<83a.3770> Prologus ‘Aser pinguis’ 2 (Glossa dominicana)
Numérotation du verset
Apc. Prol.3770,1
prol.|
prol.|¶
a
“Aser, pinguis panis eius prebebit delicias regibus” Gn. 49.b Iste qui interpretatur atrium vel divitie vel beatitudo significat beatum Ioannem qui fuit atrium in doctrina evangelica per quod multi ingrediuntur in atrium paradisi. Unde et pre ceteris evangelistis docet Christum esse viam. Io. 10. Atrium autem via est intendi in domum. Ideo introducit ipsum loquentem Io 10. per me si quis introierit sicut per atrium viam et ostium salvabitur.
a
¶Codd. : Transcription du prologue Aser pinguis RB-3770 de la Glose dominicaine, ms.
Wi1112
qui diffère de celui de la postille (RB-3769) {MM2023.8.24 MM2025}
b Gn. 49, 20.
Numérotation du verset
Apc. Prol.3770,2
prol.|
Item beatus Iohannes plenus fuit divitiis spiritualibus virtutibus et maxime caritate sina qua alie sunt quasi carbones
carbones] crabones ! Wi1112
mortui. et hoc patet in eius exemplis epistolis ubi per totum agit de caritate quod bene congruit ei quem privilegio amoris christus dilexit discipulo quem diligebat Iesus. Ioannis fine
c
.
c Io. 21.
Numérotation du verset
Apc. Prol.3770,3
prol.|
Item eidem convenit beatitudo scilicet presens opus ubi ipsius beatitudo aliquantisper innotuit quia secreta celestia feliciter rimatus futurum Ecclesie statum ut propheta previdit et sicut apostolus predicavit. De isto dicitur Deuteronomii 33
d “Benedictus in filiis aser sit placens fratribus tingat in oleo pedem suum, ferrum et es calciamentum eius, sicut dies iuventutis tue et senectus tua“. Ioannes autem fuit benedictus in filiis quia inter apostolos magis dilectus et virgini Virgo commendata est mater Christi. Io. 19. et quia sic dilectus ideo etiam placens fratribus apostolus et ceteris omnibus quod patuit quando occurrit ei de exilio. Et quia sic dilectus, ideo etiam placens fratribus, apostolis et ceteris omnibus. Quod patuit quando occurrit ei de exilio revertenti omn<i>s populus clamans et dicens : Benedictus qui venit in nomine Domini nec mirum si gaudebant in eius reditum cum totus arderet in eorum profectu. Canonica tertia
e
: Maiorem gratiam non habeo quam ut audiam filios meos carissimos in caritate ambulare. In hoc quoque patet eius affectus, quia semper vocabat eos nomine diminutivo filiolios. Ideo placebat quod autem et Apostolis placuerit per hoc patet quod ei post decessum omnium Apostolorum adhuc viventi apparuit Dominus Iesus cum discipulis suis, et ait illi. Veni dilecte mi ad me, in oleo unxit pedem in ferventis dolium missus, unde illesus exivit non ustus sed tinctus. Ferrum patientie invincibilis, qua persecutores superavit. Et es fidei professio insuperabilis, qua hereticorum versutias destruxit insidias eruit calciamentum eius : ut calciatus pedes in preparatione Evangelii pacis. Eph. 6. Pedem suum prohiberet a nuditate. Ier. 2. Et secure calcaret super serpente<m> et scorpione<m>. Lc. 10. Huius fuit panis id est doctrina pinguis Evangelium scilicet quod fuit eius vel scriptoris. Vel panis eius, ut scriptoris simul, in actoris doctrina epistolarum, que utraque sustentat, animam et confortat pinguisque supernatans : altius enim ceteris de Trinitate intonuit tam in evangelio quam in epistolis : Verbum caro factum est Et idem per alia verba : Quod fuit ab initio // etc. panis etiam dicitur communitate. Sicut enim panis communis cibet, sic Evangelium omnibus predicatum est, et si non ab omnibus receptum // i
n
hoc autem libro prebet delicias regi<bus>
1
qui se bene regunt regnantes per temporalium subiectionem, et abiectionem, et sui macerationem. Et bene<dicit> delicias que paucorum sunt // regum scilicet delicie autem sunt revelationes ipse facte que solis spiritualibus apponuntur.
d Dt. 33, 24.
e 3Io.
1 regibus] regi
perperam HSC (WI1112)
Numérotation du verset
Apc. Prol.3770,8
prol.|
Apocalypsis
etc. Sed quomodo Apocalypsis id est revelatio, cum sit liber obscurissimus ut predictum est ? Solutio : Ioanni omnia revelata et manifesta, nobis autem obscura et occulta nisi Spiritus ea voluit revelare.
Numérotation du verset
Apc. Prol.3770,12
prol.|
Et nota quod Deus Trinitas previdens futuras Ecclesie tribulationes revelavit eas Christo homini, Christus Ioanni, Ioannes septem Ecclesiis Asie minoris, non illius que est tertia pars mundi in qua erat metropolis Ephesus cui preerat Ioannes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Apc. Prologus ‘Aser pinguis’ 2 (Glossa dominicana)), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83&chapitre=83_Prol.3770)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Apc. Prologus ‘Aser pinguis’ 2 (Glossa dominicana)), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83&chapitre=83_Prol.3770)
Notes :