Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Pt. 2,1 

Fuerunt vero et pseudo prophete in populo.
Sicut et in vobis erunt magistri mendaces
qui introducent
sectas perditionis,
et eum
qui emit
eos
Deum1 negant,
1 Deum] Dominum Weber
superducentes sibi celerem perditionem.
Numérotation du verset 2Pt. 2,2 

Et multi
sequentur eorum luxurias,
per quos via
veritatis blasphemabitur.
Numérotation du verset 2Pt. 2,3 

Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur
quibus
iudicium iam olim non cessat
et perditio eorum non dormitat.
Numérotation du verset 2Pt. 2,4 

Si enim
Deus angelis
peccantibus non pepercit, sed rudentibus
inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos2,
2 cruciandos] om. Weber
in iudicium3 reservari.
3 iudicium] + cruciatos Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,5 

Et originali mundo non pepercit.
Sed octavum
Noe iustitie preconem custodivit,
diluvium mundo impiorum inducens
Numérotation du verset 2Pt. 2,6 

et civitates
Sodomorum et Gomorrheorum in cinerem redigens,
eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens.
Numérotation du verset 2Pt. 2,7 

et
iustum Loth oppressum
a nefandorum iniuria ac luxuriosa4 conversatione eripuit5,
4 ac luxuriosa] om. Weber |
5 eripuit] eruit Weber |
Numérotation du verset 2Pt. 2,8 

aspectu enim et auditu iustus erat
habitans apud eos qui de die in diem5 animam iustam iniquis operibus cruciabant.9
Novit Deus6
7 Deus] Dominus Weber
pios de temptatione eripere,
iniquos vero
in diem iudicii
reservare cruciandos7.
8 reservare cruciandos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,10 

Magis autem eos qui
post carnem
in concupiscentia immunditie ambulant,
dominationemque contemnunt,
audaces
sibi placentes,
sectas non metuunt
introducere8 blasphemantes.
9 introducere] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,11 

Ubi angeli
fortitudine et virtute cum sint maiores,
non portant adversum se execrabile iudicium.
Numérotation du verset 2Pt. 2,12 

Hii
vero velut irrationabilia
pecora naturaliter
in captionem et in perniciem in his
que ignorabant9
10 ignorabant] ignorant Weber
blasphemantes in corruptione sua
et peribunt10
11 peribunt] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,13 

percipientes mercedem iniustitie,
voluptatem
existimantes diei delicias coinquinationes et macule,
deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
Numérotation du verset 2Pt. 2,14 

oculos habentes plenos adulterii11
12 adulterii] adulterio Weber
et incessabiles delicti,
pellicientes12
13 pellicientes Rusch ] pellicentes Weber
animas instabiles, cor exercitatum
avaritia13 habentes
14 avaritia] avaritie Weber
maledictionis filii,
Numérotation du verset 2Pt. 2,15 

derelinquentes rectam viam
erraverunt
secuti viam Balaam ex Bosor,
qui mercedem iniquitatis amavit,
Numérotation du verset 2Pt. 2,16 

correptionem vero habuit sue vesanie subiugale
mutum in hominis voce loquens prohibuit prophete insipientiam.
Numérotation du verset 2Pt. 2,17 

Hii sunt
fontes sine aqua
et nebule turbinibus exagitate
quibus
caligo tenebrarum reservatur.
Numérotation du verset 2Pt. 2,18 

Superbia14 enim vanitatis
15 superbia] superba Weber
loquentes pellicent in desideriis carnis luxurie
eos qui paululum effugiunt. Qui in errore
conversantur,
Numérotation du verset 2Pt. 2,19 

libertatem illis promittentes,
cum ipsi servi sint corruptionis.
A quo enim quis superatus est huius et servus est.
Numérotation du verset 2Pt. 2,20 

Si enim refugientes coinquinationes mundi
in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi,
his rursus impliciti superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
Numérotation du verset 2Pt. 2,21 

melius enim
erat illis non cognoscere viam iustitie quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato.
Numérotation du verset 2Pt. 2,22 

contigit enim eis
illud veri proverbii,
canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Pt. 2,1 
Fuerunt vero et pseudo prophete in populo.
marg.| FUERUNT etc. Ideo ita vos commoneo et tot auctoritatibus utor ne decipiamini per pseudo qui fingunt Christum nondum venisse. Vel si venisse fatentur aliquos errores interserunt qui graviter punientur pro mendaciis suis cum suis sequacibus. Sicut in populo Israel fuerunt pseudo prophete qui falsa nuntiabant et iudicium perpetue damnationis sustinuerunt sic et isti.
Sicut et in vobis erunt {t. 4 : Erfurt, f. 1185vb ; facsim., p. 530b} magistri mendaces
interl.| iam sunt sed timore comprimuntur sed post obitum meum manifestabuntur
qui introducent
interl.| in corda vestra
sectas perditionis,
interl.| doctrinas que secant et separant a Deo unde peribunt
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1185vb ; facsim., p. 530b} SECTAS. ‘Secte’ latine, ‘hereses’ grece, cum quis stulta obstinatione errorem quem semel concepit, semper sectari nullatenus cessat quod proprium hereticorum est.
et eum
interl.| Christum
qui emit
interl.| sanguine
eos
interl.| vel ‘nos’
Deum1 negant,
1 Deum] Dominum Weber
interl.| esse
superducentes sibi celerem perditionem.
interl.| negata veritate inducunt falsitatem pro qua cito periclitabuntur
marg.| PERDITIONEM. Merito preditionem sibi inducunt qui redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit. Sed qualem sibi ipsi fingunt, et predicant, et propterea alieni a redemptore nihil certius quam foveam exspectant.
Numérotation du verset 2Pt. 2,2 
Et multi
interl.| a quibus grave est caveri quia multi etc.
sequentur eorum luxurias,
interl.| nullam spem vite future habentes concupiscentias predicant quibus carnales facile consentiunt
per quos via
interl.| castitas et cetera bona opera
veritatis blasphemabitur.
marg.| VIA  VERITATIS  BLASPHEMABITUR. Per hereticos, non solum in eis quos sue heresi seductos associant, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua, et sacrificia, vel mysteria execranda que faciunt in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos huiumodi flagitiis mancipatos.
Numérotation du verset 2Pt. 2,3 
Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur
interl.| non causa religionis sed avaritie, ut aliquid lucrentur fingunt novas doctrinas, nec vos emiit Deo sed de vobis sibi aliquid commodi acquirunt
quibus
interl.| magistris et sequacibus
iudicium iam olim non cessat
interl.| pene eterne iam olim apud Deum eis provise non cessant presentialiter excruciant, nec fine carebunt
et perditio eorum non dormitat.
interl.| diabolus modo decipiens postea tormentaturus
Numérotation du verset 2Pt. 2,4 
Si enim
interl.| probat a maiori
Deus angelis
interl.| qui dignioris nature
marg.| SI  ENIM  DEUS  ANGELIS. Si apostatas angelos traditos penis inferni ad maiores cruciatus reservat in die iudicii si etiam mundum propter scelera delevit si Sodomitas delevit et Noe et Loth salvavit constat quia novit Dominus pios de temptatione eripere. Iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare.
marg.| Quamvis hunc inferiorem aerem quasi carcerem acceperint qui quantum ad celum infernus dicitur, restat adhuc pena ultimi iudicii quia : ‘Paratus est ignis diabolo et angelis eius’a. Non enim permittit illos Deus consumi sed servat ut gravius puniantur cum suis membris, sicut Christus glorificandus est cum suis.
a Cf. Mt. 25, 41 : « Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius ».
peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni
marg.| RUDENTIBUS. Rudentes sunt funes quibus naute vela suspendunt ut, flante aura, portus tranquillitatem deserant seque semper ambiguis fluctibus credant. Quibus   rudentibus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur qui mox, ut flante superbia impulsi, se adversus creatorem erexerunt, ipsis elationis sue conatibus in abyssi profunda sunt rapti.b
b ¶Fons : Beda Venerabilis , In epistulas septem catholicas, lib. 3 (2Pt.), c. 2, CCSL 121, lin. 58 sqq. : “Rudentes autem inferni appellat ipsam superbiae iactantiam qua angelicus spiritus contra eius conditorem intumuit; rudentes quippe dicuntur funes quibus nautae uela suspendunt ut flante aura portus tranquillitatem relinquant sese que semper ambiguis ponti fluctibus credant. Quibus conuenienter rudentibus immundorum spirituum conamina comparantur qui mox ut flatu superbiae impulsi se aduersus conditorem erexerunt ipsis elationis suae conatibus in abyssi profunda sunt rapti. Quidam codices habent: Sed rugientibus inferni detractos in tartarum tradidit, quod uocem uel superbiae elationis uel eiulatus in poenis significat”. [MM2024]
detractos in Tartarum tradidit cruciandos2,
2 cruciandos] om. Weber
interl.| alia translatio et carceribus calignis inferni retrudens tradidit in iudicio puniendos servari
in iudicium3 reservari.
3 iudicium] + cruciatos Weber
interl.| id est tradidit ut reservarentur in iudicium, id est damnationem
Numérotation du verset 2Pt. 2,5 
Et originali mundo non pepercit.
interl.| id est hominibus secundum originem primi pecati viventibus
marg.| ORIGINALI  MUNDO. Idem mundus est post diluvium qui et ante. Sed tamen ille quasi alius fuit, quia ille mundus aqua periit et tota facies terre et totus ille aer altitudine aquarum mutatus est.
Sed octavum
marg.| OCTAVUM. Sex sunt etates seculi. Septima est illa vita ubi anime sanctorum felici sabbato, id est eterna requie perfruuntur. Octava communis resurrectio. Occulte ergo insinuat per temporalis diluvii discrimen futuri iudicii diem, quando damnatis reprobis omnibus iusti gloriam vite perpetis accipient.
Noe iustitie preconem custodivit,
interl.| quia iustitie opera faciens qualiter coram Deo vivendum esset ostendit
diluvium mundo impiorum inducens
interl.| inducens mundo diluvium id est submersionem impiorum
interl.| sed
Numérotation du verset 2Pt. 2,6 
et civitates
marg.| ET  CIVITATES. He civitates dupliciter in ignem sunt redacte, quia et primo eas per incendium cum adiacentibus terris in cinerem redegit. Et cum loca incendii postmodum mortui maris unde contexerit, servare adhuc voluit regionem circa positam speciem prisce pene. Nascuntur enim poma pulcherrima que et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas fatiscunt, et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant.
Sodomorum et Gomorrheorum in cinerem {t. 4 : Erfurt, f. 1186ra ; facsim., p. 531a} redigens,
marg.| IN  CINEREM. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda quod fructus pulcherrimi cinerem {t. 4 : Erfurt, f. 1186ra ; facsim., p. 531a} intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis et si stultis arridet, nihil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eius in secula seculorum ascendat.
eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens.
interl.| patenter significans omnino perituros qui similes estis forent
Numérotation du verset 2Pt. 2,7 
et
interl.| si
iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria ac luxuriosa4 conversatione eripuit5,
4 ac luxuriosa] om. Weber
5 eripuit] eruit Weber
marg.| LOTH  OPPRESSUM. Cruciabant iustum iniqua proximorum facta et dicta que cernens corrigere non valebat. Ipse autem in bonis actibus se servabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat, vel visu vel auditu iustus, quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant nisi quod pertinebat ad iustitiam.
Numérotation du verset 2Pt. 2,8 
aspectu enim et auditu iustus erat
interl.| quod erat difficile inter tales iustitiam servare
habitans apud eos qui de die in diem6 animam iustam iniquis operibus cruciabant.
6 de die in diem] diem de die Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,9 
Novit Deus7
7 Deus] Dominus Weber
interl.| et si hoc et illud et omnia ista ergo
pios de temptatione eripere,
interl.| sicut Noe et Loth
iniquos vero
marg.| INIQUOS. Pseudo et eorum sequaces et ideo nolite eos sequi.
in diem iudicii
marg.| IN  DIEM  IUDICII. Et ante diem iudicii soluti corpore penas luunt et in iudicio graviora exspectant quando corpore et anima cruciabuntur.
reservare cruciandos8.
8 reservare cruciandos] inv. Weber
interl.| sicut diabolum originalem mundum Sodomitas
Numérotation du verset 2Pt. 2,10 
Magis autem eos qui
interl.| reservabit
post carnem
interl.| fornicatores dicit qui pro reatu fede corruptionis maiora in iudicio patientur tormenta quam generales iniqui
in concupiscentia immunditie ambulant,
interl.| id est qui more brutorum animalium luxuriantur
dominationemque contemnunt,
interl.| ominum Iesum iustum iudicem talium recognoscere nolunt
marg.| DOMINATIONEMQUE  CONTEMNUNT. Superbos dicit et arrogantes qui et ipsi graviora generalibus luituri sunt supplicia.
audaces
interl.| ad maiora crimina
sibi placentes,
interl.| in perpetratis
sectas non metuunt
marg.| SECTAS  NON  METUUNT. Hereticos dicit qui blasphemantes fidem vel vitam orthodoxorum sectas sui nominis, id est hereses inducunt quibus etiam gravior instat tribulatio.
introducere9 blasphemantes.
9 introducere] om. Weber
interl.| sine timore ultionis separant homines a Deo et instruunt ad blasphemandum
Numérotation du verset 2Pt. 2,11 
Ubi angeli
marg.| UBI. Id est in quibus malis, quia contemnunt dominationem quia audaces et cetera que sequuntur hec namque faciendo angeli demonia fieri, ac penas sue superbie solvere meruerunt et quod natura eorum non patitur ut faciant ut pollui carnalibus concupiscentiis, ad illud homines alliciunt et pro illis etiam damnabuntur.
marg.| UBI  ANGELI. Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt iam non portant sed potius abiiciunt iudicium superbiendi contra Deum, quod est execrabile adversus seipsos, quia per illo graviter puniuntur et territi magnitudine penarum, iam ab illo iudicio presumptionis desistunt sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum ubi angeli boni non sustinent sed vindicant si quid execrabile contra illos dicitur. Sicut subverterunt Sodomitas, sic et apostoli aliquando vindicabant, ut cum Petrus occidit Ananiam.
fortitudine et virtute cum sint maiores,
interl.| omnes hi reservantur ad maiora ubi tanta vis est penarum quod et angeli mali qui sunt maiores fortitudine et robustiores ad perferendum quam homines non portant quasi onus intolerabile
non portant adversum se execrabile iudicium.
interl.| quantum ad patientes, id est maiores penas
Numérotation du verset 2Pt. 2,12 
Hii
interl.| magistri erroris
vero velut irrationabilia
marg.| VELUT  IRRATIONABILIA. Sicut irrationabilibus animantibus naturale est causa pabuli sepius in captionem et perniciem ignoranter incidere, ita heretici comparati iumentis insipientibus propter appetitum sue corruptionis explendum incorruptam catholice Ecclesie doctrinam blasphemantes et vitam, sibi perditionis laqueos nectunt de quibus cum dixisset blasphemantes in corruptione sua recte addidit et peribunt.
pecora naturaliter
interl.| tendunt
in captionem et in perniciem in his
interl.| sic isti
que ignorabant10
10 ignorabant] ignorant Weber
interl.| quare blasphement
blasphemantes in corruptione sua
interl.| in corrupto sensu
et peribunt11
11 peribunt] et praem. Weber
interl.| a consortio sanctorum
Numérotation du verset 2Pt. 2,13 
percipientes {t. 4 : Erfurt, f. 1186rb ; facsim., p. 531b} mercedem iniustitie,
interl.| ut qui in sordibus est sordescat adhuc
marg.| MERCEDEM  INIUSTITIE. Id est penam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis tenentur erroribus, conversationem iustorum {t. 4 : Erfurt, f. 1186rb ; facsim., p. 531b} blasphemant, et eis qui sane sapiunt detrahere non cessant.
voluptatem
marg.| VOLUPTATEM. Voluptas bona vel mala. Voluptas bona recte dies vocatur qua sancti in Domino delectantur. Voluptas mala nox, cum reprobi ad perficienda opera tenebrarum perverse delectantur. Iniusti ergo delicias coinquinationis et macule existimant voluptatem diei, quia cum vacent deliciis impurissimis et execrandissimis has optimas et quasi lucifluas iudicant.
existimantes diei delicias coinquinationes et macule,
interl.| et secundum malam existimationem
deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
interl.| ut ibi vos decipiant
Numérotation du verset 2Pt. 2,14 
oculos habentes plenos adulterii12
12 adulterii] adulterio Weber
interl.| etiam in gestu corporis profitentur nequitiam animi vel oculus, id est anima que debet providere vel oculus magister eorum cupit adulteria, vel cum uxoribus vel cum diabolo
et incessabiles delicti,
interl.| vel incessabilibus delictis
interl.| a quibus non facile cessatur, quia sunt quasi naturalia ut saturitas ebrietas somnolentia
pellicientes13
13 pellicientes Rusch ] pellicentes Weber
marg.| PELLICIENTES. Pellices dicuntur meretrices, a pollutione vel a pellis formositate qua incautos illiciunt. Pelliciunt ergo animas instabiles variorum dogmatum erroneis sectis, quasi constuprantium luxibus subdendo.
animas instabiles, cor exercitatum
interl.| vel execatum
avaritia14 habentes
14 avaritia] avaritie Weber
interl.| quia quicquid agunt causa avaritie faciunt
maledictionis filii,
interl.| iam possessi a maledictione eterna
Numérotation du verset 2Pt. 2,15 
derelinquentes rectam viam
interl.| ex ratione enim cognoscebant quid credere quomodo vivere deberent
erraverunt
interl.| a statu mentis
secuti viam Balaam ex Bosor,
interl.| ad idem tendentes ad quod ille tetendit qui veniebat maledicere populo Israel contra voluntatem Dei sed continget illis sicut Balaam contigit quem corripuit asina de sua vesania
marg.| SECUTI  VIAM  BALAAM. Aliquando heretici tam execranda dogmata proferunt, ut etiam pagani stulti qui divina cognitione carent, illorum detestentur, insaniam illorum distorta et Deo contraria itinera sapiendo sanius redarguant. Et quod peius est multi catholicorum intantum amant mercedem iniquitatis, ut etiam docti clerici ab indoctis laicis merito lacerentur. Qui comparantur prophete qui verbis asine contra naturam loquentis corripitur. Nec tamen a proposito pravi itineris retardantur. Qui veniunt de   Bosor .   Bosor carneus sive in tribulatione dicitur, quia nulla alia causa magis adulterant verbum veritatis, quam pro concupiscentia carnis. Unde et in tribulatione sunt positi non quod pro Domino patiantur, sed animos infirmorum suis doctrinis et perversis exemplis opprimunt ne respicere possint. Balaam ‘vanus populus’ vel ‘precipitans eos’ quod illis convenit. Qui enim agnitam veritatem sponte deserunt, vanus populus sunt et in precipitium suos mittunt auditores, quibus non salutaria que corrigant sed erronea que delectent predicant de quibus subditur :   Hi sunt fontes sine aqua . Promittunt imbrem doctrinarum quem non habent, velut nubes prophetice ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus demonum et vitiorum agitantur, loquuntur grandia et totus eorum sermo superbia est.
qui mercedem iniquitatis amavit,
Numérotation du verset 2Pt. 2,16 
correptionem vero habuit sue vesanie subiugale
interl.| quia asina
mutum in hominis voce loquens prohibuit prophete insipientiam.
Numérotation du verset 2Pt. 2,17 
Hii sunt
marg.| HI  SUNT. Non sunt imitandi pseudo, quia licet videantur utiles nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia.
fontes sine aqua
interl.| non lavantes sed potius coinquinantes
et nebule turbinibus exagitate
interl.| obscurantes instinctu diaboli
quibus
interl.| pseudo vel hereticis
caligo tenebrarum reservatur.
interl.| obscuritas peccatorum servatur, ut sordescant amplius vel infernales pene
Numérotation du verset 2Pt. 2,18 
Superbia15 enim vanitatis
15 superbia] superba Weber
marg.| SUPERBIA. Superbe dicentes se esse iustos quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes,   pellicent qui parum effugiunt qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem et a peccatis aliquatenus abstinent.
loquentes pellicent in desideriis carnis luxurie
marg.| IN  DESIDERIIS  CARNIS etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis ad suum revertantur errorem et student in luxuria.
eos qui paululum effugiunt. Qui in errore
interl.| errant et alios errare faciunt
conversantur,
interl.| vel conversati
Numérotation du verset 2Pt. 2,19 
libertatem illis promittentes,
interl.| in sua secta promittunt esse libertatem comedendi, et bibendi, et dormiendi, et regnandi in eternum
cum ipsi {t. 4 : Erfurt, f. 1186va ; facsim., p. 532a} servi sint corruptionis.
interl.| id est servi corrupti vel servi diaboli corrumpentis
interl.| et vere sun servi quia
A quo enim quis superatus est huius et servus est.
Numérotation du verset 2Pt. 2,20 
Si enim refugientes coinquinationes mundi
interl.| et vere sunt servi acquisiti quia cum prius liberi essent modo coguntur servire gravius quam antea
in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi,
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1186va ; facsim., p. 532a} SI  IN  COGNITIONE  DOMINI  NOSTRI  ET  SALVATORIS  IESU  CHRISTI. Refugientes coinquinationes anime et corporis quas mundus immittit, rursus implicati his sicut ante baptismum superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora deteriora prioribus, quia magis offendunt Deum quam ante baptismum et maiores penas patientur quia mendaces sunt promissionis facte in baptismo.
his rursus impliciti superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
Numérotation du verset 2Pt. 2,21 
melius enim
interl.| vere deteriora
interl.| minus malum
erat illis non cognoscere viam iustitie quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato.
interl.| quia preter mala que sicut prius agunt prevaricatores promissionis sunt
Numérotation du verset 2Pt. 2,22 
contigit enim eis
marg.| CONTIGIT  ENIM  ILLIS etc. In proverbiis cum expositione positum est. Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum ita stultus qui iterat stultitiam suam. Et post apostolus addit de suo : Et sus lota in volutabro luti. Canis cum vomit perfecto cibum qui pectus deprimebat proiicit. Sed cum ad vomitum revertitur, unde leviatus fuerat rursus occupatur. Sic qui nequitiam que mentis intima premebat, confitendo proiicit, post confessionem dum repetit resumit. Sus dum in luto lavatur sordidior redditur. Sic qui peccatum plangit nec tamen deserit pene graviori se subiicit qui et ipsam quam flendo impetrare potuit veniam contempsit et quasi in lutosa aqua semetipsum voluit, quia dum fletibus suis vite munditiam subtrahit ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrimas facit.
illud veri proverbii,
interl.| probat auctoritate sub specie canis quod sunt nequam servi
interl.| illis convenit illud verum proverbium vel illa pars libri que continet illud proverbium
canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Pt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=78&chapitre=78_2)

Notes :