 (al.) Rusch, illa Weber (F), ea Cor2 V Weber

BI ¶Codd. : P588 Rusch

104 pertingere] pertinere P588

105 aliquid Rusch ] aliquod Clementina

106 inquinatum quantum ad peccatum cordis] coinquinatum P588

107 abominationem Amiatinus Φ Cor4 ( et non interponitur in .<Parisiensi>. nec aliquid aliud)] aut praem. Rusch Clementina, et praem. Cor2 V La85 Weber

BJ ¶Codd. : P588 Rusch

108 abominationem faciens Rusch Clementina ] inv. Cor2 V Cor4 La85 Weber, faciens abominationem

BK ¶Codd. : Rusch ; om. P588

BL ¶Codd. : P588 Rusch

109 in mendaciis inveniendis - delectatur] inv. P588

BM ¶Codd. : Rusch ; om. P588

BN ¶Codd. : P588 Rusch

110 quasi] + d. P588

111 et Cor2 V Cor4 (et interponitur in .<Parisiensi>.) Wordsworth (U) ] om. La85 Rusch Clementina Weber