Biblia communis

<75.809b> Prologus ‘Non ita ordo’ in epistolas canonicas

Numérotation du verset Epcan. Prol.809b,1 
prol.| A aNon ita1 ordo est2 apud Grecos qui integre sapiunt et fidem3 rectam sectantur4, epistolarum
prol.| septem,
prol.| que canonice nuncupantur, sicut5 in latinis codicibus invenitur.
prol.| Quod6* quia Petrus est primus7* in ordine8* apostolorum, prime sunt etiam9 eius epistole10 in ordine ceterarum. Sed, sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has11 proprio ordini Deo nos12* iuvante13 reddidimus. Est enim una earum prima14 Iacobi, Petri due15, Ioannis tres et Iude una. Que si sic ut16 ab eis digeste sunt, ita quoque ab interpretibus17 fideliter in latinum eloquium verterentur18, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas impugnaret19. Illo precipue20 loco, ubi de unitate Trinitatis21* in prima Ioannis epistola positum legimus, in qua etiam ab infidelibus translatoribus22 multum erratum esse a fidei veritate23 comperimus, trium tantummodo24 vocabula - hoc est aque, sanguis et Spiritus - in ipsa sua editione ponentibus25* et Patris Verbique ac Spiritus testimonium omittentibus26*. In quo27 maxime et fides28 catholica roboratur, et Patris et Filii et Spiritus sancti una divinitatis substantia comprobatur. In ceteris vero epistolis, quantum a nostra29 aliorum distet editio, lectoris prudentie derelinquo. Sed30 tu, virgo Christi31 Eustochium, dum a me impensius Scripture veritatem inquiris32, meam quodammodo senectutem33 invidorum dentibus34 corrodendam exponis qui me falsarium35 corruptoremque sanctarum pronuntiant Scripturarum 36*. Sed ego in tali opere nec emulorum meorum invidentiam37 pertimesco, nec sancte Scripture veritatem poscentibus denegabo.
a ¶Fons : Hieronymus (pseudo), Prologus in septem epistolas canonicas, PL 29, 821C-832A.   De Bruyne, Préfaces de la Bible latine, XVI. Epistulae catholicae, sectio 1, p. 255. - Repertorium biblicum, n° 809. {MM2023}
1 Non ita Som358 Rusch ] Non idem PL29, Incipit prologus in epistolas canonicas praem. ΩB
2 ordo est ΩB ΩG ΩN Ed1703 ] inv. Som358 ΩS
3 Et fidem ΩB ΩG ΩN Ed1703 ] fidemque ΩS
4 sectantur Som358 ΩB ΩG ΩN ΩS Rusch ] sectentur Ed1703
5 sicut Som358 Rusch ] qui PL29
6 quod Som358 ΩG Rusch ] quidem ΩS, quid ΩN, equidem Ed1703, ut ΩB PL29
7 est primus ΩN ΩS ] inv. Som358 ΩB ΩG Rusch Ed1703 PL
8 ordine ΩN ΩS] numero Som358 ΩB ΩG Rusch Ed1703 PL
9 etiam sunt] etiam sicut ΩB*, etiam sint ΩB² HSC1
10 eius epistule ΩS etc. ] inv. ΩB ΩN
11 has] + epistolas ΩB
12 nos ΩG ΩN ΩS] om. Som358 Rusch PL Ed1703
13 iuvante] adiuvante ΩG
14 una –earum – prima ΩN ΩS Rusch ] inv. Som358 (eorum) ΩB ΩG Ed1703
15 Petri due Som358 ΩN Rusch Ed1703 PL ] inv ΩS
16 Que si sic ut ΩS Ed1703 etc. ] Que fuit ΩN, Que si ut ΩB ΩG PL29
17 interpretibus Som358 ΩN ΩS] interpretantibus Rusch PL Ed1703
18 eloquium - verteretur] verteretur ΩN* ( corrector compl. marg. ), inv. ΩS
19 impugnaret ΩG ΩN ΩS Rusch Ed1703 ] impugnaretur ΩB
20 precipue ΩS Som358 etc. ] precipuo ΩN
21 unitate Trinitatis Som358 ΩN ΩS] inv. Rusch PL Ed1703
22 translatoribus] translatorimus cacogr. ΩS
23 fidei veritate Som358 ΩB ΩN ΩS Rusch ] inv. Ed1703
24 tantummodo Rusch ] + rerum ΩN, tantum PL29
25 ponentibus ΩB ΩG ΩS] ponentes Som358 ΩN Rusch PL Ed1703
26 omittentibus ΩB ΩG ΩS ] omittentes Som358 ΩN Rusch Ed1703
27 quo ΩB ΩN ΩS ] + et ΩG
28 fides ΩB ΩG ΩS ] fide ΩN
29 nostra ] vestra ΩB
30 Sed] + et ΩS
31 Christi Som358 ΩN Rusch ] Dei ΩS
32 inquiris Som358 ΩG ΩN ΩS Rusch Ed1703 ] requiris ΩB
33 senectutem] senectatem ! ΩN
34 dentibus Som358 ΩN ΩS PL29 ] + vel morsibus Rusch
35 falsarium ΩB ΩN ΩS etc. ] falsarum ΩG
36 pronuntiant Scripturarum Som358 ΩN ΩS] inv. Rusch PL Ed1703
37 invidentiam Som358 ΩB ΩN ΩS Rusch ] invidiam ΩG



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Epcan. Prol.809b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=75&chapitre=75_Prol.809b)

Notes :