Hugo de Sancto Caro

<27.3677> Prologus Hugonis de Sancto Charo in postillam super tres libros Salomonis

Numérotation du verset Prolsal. Prol.3677,1 
prol.| {3.2ra } Dicit Ecclesiastici 39.a.a « Occulta proverbiorum exquirit sapiens et in absconditis parabolarum conversabitur ». Duplicem vitam bonorum nobis commendat Ecclesiasticus in his verbis : quas etiam Dominus figuraliter commendavit et ante legem et sub lege et sub Evangelio. Ante legem per Liam et Rachelem uxores Iacob, Gn. 39. Et sub lege per Phenennam et Annam uxores Helcane, 1Rg. 1.a. Sub Evangelio per Martham et Mariam sorores Lazari : Lc. 10.g. Hec est duplex via per quam itur ad Dominum, de quibus Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre et semite eius pacifice. Sed, quia in utraque sunt multa diverticula, ne volentes incedere per eas, oberrent in eis, necessarium fuit lumen eruditionis quo vie recte rectitudo proficientibus monstraretur. Unde et David clamat : Vias tuas Domine demonstra mihi : et semitas tuas edoce me. Quoad primam, dicit Ecclesiasticus. Occulta Proverbiorum exquirit sapiens. Quoad secundum, sequitur : Et in absconditis parabolarum conversabitur. Quod enim laborando exquirit sapiens activus, in eodem postmodum conversando quiescit contemplator plenarie eruditus. Sicque fit transitus de activa in contemplativam, quasi de via ad semitam proficiscendo. Unde iam triplex status hominis innotescit : Inchoationis, profectus et perfectionis. Quod attendens rex Salomon, luce sapientie divinitus illustratus, tria composuit volumina : Proverbia, Ecclesiasten, Cantica Canticorum. In primo docet virtutes et mores et quomodo conversandum sit in medio prave et perverse nationis. In secundo docet omnia temporalia vana esse et transitoria et ideo contemnenda. In tertio docet solis Dei amplexibus inherendum esse per amorem. Et sic in primo erudit incipientes. In secundo admonet proficientes : In tertio alloquitur iam perfectos. In primo instruit in activa laborantes. In secundo de activa ad contemplativam transeuntes : In tertio in contemplativa quiescentes. In primo docet in mundo vivere. In secundo mundum contemnere. In tertio Deum diligere et in eo solo delectationem querere. In primo docet virtutes, ut diligantur. In secundo naturas rerum, ut contemnantur. In tertio gaudia contemplationis aperit, {3.2rb} ut appetantur. Et est ordo congruus ac necessarius, ut primum sciat homo bene vivere in mundo, deinde velit mundum iam sibi cognitum subiicere et tunc demum poterit ad amplexum Sponsi ascendere et in eo delectari : Nisi enim homo prius in campo virtutum exercitatus fuerit et mundi pompas conculcaverit, non potest ascendere ad amplexus Sponsi et dicere : Osculetur me osculo oris sui.
a Sir. 39, 3.
Numérotation du verset Prolsal. Prol.3677,2 
prol.| Breviter ergo, Salomon omnem statum hominis erudivit, parvulos lacte pavit in Proverbiis, adultos pane cibavit in Ecclesiaste, robustos cibo solido satiavit in Canticis. Unde tribus nominibus recte vocatus est, scilicet Salomon id est pacificus, quia in regno suo pacem habuit. Ecclesiastes id est concionator, quia cetum, sive Ecclesiam congregavit. Idida id est amabilis Domino, quia, eum amavit Dominus, quem tante sapientie dono pre cunctis mortalibus decoravit. Primum nomen primo libro convenit, ubi virtutes docet, que pacem pectoris faciunt. Secundum nomen secundo libro congruit, ubi more concionatoris concioni id est hominum congregationi loquens, partes discordantes ad concordiam revocat. Unde in fine concludit sic : Deum time et mandata eius observa, hoc est omnis homo id est perfectus homo. Tertium nomen tertio libro competit, ubi amoris epithalamium cantat. Ex his tribus libris Salomonis sicut dicit Origenes, diviserunt Philosophi Philosophiam in moralem, seu Ethicam et naturalem, sive Physicam et inspectivam, scilicet Theologiam, que docet solis invisibilibus inherere et quos in prioribus profecisse conspiciunt, ad tertiam introducunt. Tres igitur libri Salomonis, sunt tres panes, quibus esuriens satiatur et impinguatur, de quibus Lc. 11.a. Amice accomoda mihi tres panes. Primus est hordaceus, secundus triticeus, tertius similagineus. Primus primo frangendus est et apponendus turbe.
Numérotation du verset Prolsal. Prol.3677,3 
prol.| In Primis ergo videndum est, que sit eius materia, que intentio auctoris, quis finis, que utilitas, quis modus agendi, quis titulus libri. Materia est vitia et virtutes. Intentio auctoris est scientiam moralem rudibus tradere. Finis duplex est, proprius et communis. Proprius est morum informatio. Communis est vita eterna, que et totius Theologie est. Unde {3.2va} Io. 20. Hec autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Utilitas magna est : utilis enim ad multa huius libri scientia, ad minus ad novem, que in principio huius libri tanguntur. Primum est sapientia, que est rerum spiritualium sapore ipsarum condita. Secundum est disciplina, que est bellum inexorabile contra proprium sensum et etiam contra propriam voluntatem, sive contra veterem hominem. Tertium est prudentia, que attenditur in contractibus et negotiis et obsequiis spiritualibus contra circumventionem, ne decipiamur, sed obsequia nostra accepta sint Deo, nobis vero fructuosa. Quartum est doctrine eruditio quod dicitur ad differentiam naturalis eruditionis, que iuvatur beneficio etatis. Quintum est iustitia positiva, que consistit in reddendo proximo quod suum est. Sextum est iudicium quod partim ex equitate, partim ex iustitia dependet. Septimum est astutia, que est deprehensio aliene malitie et maxime necessaria parvulis contra fraudes et argutias et versutias diabolicas. Octavum est scientia proprie que est cognitio proprie infirmitatis et miserie ac periculorum vie, de qua Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et laborem. Nonum et ultimum, est intellectus, quo legimus in terra signa figurarum saluti nostre deservientium. Modus agendi talis est. Paucus est in sermone et planus, sed multus in sententia et obscurus in mysteriis. Titulus talis est : Incipit liber Proverbiorum, vel Parabolarum Salomonis. Est autem parabola, sicut dicit Hieronymus super Mt. rerum natura discrepantium sub aliqua similitudine facta collatio. Et Beda : Parabole Grece, Latine similitudines dicuntur. Quod vocabulum Salomon ideo huic libro imposuit ; ut non iuxta litteram intelligantur, que dicit : Sed sicut in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis fructus latens requiritur, ita et in his parabolis sensus mysticus requiratur.
Numérotation du verset Prolsal. Prol.3677,4 
prol.| {3.2vb} Unde et Proverbia dicuntur quasi porro verba, quia preter litteralem sensum quem exterius pretendunt, procul aliud interius dicunt. Vel dicuntur Proverbia, quasi protoverba id est prima verba, quia quasi maxime propositiones sunt, quibus statim acquiescitur. Unde et vulgata editio hunc librum Paraprotoemias vocavit, a para quod est iuxta et protos quod est primum et emos quod est sermo, quia hec verba iuxta nos in corde et in ore debemus habere. Dt. 6.b. Erunt verba hec in corde tuo et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua. Potest etiam dici liber primus sermo, quia primus liber Salomonis est, vel quia primis id est incipientibus proponitur. Ordo tractandi talis est. Tres sunt libri huius partitiones, in prima disputat Salomon de bonorum ac malorum partibus. In secunda, que incipit decimo capitulo, alternis versibus utrorumque actus describit. In tertia que vicesimo quinto capitulo incipit, secum deliberans, de scientie veritate pertractat. Iudei vero distinguunt hunc librum in quinque partes. In prima ponunt parabolas a Salomone compilatas : dicunt enim quod Salomon non omnes parabolas huius libri compilavit, licet omnes locutus sit. In secunda ponunt parabolas compilatas a viris Ezechie regis Iuda : ut dicetur infra 25. In tertia ponunt compilatas ab ipso Ezechia. In quarta ponunt quedam pauca, quibus Salomon eruditus est a matre sua. In quinta, ponunt instructionem mulieris fortis. Nobis autem videtur quod in quatuor partes dividatur liber iste. Primo ponit Salomon quasi Prologum, in quo ostendit, que sit materia et quis auctor et quis finis. Que sit materia, cum dicit : Parabole. Quis auctor, cum dicit, Salomonis. Quis finis, cum dicit, Ad sciendam sapientiam. Secundo, a quibus abstinendum. Tertio docet quibus inherendum, infra 3.a. Fili mi ne obliviscaris legis mee etc. Quarto, agit de muliere forti. Explicit Prologus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prolsal. Prologus Hugonis de Sancto Charo in postillam super tres libros Salomonis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=27&chapitre=27_Prol.3677)

Notes :