Capitulum 2
Numérotation du verset
Qo. 2,1
Dixi ergo1 in corde meo : Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
1 ergo] ego
Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,2
Risumque2
2 Risumque] Risum
Weber
reputavi errorem et gaudio dixi :
Quid frustra deciperis ?
Numérotation du verset
Qo. 2,3
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum. Quo3 facto opus est sub sole numero dierum vite sue.
3 Quo] quod
Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,4
Magnificavi opera mea.
Edificavi mihi domos
et4 plantavi vineas,
4 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,5
feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
Numérotation du verset
Qo. 2,6
et5 extruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
5 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,7
Possedi servos
et ancillas
multamque familiam habui.
Armenta
Quoque
et magnos ovium
greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.
Numérotation du verset
Qo. 2,8
Coacervavi mihi argentum
et aurum
et substantias
regum
et6 provinciarum
6 et] ac
Weber
feci mihi
Cantores
et cantrices
et delicias filiorum hominum scyphos
et urceolos7
7 urceolos] urceos
Weber
in ministerio
ad vina
fundenda.
Numérotation du verset
Qo. 2,9
Et supergressus sum opibus omnes
qui ante me
fuerunt8 in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum
8 ante me - fuerunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,10
et omnia que desideraverunt
oculi mei
non negavi eis nec prohibui cor meum9
9 meum]
om. Weber
quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram. Et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Numérotation du verset
Qo. 2,11
Cumque me convertissem
ad universa opera que fecerant manus mee
et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi
et nihil permanere sub sole.
Numérotation du verset
Qo. 2,12
Transivi
ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam.
Quid
est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum ?
Numérotation du verset
Qo. 2,13
Et vidi quia tantum precederet sapientia stultitiam
quantum differt lux tenebris.
Numérotation du verset
Qo. 2,14
Sapientis oculi
in capite eius
stultus in tenebris ambulat.
Et didici quod unus utriusque esset interitus
Numérotation du verset
Qo. 2,15
et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam ?
Locutusque fui10 cum mente mea animadverti quod hoc
10 fui]
om. Weber
quoque esset vanitas.
Numérotation du verset
Qo. 2,16
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum
et futura tempora oblivione cuncta operient pariter11. Moritur doctus similiter et indoctus
11 operient pariter] pariter obruent
Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,17
et idcirco teduit me vite mee,
videntem mala universa esse12 sub sole
12 universa esse]
inv. Weber
et cuncta vanitatem et13 afflictionem spiritus.
13 et] atque
Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,18
Rursum detestatus sum omnem industriam meam qua14 sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
14 qua] que
Weber
Numérotation du verset
Qo. 2,19
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit
et dominabitur in laboribus meis
quibus desudavi et sollicitus fui. Et est quicquam tam vanum ?
Numérotation du verset
Qo. 2,20
Unde cessavi
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Numérotation du verset
Qo. 2,21
Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quesita dimittit.
Et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Numérotation du verset
Qo. 2,22
Quid enim proderit homini de universo labore suo
et afflictione spiritus qui15
15 qui] qua
Weber
sub sole cruciatus est ?
Numérotation du verset
Qo. 2,23
Cuncti dies eius laboribus16 et erumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit. Et hoc17 nonne18 vanitas est ?
16 laboribus] doloribus
Weber
|
17 hoc] hec
Weber
|
18 nonne] non
Weber
|
Numérotation du verset
Qo. 2,24
Nonne melius19 comedere
19 melius] + est
Weber
et bibere
et ostendere anime sue bona de laboribus suis ?
Et hoc de manu Dei est.
Numérotation du verset
Qo. 2,25
Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ?
Numérotation du verset
Qo. 2,26
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam20.
20 intelligentiam] laetitiam
Weber
Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam
ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas est21 et cassa sollicitudo mentis.
21 est]
om. Weber
Capitulum 2
Numérotation du verset
Qo. 2,ad litteram
marg.|
{3.1757}
Dixi ergo.
Hec est secunda pars, in qua ostendit Salomon non esse felicitatem in deliciis corporalibus. Et primo multipliciter ostendit propositum. secundo concludit intentum, ibi : Quis ita devorabit. Prima in duas, quia primo ostendit propositum rationibus sumptis ex vita deliciosa. Secundo ex adiuncta sibi cura, ibi : Rursus. Prima in duas, quia primo procedit ratione. secundo experimento, ibi : Magnificavi. Primum adhuc in duas : quia primo ostendit propositum. secundo infert corollarium, ibi : Cogitavi. Circa primum facit talem rationem. In illo non consistit felicitas humana, cuius delectatio est quasi momentanea : quia felicitas est bonum stabile, et firmum, ut patet ex predictis. Sic autem est de deliciis corporalibus : ergo, et. Virtutem autem huius rationis ponit, continuando se ad precedentia, di.
marg.|
{3.1758} .1.
Dixi ergo in corde meo.
quasi dicat ex quo scientia non est summum bonum hominis, sed habet laborem annexum, ut dictum est. Convertam me ad vivendum deliciose.
marg.|
.2.
Et vidi.
id est, statim percepi quasi dicat quilibet potest statim percipere.
marg.|
.3.
Quod hoc quoque esset vanitas.
id est, nullius momenti propter brevitatem delectationis, que est in huiusmodi deliciis. unde dicit Grego. homil. 22. Delicie corporales cum non habentur, grave in se desiderium accendunt, cum vero habite eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. Et sicut est de delectationibus gustus, ita et de delectationibus tactus, que in Venereis consistunt.
marg.|
.4.
Risum.
id est, ineptam letitiam.
marg.|
.5.
Reputavi errorem.
quia convertitur in tristitiam.
marg.|
.6.
Et gaudio dixi.
quo homo gaudet de veritate inventa.
marg.|
.7.
Quid frustra.
estimando felicitatem in deliciis.
Numérotation du verset
Qo. 2,ad litteram
marg.|
{3.1759} .1.
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino.
Hic infert corollarium ex predictis. Ex quo enim vita deliciosa est modici valoris, et ipsa impedit a consecutione sapientie, que maius bonum est, quanto spiritualia corporalibus preponuntur, quamvis non sit tantum bonum ut in eo ponatur felicitas, ut dictum est capitulo precedenti, motus ex his, Cogitavi in corde meo abstrahere a vino. immoderate sumendo.
marg.|
.2.
Carnem meam.
ut sic non prevaleret spiritui sed subiiceretur ei.
marg.|
.3.
Ut animum meum transferrem ad sapientiam.
a qua non impeditur per vinum moderate sumptum, cum acuat ingenium. Ex quo patet, quod abstractio a vino non accipitur hic simpliciter, sed cum moderamine, ut dictum est.
marg.|
.4.
Donec viderem quid esset utile filiis.
ad consequendum felicitatem, que est summum hominis bonum.
marg.|
.5.
Magnificavi.
Hic consequenter experimento declarat felicitatem hominis non consistere in corporalibus deliciis. Et hoc primo declarat in persona propria, secundo in persona sibi coniuncta. ibi. Rursus. Prima in duas, quia primo declarat propositum, et secundo ex dictis movet dubium, ibi : Quid est inquam. Circa primum diffuse ostendit se expertum fuisse ea que faciunt ad delicias corporis, nec invenisse sibi felicitatem dicens, {3.1760} Magnificavi opera mea. et qualiter subdit in speciali.
marg.|
.6.
Aedificavi mihi domos.
pulchras et delectabiles, que magnam partem conferunt ad vitam deliciosam.
marg.|
.7.
Et plantavi vineas, feci hortos, et pomeria.
que faciunt ad delicias ex loci pulchritudine, et fructus plenitudine.
marg.|
.8.
Et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem sylvam.
ad decorationem loci et eius fructificationem.
marg.|
.9.
Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui.
ut servirent mihi ad nutum in omnibus quod est valde delectabile homini.
marg.|
.10.
Armenta quoque et magnos ovium greges.
ut haberem abundantiam divitiarum naturalium, et etiam artificialium, ideo subditur, Coacervavi mihi argentum etc.
marg.|
.11. Feci mihi cantores et cantatrices. ad delectationem.
marg.|
.12.
Et delicias filiorum.
multiplicando mihi uxores et concubinas, que pre aliis dicuntur esse delicie hominum, unde dicitur. 3Rg. 11.a. Fuerumque ei uxores quasi regine septingente, et concubine trecente.
marg.|
.13.
Scyphos et urceolos in ministerio.
et hoc ad delectationem gustus.
marg.|
.14.
Sapientia quoque perseveravit mecum,
scilicet usque ad tempus in quo per mulieres fui deceptus.
marg.|
.15. Et omnia que desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni. exponendo me omnibus deliciis.
Numérotation du verset
Qo. 2,ad litteram
marg.|
{3.1761} .1.
Et hanc,
scilicet vitam voluptuosam.
marg.|
.2.
Ratus sum partem meam si uterer labore meo.
id est felicitatem. Deceptus enim a mulieribus, cecidit in hunc errorem.
marg.|
.3. Cumque me convertissem ad universa opera que fecerant manus mee, et ad labores, in quibus frustra sudaveram. ad verius cogitandum de istis.
marg.|
.4.
Vidi in omnibus vanitatem.
quia non adducunt verum hominis bonum.
marg.|
.5.
Et afflictionem animi.
quia delicie antequam habeantur per desiderium affligunt, et habite per satietatem in fastidium vertunt, ut predictum est.
marg.|
.6.
Et nihil permanere sub.
quia tales delectationes sunt quasi momentanee.
marg.|
.7.
Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam.
id est consideravi, quod labor circa acquisitionem scientie, et maxime de divinis (que proprie dicitur sapientia, ut dicitur. 1. Metaph.) melior est quam corporis delicie. Ex hoc loco et aliis consimilibus dicunt quidam Salomonem penituisse in fine, sed illa penitentia non videtur fuisse sufficiens et perfecta ut plenius dixi sup. Proverb. 30.
marg.|
.8.
Quid est inquam.
Hic circa predicta movet dubium. Et dividitur in tres partes, quia primo movetur questio, secundo ponitur solutio, ibi. Et vidi. Tertio subditur quedam obiectio, ibi. Et didici. Circa primum quia fecerat mentionem de contemplatione sapientie, que est cognitio divinorum, ideo movet questionem dicens. Quid est inquam. id est cuius virtutis.
marg.|
.9.
Ut sequi possit regem factorem.
1. Deum aliquo modo attingere, per cognitionem creaturarum. Salomon autem loquitur in hoc libro ut concionator, et ideo frequenter loquitur in persona aliorum, non solum vera dicentium, sed etiam errantium, ut ex contrariis allegatis veritas magis appareat. Fuit autem quidam nomine Simonides, dicens quod homo non debeat querere cognitionem divinorum, et eorum que sunt supra se, quia cum sit mortalis, decet cum tantum mortalia sapere, ut habetur. 10. Ethicorum quem Philosophus reprobat ibidem dicens, quod licet homo ex parte corporis sit mortalis, tamen ex parte intellectus, qui est principalior hominis pars, est quid immortale et divinum, et sic debet se trahere quantum potest ad immortalia et eterna per eorum cognitionem et amorem. Ex persona igitur istius Simonidis vel alterius similis videtur Salomon querere. Quid est, inquam, homo, etc. quasi diceret, non videtur ei utile aut decens querere talia.
marg.|
.10.
Et vidi.
Hic ponitur huius questionis solutio, in qua ostendit quod cognitio de divinis est valde utilis, quia cum sit superior, habet iudicare de inferioribus scientiis. Ideo dicitur. Et vidi. id est intellexi. Visus enim inter alios sensus plures differentias rerum ostendit. 1. Metaphy. et ideo nomine actus videndi frequenter significatur actus intelligendi, ut cum dicitur, Vides tu hoc, idest intelligis.
marg.|
.11.
Quia tantum precederet sapientia.
id est divinorum notitia.
marg.|
.12.
Stultitiam.
id est huius notitie carentiam.
marg.|
.13.
Quantum differt lux a tenebris.
Notitia enim recipit nobilitatem ab obiecto, et ideo dicit Philosophus libro celi et mundi, quod desiderabilius est modicum cognoscere, de superioribus, et divinis, etiam medio topico, quam multa etiam per certitudinem de inferioribus et terrenis, ideo subditur.
marg.|
{3.1762}
marg.|
.14.
Sapientis oculi in capite eius.
id est in superiori parte anime que vacat divinorum contemplationi.
marg.|
.15.
Stultus in tenebris ambulat.
quia sola terrena, et sensibilia considerat, que comparata ad Deum sunt quedam tenebre.
marg.|
.16.
Et didici.
Hic contra predictam solutionem ponitur quedam obiectio, et hoc ex persona illorum qui negaverunt anime humane immortalitatem, ex quorum persona dicitur inf. 3.d. Nihil habet homo iumento amplius. Quo si esset verum, homo se totaliter exponeret delectationibus carnis, sicut animalia bruta. Ideo dicitur. Et didici quod unus utriusque, scilicet sapientis, et stulti esset interitus, quia si nihil maneret de utroque post mortem, sapiens non expectat pro labore suo premium, nec stultus penam. ideo subditur.
marg.|
.17.
Quid mihi prodest.
quasi dicat nihil : ideo subditur.
marg.|
.18.
Animadverti quod hoc quoque esset vanitas,
scilicet laborare in acquisitione sapientie, quia totum perit in morte.
marg.|
.19. Non enim erit memoria sapientis similiter, ut stulti. id est, sicut nec stulti.
marg.|
.20.
In perpetuum.
id est in tempus longissimum.
marg.|
.21.
Et futura tempora.
et patet ex dictis littera. Et concluditur.
marg.|
.22.
Et idcirco.
eo quod per ipsam non attingitur aliquod bonum stabile, et permanens, ideo sequitur.
marg.|
.23. Videntem mala universa esse. id est defectiva.
marg.|
.24.
Et afflictionem spiritus.
quia etiam studium sapientis habet afflictionem annexam, ut dictum est ca. precedenti, sicut et occupatio stulti, qui vacat deliciis corporalibus. Similiter quarum acquisitio habet multas anxietates annexas, et possessio statim per satietatem habet fastidium annexum, ut dictum est supra. Hanc autem obiectionem non solvit Salomon, cum tamen sit contra veritatem. Cuius duplex ratio potest esse, Una quia accipit manifeste falsum, scilicet quod non sit alia memoria sapientis et stulti, quia una est ad laudem, alia ad vituperium, unde dicitur Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Alia ratio, quia solvitur per illud quod habetur infr. 12. ubi ponitur intenta conclusio in hoc libro, ibi enim dicitur de morte hominis, Revertatur pulvis in terram unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, ut, scilicet recipiat promeritis mercedem, vel pro demeritis penam, et sic non unus est interitus sapientis et stulti, ut hic assumitur, ideo dicitur de iustis, Ps. 115.a. Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Et de iniustis, Ps. 32.d. Mors peccatorum pessima.
marg.|
.25.
Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub.
Postquam declaravit propositum circa delicias rationibus sumptis ex ipsis deliciis, hic consequenter idem ostendit rationibus sumptis ex annexis curis. Et dividitur in duas partes. Quia primo Salomon ostendit malitiam huius cure in speciali. secundo magis in generali, ibi. Quid enim proderit. Circa primum sciendum, quod ad fruendum deliciis preexigitur magna cura in acquirendo illa quibushomo vivat deliciose. Pater vero quodammodo manet in filio, cum sit de substantia eius, et ideo si certus esset pater, quod filius sapienter uteretur divitiis et deliciis per laborem suum acquisitis, in hoc esset magna delectatio patris, sed hoc ignorat, quia frequenter accidit contrarium. Sic igitur dicit. Rursus detestatus sum omnem industriam {3.1763} ad acquirendum bona temporalia. et patet ex dictis littera usque ibi.
Numérotation du verset
Qo. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Homini otioso.
qui bona sibi derelicta a parentibus non expendit in bonis operibus, sed in prodigalitate et vanitatibus.
marg.|
.2.
Quid enim proderit.
Hic consequenter ostendit curam superfluam esse malam, magis in generali, qualis est cura hominis avari, qui multum affligitur in acquirendo, et avaritia non permittit eum acquisitis uti, et hoc est quod dicit, Quid enim proderit. scilicet avaro et tenaci.
marg.|
.3.
De universo labore suo.
corporaliter.
marg.|
.4.
Et afflictione spiritus.
mentaliter, quia utroque modo cruciatur, et de nocte, et de die. Ideo concluditur. .5.
Et hoc.
id est labor inanis et sine fructu ? quasi dicat sic. ideo ulterius concludit. .6.
Nonne melius est comedere.
id est decenter vivere de bonis acquisitis. .7.
Et ostendere anime sue bona de laboribus.
expendendo partem bonorum suorum in operibus pietatis et liberalitatis. .8.
Et hoc de manu Dei.
id est bonum a Deo concessum, non tamen est tantum bonum quod sit felicitas humana.
marg.|
.9.
Quis ita vorabit, et deliciis.
Hic ultimo ponitur intenta conclusio in hoc ca. Et est duplex. secunda, ibi, Homini bono. Prima est de deliciis corporalibusquod in illis non consistat felicitas. Et facit Salomon talem rationem, Experto credendum est, ego autem super omnes expertus sum deliciarum usum, et tamen dixi quod in hoc non consistit hominis bonum, propter quod est mihi credendum. Huius rationis ponit minorem dicens, Quis ita devorabit. {3.1764} unde dicitur. 3Rg. 3.c. Erat autem cibus Salomonis per singulos dies. 30. cori simile, et 60. cori farine. 10. boves pingues, et 20. pascuales, etc.
marg.|
.10.
Et deliciis affluet.
id est mulieribus.
marg.|
.11.
Ut ego.
quasi dicat nullus. unde dicitur. 3Rg. 12.a. quod erant ei uxores quasi regine septingente, ut sup. allegatum est eodem capite.
marg.|
.12.
Homini bono.
Hic ponitur secunda conclusio, et est de cura humana circa temporalia de qua locutus est supra. Ideo concludendo dicit, quod illa que est bene ordinata bona est, dicens, Homini bono. idest viventi secundum rectam rationem.
marg.|
.13.
In conspectu suo.
hoc additur ad excludendum hypocritam, qui non est bonus in conspectu Dei.
marg.|
.14.
Dedit Deus sapientiam.
idest notitiam de divinis.
marg.|
.15.
Et letitiam.
sic est in Hebreo et libris correctis. id est vitam iucundam bene utendo temporalibus bonis. Et consequenter concludit contrarium de cura superflua et inordinata dicens.
marg.|
.16.
Peccatori autem dedit.
id est, dari permisit.
marg.|
.17.
Afflictionem et curam superfluam.
circa temporalia congreganda.
marg.|
.18.
Et tradat ei,
etc. Et non accipitur hic tradat sic, quod talis voluntarie det bonis hominibus, sed quia ipso moriente frequenter traduntur talibus, sicut mortuo Nabal, bona eius venerunt ad manum David 1Rg. 25.
marg.|
.19.
Sed et hoc vanitas,
etc. idest cura in tali congregatione bonorum quibus acquirens non utitur, sed aliis traduntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_2)
Notes :