Capitulum 4
Numérotation du verset
Rt. 4,1
Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi.
Cumque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: declina paulisper
et sede hic vocans eum nomine suo.
Qui divertit et sedit.
Numérotation du verset
Rt. 4,2
Tollens autem Booz decem viros
de senioribus civitatis,
dixit ad eos: Sedete hic.
Numérotation du verset
Rt. 4,3
Quibus residentibus locutus est ad propinquum:
Partem agri patris1
2 nostri Elimelech vendidit3 Noemi que reversa est de regione Moabitide
1 patris Edmaior. (B*) ΩM Hugo de S. Caro (Postille) CorS3*] fratris ΩSV CorS3 (perpera 1Rg. 4.a.) Weber
2Patris ΩJ*] fratris ΩJ*
Edmaior. Clementina
3 vendidit] vendit ΩV
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,4
quod audire te4 volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum5 iure propinquitatis, eme et posside. Si6 autem tibi displicet7 et8 hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
4 te] a te ΩV
5 agrum]
om. Weber
6 Si ΩV Ed1455 ] Sin Rusch Weber
7 tibi-displicet] inv. Ed1455 Clementina
8 et]
om.
ΩV
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,5
Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
Numérotation du verset
Rt. 4,6
Qui respondit: Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Numérotation du verset
Rt. 4,7
Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter {t. 1: Erfurt, f. 253va; facsim., p. 506a} propinquos, ut9 si quando alter alteri suo iuri10 cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat propinquo11 suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
9 ut] et
Weber
10 iuri] iure
Weber
11 propinquo] proximo
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,8
Dixit quoque propinquo suo12 Booz: Tolle calciamentum tuum quod statim solvit de pede suo.
12 quoque propinquo suo] ergo propinquus
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,9
At ille maioribus natu et universo populo: testes vos inquit estis hodie
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi;
Numérotation du verset
Rt. 4,10
et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
Numérotation du verset
Rt. 4,11
Respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu:
Nos testes sumus. Faciat tibi13 Dominus hanc mulierem que ingreditur domum tuam,
sicut Rachel
et Liam
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem,
13 tibi]
om. Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,12
fiatque domus tua sicut domus Phares
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac {t. 1: Erfurt, f. 253vb; facsim., p. 506b} puella.
Numérotation du verset
Rt. 4,13
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam et dedit illi dominus ut conciperet et pareret filium.
Numérotation du verset
Rt. 4,14
Dixeruntque mulieres ad Noemi:
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel
Numérotation du verset
Rt. 4,15
et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget14
et multo tibi melior est quam si septem haberes filios.
14 qui te diliget] que te diligit
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,16
Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerule officio fungebatur .
Numérotation du verset
Rt. 4,17
Vicine autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est tibi15 filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obed16. Hic est pater Isai, patris David.
15 tibi]
om. Weber
16 Obed
Weber
] Obeth
Rusch
Numérotation du verset
Rt. 4,18
Hee sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
Numérotation du verset
Rt. 4,19
Esrom autem17 genuit Aram18, Aram genuit Aminadab,
17 autem ]
om.
Ed1455
Weber
18 Aram] Ram
Cor2
(hebr. sicut 1Par. 2, 9 pro Aram habet Ram
Numérotation du verset
Rt. 4,20
Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon19,
19 Salmon] Salma
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,21
Salmon20 genuit Booz, Booz genuit Obed21,
20 Salmon] Salma
Weber
21 Obed
Weber
] Obeth
Rusch
Numérotation du verset
Rt. 4,22
Obed22 genuit Isai, Isai genuit David regem23.
RUTH EXPLICIT24.
22 Obed
Weber
] Obeth
Rusch
23 regem ΛH
Amiatinus T
a ΦRZGP ΨB*
Ω
M]
om. Weber Cor1
P ? (4.g : Isai genuit David), + finit
X,
+ finis
Ed1530
24 Ruth explicit] Explicit liber Ruth
Amiatinus Cava X
ΠE ΣO
B M
ΦRAGZVP Θ ΨFM ΩJ, Explicit liber Ruth secundum hebreum Λ; Explicit liber eptatici et ruth feliciter ΣT, Explicit ΣM,
om.
ΠDΩSM
Ed1455
Ed1530 Clementina Weber
| <
stichometria
> + habet versus numero CCL ΦRAG; + versus CCL
M
ΦZV
P
ΨB; + versus ÎCCL ΦP
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Rt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=10&chapitre=10_4)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Rt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=10&chapitre=10_4)
Notes :