Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,1 

Musce morientes
perdunt suavitatem
unguenti. Pretiosior est sapientia
Parvaque
gloria1 ad tempus stultitia.
1 parvaque gloria] et gloria parva Weber
Numérotation du verset Qo. 10,2 

Cor
sapientis in dextera eius
et cor stulti in sinistra illius
Numérotation du verset Qo. 10,3 

sed et in via
stultus ambulans
cum ipse insipiens
sit. Omnes stultos
estimat.
Numérotation du verset Qo. 10,4 

Si spiritus
Potestatem habentis
ascenderit super te
locum tuum ne dimiseris
quia curatio
cessare faciet peccata maxima.
Numérotation du verset Qo. 10,5 

Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens
a facie principis,
Numérotation du verset Qo. 10,6 

positum stultum
in dignitate sublimi
et divites
sedere deorsum.
Numérotation du verset Qo. 10,7 

Vidi
servos
in equis
et principes
Ambulantes
quasi servos
super terram.
Numérotation du verset Qo. 10,8 

Qui fodit foveam
incidet in eam
et qui dissipat sepem
Mordebit
eum coluber.
Numérotation du verset Qo. 10,9 

Qui
transfert
Lapides
affligetur in
Eis
et qui scindit ligna
vulnerabitur ab eis.
Numérotation du verset Qo. 10,10 

Si retunsum fuerit
ferrum
et hoc non ut prius
sed hebetatum fuerit2
2 fuerit] erit Weber
multo labore
exacuetur3
3 exacuetur] exacuatur Weber
et
post industriam sequetur4
4 sequetur] sequitur Weber
sapientia.
Numérotation du verset Qo. 10,11 

Si mordeat serpens
in silentio
nihil eo minus habet
qui occulte detrahit.
Numérotation du verset Qo. 10,12 

Verba oris sapientis
gratia et labia
Insipientis
precipitabunt eum.
Numérotation du verset Qo. 10,13 

Initium verborum eius
stultitia et novissimum oris illius error pessimus.
Numérotation du verset Qo. 10,14 

Stultus verba multiplicat.
Ignorat homo
quid ante se fuerit et quod post futurum est, quis
poterit ei5 indicare ?
5 poterit ei] illi poterit Weber
Numérotation du verset Qo. 10,15 

Labor
Stultorum
affliget
eos qui nesciunt
in urbem pergere.
Numérotation du verset Qo. 10,16 

Ve tibi terra
cuius rex
est puer
et cuius principes
mane comedunt.
Numérotation du verset Qo. 10,17 

Beata
Terra
cuius rex
nobilis est
et cuius principes
vescuntur in tempore
Suo
ad reficiendum
et non ad luxuriam.
Numérotation du verset Qo. 10,18 

In pigritiis
Humiliabitur
Contignatio
et in infirmitate manuum
perstillabit
domus.
Numérotation du verset Qo. 10,19 

In risu
faciunt panem
et6 vinum ut epulentur bibentes7.
6 et] ac Weber |
7 bibentes] viventes Weber |
Et
pecunie obedient omnia.
Numérotation du verset Qo. 10,20 

In cogitatione tua regi
ne detrahas
et in secreto cubiculi tui
ne maledixeris diviti
quia et aves celi
portabunt8
8 et aves celi portabunt] avis coeli portabit Weber
vocem tuam
et qui
habet
pennas
annuntiabit
sententiam.

Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,ad litteram 
marg.| {3.1801} .1. Musce morientes. idest, languide et debiles, que de facili cadunt in illa que conficiuntur ab apothecariis.
marg.|  .2. Perdunt. idest, destruunt.
marg.|  .3. Suavitatem unguenti. id est eius bonitatem, quando cadunt ibi. Et sicut per muscam que est res parva perditur res bene pretiosa, sic per unum peccatum, cumulus meritorum.
marg.|  .4. Pretiosior. Hic infertur primum corollarium, cum dicitur : Pretiosior est sapientia. Quia locutus fuerat de valore sapientie. Et secundum expositores nostros communiter sapientia et gloria parva, sunt nominativi casus, et stultitia ablativi, et est sensus.
marg.|  .5. Sapientia parvaque gloria. id est sapientia cum honore parvo pretiosior est quam stultitia cum honore magno, ut dictum est sup. ca. 4.c. Melior est puer pauper et sapiens rege sene, et stulto. Sed hec expositio secundum litteram Hebraicam stare non potest, quia in Hebreo, sapientia et gloria, sunt ablativi casus, stultitia vero nominativi. Item li parva, non est adiectivum huius substantivi gloria, {3.1802} sed huius, s. stultitia, quia ponitur immediate post ipsum. Est igitur secundum Hbr. hec littera : Ponderosior est sapientia et gloria stultitia parva. Et est sensus, quod defectus parvus in moribus, qui dicitur hic parva stultitia, ponderosior est quam sapientia et gloria, quia frequenter facit eam vilescere in persona aliqua notabili, et secundum hoc hec littera est confirmatio precedentis sententie, in qua dictum est quod musce que sunt res parve, vilescere faciunt unguentum pretiosum. Ratio autem diversitatis inter translationem nostram, et dictum Hebreorum circa hoc nomen : Pretiosior est, quia nomen Hbr. hic positum est equivocum ad pretiositatem et ponderositatem, et frequentius accipitur pro pretiositate, sicut accipit translatio nostra, et ideo potest aliter exponi littera nostra, et sequendo Hebraicam veritatem quantum ad hoc, quod sapientia et gloria sunt ablativi casus, et stultitia parva, nominativi, ut sit sensus : Stultitia parva, id est stultitia ad horam simulata. Pretiosior est. id est utilior quam sapientia et gloria, ut patet de David. 1Rg. 21. qui simulando stultitiam coram Achis rege Geth, per hoc evasit mortem.
Numérotation du verset Qo. 10,ad litteram 
marg.| {3.1803} .1. Cor sapientis. Hic ponitur secundum corollarium de sapientia, et stultitia sibi opposita, cum dicitur. Cor sapientis in dextera eius, quia dirigitur in bonum moris per dexteram designatum.
marg.|  .2. Et cor stulti in sinistra illius. quia semper tendit in malum per sinistram designatum.
marg.|  .3. Sed et in via, scilicet vite presentis, in qua omnes sunt viatores.
marg.|  .4. Stultus ambulans. per vitia et peccata.
marg.|  .5. Cum ipse insipiens sit. secundum veritatem.
marg.|  .6. Omnes. a sua via declinantes.
marg.|  .7. Stultos estimat. quia non sequuntur delectabilia huius mundi que sola reputat bona, et propter hoc homines vani et mundani viros, sapientes et religiosos reputant stultos.
marg.|  .8. Si spiritus. Postquam ostendit damnum peccati ad quod fomes impellit, hic consequenter monet resistere fomiti, et primo ponitur hec monitio, secundo infertur quedam conclusio, ibi : Est et malum. Circa primum dicitur. Spiritus. idest, impulsus.
marg.|  .9. Potestatem habentis. id est fomitis qui dicitur hic potestatem habens, eo quod multi obediunt ei, ut potestatem habenti. Potest etiam dici demon, de quo dicitur Iob 41. Non est potestas super terram que ei comparetur. Et frequenter impulsus fomitis et demonis simul concurrunt in tentatione, quia demon excitat fomitem, et eo utitur tanquam instrumento, ut deiiciat hominem a virtute.
marg.|  .10. Ascenderit super te. impellendo te ad peccatum.
marg.|  .11. Locum tuum ne dimiseris. id est stabilitatem virtutis, in qua tanquam in loco stabili debet homo permanere, et subditur causa.
marg.|  .12. Quia curatio faciet cessare peccata maxima. Licet enim resistendo fomiti non auferatur fomes totaliter in presenti vita, tamen per talem resistentiam eius potestas diminuitur, et virtus moralis firmatur et augetur, que dicitur quedam sanitas anime et per consequens curatio ab infirmitate, et hec facit cessare peccata ad que impelleret fomes, nisi esset talis sanitas vel curatio.
marg.|  .13. Est et malum quod vidi sub sole. Hic infertur quedam conclusio. Ex hoc enim quod pauci resistunt fomiti modo predicto, et multi sequuntur {3.1804} eius impulsum, ideo homines fiunt ambitiosi potestatis mundane et honoris, et sic homines defectuosi ad talia promoventur, et virtuosi sine honore dimittuntur, et hoc est quod dicitur. Est et malum quod vidi sub sole. et quid sit illud subditur : Quasi per errorem egrediens a facie principis.
marg.|  .14. Positum stultum in dignitate sublimi. Princeps iste Deus est, qui nullo modo potest errare secundum veritatem sed tantum secundum hominum insipientium estimationem, qui ex promotione malorum ad magnas dignitates frequenter dicunt Deum dormire vel desipere, tamen secundum ordinem sue sapientie et iustitie nobis occulte permittit aliquando malos sublimari et bonos humiliari, et ideo non dicitur hic per errorem principis absolute, sed quasi per errorem, quia sic videtur fatuis et simplicibus.
marg.|  .15. Qui fodit foveam, incidet in eam. Hic consequenter ostendit malum fomitis, inquantum inclinat ad peccati occasionem, dicit. Qui foditfoveam, incidit in eam. Sic enim contingit aliquando corporaliter. Et per hoc intelligitur, quod queres peccati occasionem incidit in illud : Sicut vadens ad spectacula inhonesta, cadit in peccatum luxurie, et querens familiaritatem latronum in furti peccatum. Ad idem inducit quod subditur.
marg.|  .16. Et qui dissipat sepem. id est honestatis disciplinam a sapientibus traditam.
marg.|  .17. Mordebit eum coluber. id est diabolus, qui vocatur serpens Gn. 4. Et ad idem facit quod subditur.
marg.|  .18. Qui transfert lapides. Sicut enim transferens lapides, et scindens ligna patitur corporale detrimentum, sic et ille qui exponit se occasionibus peccatorum, detrimentum anime.
marg.|  .19. Si retusum fuerit. Hic removet circa predicta quamdam estimationem falsam, qua aliqui estimant hominem de facili de vitiis redire ad virtutes, et ideo querunt facilius peccatorum occasiones, ideo removet per exemplum ferri acuti, quod si inde repercutiatur lapis, eius acies perditur, nec de facili recuperatur, sed cum magno labore : et similiter declinans de virtutibus ad vitia, non de facili, sed cum multa difficultate redit ad virtutem, et patet per experientiam, et per Philosophum. 1. Ethi. ideo subditur.
marg.|  .20. Et post industriam. id est magnam diligentiam ad recuperandum virtutem.
marg.|  .21. Sequetur sapientia. per quam intelligitur status virtuosi.
Numérotation du verset Qo. 10,ad litteram 
marg.| {3.1805} .1. Si mordeat. Hic ostendit malum fomitis inquantum inclinat ad malam locutionem, di. Si mordeat serpens. in silentio corporaliter.
marg.|  .2. Nihil eo minus habet. spiritualiter, qui occulte detrahit proximo, Et ideo per oppositum dicitur de bono verbo.
marg.|  .3. Verba oris sapientis gratia. quia reddunt eum coram Deo et hominibus gratiosum. .4.   Et labia insipientis precipitabunt eum. quia reddunt eum Deo et hominibus odiosum. Et quia sicut sapiens procedit de virtute in virtutem augmentando, ita stultus de malo in peius, loquendo, subditur. .5.   Initium verborum eius stultitia. minor. .6.   Et novissimum oris illius error pessimus. quia aliquando prorumpit in blasphemiam contra Deum, quod est pessimum, et unde procedit hoc statim ostendit. .7.   Stultus verba multiplicat. multiplicando verba fatua, finaliter venit ad verba pessima. Et quia omne malum procedit ex aliqua ignorantia, secundum quod dicit Philosophus. Ignorat omnis malus, ideo subditur. .8.   Ignorat homo. scilicet stultus. .9.   Quid ante se fuerit. Quia facta precedentium sapientium considerare negligit, que sunt quedam directiones respectu agendorum.
marg.|  .10. Et quid post se futurum est. quasi dicat solus Deus, sed stultus talis non est hac revelatione dignus. Et quia talis errat per diversa vitia, in quibus est magnus labor non solum anime, sed etiam corporis, secundum quod in persona damnatorum dicitur, Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. ideo sequitur.
marg.| .11. Labor stultorum. id est ad sanctorum requiem, de qua civitate dicitur Ezech. ult. Et nomen civitatis, dominus. ibidem.
marg.| .12. Ve tibi terra. Postquam Salomon ostendit labilitatem hominis ex inclinatione fomitis, hic consequenter idem ostendit ex defectu exterioris regiminis, et primo facit propositum, secundo removet quoddam periculum, ibi : In cogitatione. Prima in duas, quia primo ponitur boni et mali regiminis comparatio, secundo mali prosecutio, ibi. In pigritiis. Circa primum dicit. Ve tibi terra, cuius rex puer est. moribus et sensu, quia ex hoc subditi insolescunt, et vitia multipliciter increscunt.
marg.|  .13. Et cuius principes mane comedunt. id est inordinate, et per hoc designantur alia vitia, in quibus principi conformantur, eo quod sunt {3.1806} sibi magis propinqui, et ei placere nituntur, et per oppositum dicitur.
marg.| .14. Beata terra cuius rex nobilis est. Moribus et genere. De hac enim duplici nobilitate dicit Gregor. Quando altera alteri copulatur, quasi gemma carbunculi in ornamento auro sociatur. Talis enim rex studet solicite in terra extirpare vitia et virtutes nutrire.
marg.| .15. Et cuius principes vescuntur in tempore suo. idest, tempore competenti sustentationi nature, et hoc tempus est completa precedentis cibi digestione, ideo subditur.
marg.| .16. Ad reficiendum. Quia cibus sic sumptus reficit naturam, dum tamen non accipiatur in immoderata quantitate, vel cum nimia voluptate. ideo subditur : Et non ad luxuriam.
marg.| .17. In pigritiis. Hic consequenter ponitur mali regiminis prosecutio quantum ad mala inde consequentia, quia ut predictum est homines ex hoc efficiuntur carnales, et maxime principes, et ex hoc sequitur pigritia circa bona opera, ex qua dimittuntur peiorari edificia, et hoc est quod dicitur. In pigritiis humiliabitur contignatio. id est summitas edificiorum, in qua coniunguntur tigna, quia disponitur ad casum.
marg.| .18. Et infirmitate manuum, etc. id est in remissione manuum a bonis operibus.
marg.|  .19. Perstillabit domus. pluviis et nivibus intra cadentibus. Secundo ex carnalitate principum sequitur, quod volunt habere magnam familiam et splendidam mensam. ideo subditur.
marg.|  .20. In risu. idest, in letitia inepta.
marg.|  .21. Faciunt panem et vinum. id est disponunt super mensam. Hoc enim verbum facere, in Hebreo aliquando accipitur pro disponere. unde Deu. 21. ca. dicitur de muliere Gentili accipienda in matrimonium a Iudeo, quod radet cesariem, et circumcidet ungues suos. in Hebreo habetur. Faciet ungues suas. id est componet, et eodem modo accipitur hic. Et quia ad magnam familiam et amplam mensam indigent multa pecunia, inde sequitur quod subvertunt iudicium propter divitum munera, ideo sequitur. Et pecunie obediunt omnia.
marg.|  .22. In cogitatione. Hic removet quoddam periculum. Ex hoc enim quod dicit de malo regimine regis et principum, posset aliquis prorumpere in verba contra famam ipsorum, ideo prohibet hoc tanquam periculosum, dicens. In cogitatione tua regi ne detrahas. Illa enim que in cogitatione revolvuntur, de facili verbo proferuntur, etiam preter intentionem proferentis.
Numérotation du verset Qo. 10,ad litteram 
marg.| {3.1807} .1. Et in secreto cubiculi tui. ubi credis a nullo audiri.
marg.|  .2. Ne maledixeris diviti. Quia potest preter scitum tuum audiri ab aliquo, et reportari, ideo subditur.
marg.|  .3. Quia et aves celi. id est relatores verborum, qui dicuntur hic aves celi, eo modo loquendi quo demones dicuntur aves celi in parabola seminantis, Mt. 13.a.
marg.| {3.1808} .4. Portabunt vocem tuam. ad tuam accusationem.
marg.|  .5. Et qui habet pennas. id est quicumque relator verborum velox ad talia referendum. Et est repetitio eiusdem sententie ad maiorem affirmationem.
marg.|  .6. Annuntiabit sententiam. id est verba tua ad tuam condemnationem. Vel per habentem pennas intelligitur malus iudex, qui nimis velox est ad proferendum contra simplices de facili loquens duram sententiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_10)

Notes :