Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Qo. 4,1 

Verti me
ad alia et vidi calumnias que sub sole geruntur et lacrimas
innocentum
et neminem consolatorem1 nec posse resistere eorum violentie cunctorum
1 n. c.] inv. Weber
auxilio destitutos.
Numérotation du verset Qo. 4,2 

Et
laudavi magis mortuos
quam viventes
Numérotation du verset Qo. 4,3 

et feliciorem utrorumque2
2 utrorumque] utroque Weber
iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala que sub sole fiunt.
Numérotation du verset Qo. 4,4 

Rursum
contemplatus sum3 omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidie proximi.
3 sum] om. Weber
Et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Numérotation du verset Qo. 4,5 

Stultus complicat manus suas
et comedit carnes suas dicens.
Numérotation du verset Qo. 4,6 

Melior est pugillus
cum requie
quam plena
utraque manus cum dolore4 et afflictione animi.
4 dolore] labore Weber
Numérotation du verset Qo. 4,7 

Considerans
reperi et aliam vanitatem sub sole.
Numérotation du verset Qo. 4,8 

Unus est
et secundum
non habet non filium non fratrem
et tamen laborare non cessat
nec satiantur oculi eius
Divitiis
nec recogitat dicens : Cui laboro et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque est5 vanitas est et afflictio pessima.
5 est] om. Weber
Melius est ergo6 duos esse simul7 quam unum. Habent enim emolumentum societatis sue.
6 est e.] inv. Weber |
7 esse s.] inv. Weber |
Numérotation du verset Qo. 4,10 

Si unus ceciderit ab altero fulcietur. Ve soli quia cum ceciderit8 non habet sublevantem se9.
8 ceciderit] ruerit Weber |
9 se] om. Weber |
Numérotation du verset Qo. 4,11 

Et si dormierint duo fovebuntur mutuo. Unus quomodo calefiet ?
Numérotation du verset Qo. 4,12 

Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistunt10 ei. Funiculus triplex difficile rumpitur.
10 resistunt] -tent Weber
Numérotation du verset Qo. 4,13 

Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum.
Numérotation du verset Qo. 4,14 

Quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regnum11 inopia consumatur.
11 regnum] regno Weber
Numérotation du verset Qo. 4,15 

Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente, secundo qui consurgit pro eo.
Numérotation du verset Qo. 4,16 

Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non letabuntur in eo. Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Numérotation du verset Qo. 4,17 

Custodi
pedem tuum
ingrediens domum Dei
et appropinqua
ut audias12.
12 et appropinqua ut audias] om. Weber
Multo enim melior est obedientia quam stultorum victime qui nesciunt quid faciant mali.

Capitulum 4

Numérotation du verset Qo. 4,ad litteram 
marg.| {3.1771} .1. Verti me. Quartum quod solet ab hominibus desiderari tanquam summum bonum in vita presenti est auctoritas dominii. Ideo hoc excludit in hac quarta parte huius libri ostendens quod non sit hominibus appetenda. Et primo ostendit hoc ex defectibilitate humana, secundo ex sublimitate divina, ibi. Custodi pedem tuum. Prima in duas, quia primo ostendit propositumrationibus sumptis ex parte plebis. secundo ex parte principis, ibi. Melior est puer. Prima adhuc in duas, scilicet in partem principalem, et incidentalem. secunda, ibi. Stultus. Prima in duas secundum duas rationes quas inducit ad propositum. secunda, ibi. Rursum. Prima ratio accipitur ex iniuriis et violentiis que innocentibus inferuntur, et a superioribus non corriguntur, aut quia non possunt, aut quia nolunt, et sic continue anxiantur vel sua potestate abutuntur, talis autem status non est appetendus, ergo, etc. et hoc est quod dicitur. Verti me ad alia. et patet ex dictis littera usque ibi.
marg.|  .2. Et laudavi magis mortuos quam viventes. id est statum eorum, eo quod subtracti sunt a vita presenti, antequam haberent experientiam tanti mali.
marg.|  .3. Et feliciorem. id est minus miserum.
marg.|  .4. Utroque, scilicet malo homine mortuo, et malo homine vivente.
marg.|  .5. Iudicavi qui necdum natus est. idest abortivum qui non habet {3.1772} experientiam aliquam mali pene, aut mali culpe actualis, et sic non sustinet aliquam penam sensibilem, sed habet vitam magis delectabilem quam possit haberi in vita presenti, secundum omnes doctores qui loquuntur de morientibus in solo peccato originali.
marg.|  .6. Rursum. Hic ponitur secunda ratio ad idem. Statim enim cum aliquis ascendit ad statum dominii insurgunt invidie contra ipsum, et per consequens odia, rancores, et insidie, talis autem status non est appetendus. ergo, etc. et hoc est quod dicitur. Rursum contemplatus sum omnes labores hominum et industrias. quibus ascendunt ad dominii statum.
marg.|  .7. Animadverti patere invidie proximi. et hoc patet ad sensum.
marg.|  .8. Et in hoc ergo vanitas. id est in statu dominii acquirendo est vanitas superbie.
marg.|  .9. Et cura superflua est. in acquirendo enim et conservando requiritur magna cura et anxietas animi.
marg.|  .10. Stultus complicat manus suas. Hec est pars incidentalis, in qua reprobat duplicem modum fugiendi dominium, quia vituperabile est utri usque motivum. Secundus removetur, ibi. Considerans. Circa primum sciendum, quod in acquisitione dominii requiritur labor magnus, ut dictum est, quem refugit piger non virtuose, quia bene vellet dominari, sed desidiose quia vult otiari, et hoc est quod dicitur. Stultus. id est piger. Complicat manus suas. tanquam otiosus.
marg.|  .11. Et comedit carnes suas. quia propter pigritiam laboris habet panem {3.1773} ad comedendum, et sic attenuantur carnes eius.
Numérotation du verset Qo. 4,ad litteram 
marg.|  .1. Dicens, Melior est pugillus cum. ad excusationem sue pigritie.
marg.|  .2. Considerans reperi et aliam vanitatem. Hic removetur secundus modus vitiosus, s. per avaritiam. Ad statum enim dominii oportet magnas expensas fieri, quod refugit avarus non per virtutem, sed per avaritiam. et hoc est quod dicitur, Considerans reperi et aliam vanitatem. scilicet miseriam avari, de quo subditur.
marg.|  .3. Unus est, et secundum non habet. quia refugit habere familiaritatem et amicitiam cum quocumque, ne oporteat ipsum aliquid expendere, et tamen non cessat acquirere cum magna et animi et corporis afflictione, ideo concluditur quod est afflictio pessima. et patet littera, propter quod ex opposito concluditur.
marg.|  .4. Melius est ergo duos esse simul. idest, plures coniunctos amicitia, et societate.
marg.|  .5. Habent enim emolumentum societatis, scilicet quia communicant {3.1774} invicem bona sua.
marg.|  .6. Si unus ceciderit. In aliquod infortunium.
marg.|  .7. Ab altero fulcietur. Quia ab eo iuvabitur et consolabitur.
marg.|  .8. Ve soli. id est societatem et amicitiam cum aliquo non habenti.
marg.|  .9. Et si dormierint duo in lecto uno. contra malum frigoris, per hoc metaphorice intelligitur quietatio plurium in una dilectione. ideo subditur.
marg.|  .10. Unus quoque calefiet, scilicet caritate. unde dicit Greg. hom. 39. Caritas semper in alterum tendit, ut esse caritas possit.
marg.|  .11. Et si quispiam prevaluerit contra unum. hoc patet in corpore et anima, quia amicus iuvatur ab amico, non solum in tribulatione mundi, sed etiam in tentatione diaboli.
marg.|  .12. Funiculus triplex difficile rumpitur. id est quanto plures et boni sunt amicitia coniuncti, tanto status eorum melioratur.
marg.|  .13. Melior est puer. In princ. huius capituli ostendit, dominium non esse appetendumrationibus sumptis ex parte plebis, hic idem ostendit ex parte {3.1775} principis. Et ponuntur hic tres rationes. Prima ratio est, quia frequenter contingit quod rex etate provectus est sapientia destitutus, quia deliciose nutritus fuit, et in deliciis vivit, que impediunt acquisitionem sapientie, et ideo melioris conditionis est iuvenis pauper, qui est ad acquirendam sapientiam dispositus, quia sicut dicit Secundus philosophus, Paupertas est sapientie reparatrix, propter quod Socrates philosophus, et multi alii divitias contempserunt, et hoc est quod dicitur : Melior est puer pauper. hoc in Ioseph, et Pharaone, Gn. 41.e. Previdit enim Ioseph famem futuram, et remedium previdit contra ipsam, quod rex facere ne scivit.
Numérotation du verset Qo. 4,ad litteram 
marg.|  .1. Quod et de carcere. Hic ponitur secunda ratio, que talis est, Illud quod frequenter terminatur ad magnam miseriam, non est appetendum, tanquam huius vite summum bonum, sic est de domino temporali, unde Sedechias rex Iuda finaliter exoculatus, et captivus in Babylonem ductus, et sic miserabiliter mortuus. 4Rg. ultim. Potestas etiam temporalis aliquando casualiter et subito venit ex magna miseria, sicut de Ioseph, qui eductus de carcere statim fuit factus princeps Egypti, et secundus a rege. Quod autem sic a casu provenit non est summum hominis bonum, ideo subditur. Quod et de carcere catenisque. sicut dictum est de Ioseph. .2.   Et alius natus est. sicut dictum est de Sedechia, qui fuit filius regis. .3.   Vidi cunctos viventes. Hic ponitur tertia ratio. Frequenter enim accidit quod senescente rege populus et maxime iuvenes adherent filio eius qui pro eo est regnaturus, et aliquando regnum usurpat sibi vivente patre, sicut Adonias voluit facere. 3Rg. 2. et eodem modo fit de eiusdem filio quando senescit, et filius eius ad etatem adultam venit. Quod autem rex in fine vite sic contemnatur, vel de eo parum curetur, est sibi doloris materia, propter quod talis dignitas non est appetenda, et hoc est quod dicitur. Vidi cunctos viventes. id est multos. Est enim hyperbolica locutio sicut dicitur. Omnes de civitate currunt ad tale spectaculum. ad denotandum multitudinem currentium, licet aliquando maior pars remaneat. Qui ambulant sub sole. id est in vita presenti. .4.   Cum adolescente. id est cum filio regis qui est secundus ab eo, eo quod regnaturus est post eum. ideo subditur. .5.   Qui consurget pro eo. scilicet, in regno.
marg.| {3.1776} .6. Infinitus numerus est populi. idest, valde magnus, et est hyperbole sicut et supra.
marg.|  .7. Omnium qui fuerunt ante. adherentes primo patri, et postea sibi modo dicto.
marg.|  .8. Et qui postea futuri sunt. iusto filio senescente. .9.   Non letabuntur. idest, parum curabunt de eo, sed magis adherebunt filio eius, ut dictum est.
marg.|  .10. Sed et hoc vanitas. quod rex senior dimittitur sic pro Iuvene.
marg.|  .11. Et afflictio spiritus. rege sic dimisso.
marg.| .12. Custodi. Superius ostendit dominium terrenum non esse appetendum rationibus sumptis ex defectibilitate humana, hic consequenter idem ostendit ex sublimitate divina. Deus enim est summe venerandus et timendus, ut supponitur ab omnibus, quia quilibet reputat Deum id quo maius esse vel cogitari non potest, ut dicit Anselmus, sed potestas terrena retrahit a divino timore et reverentia, ut patet non solum de regibus infidelibus Deum verum contemnentibus, scilicet, Pharaone, Sennacherib, Nabuchodonosor, sed etiam de fidelibus, sicut de David qui ex potestate regia non timuit Deum offendere in adulterio Bethsabee, et homicidio Urie, de Salomone in templorum pro idolis fabricatione et adoratione, ergo talis potestas no est appetenda. In hac ratione sic procedit, quia primo ostendit Deum esse summe venerandum secundo timendum, quod est huius rationis fundamentum, secunda ibi. Tu vero. Prima in duas, quia primo ostendit Deum summe esse venerandum in se. secundo in ministris suis, ibi. Ne dicas : Prima adhuc in duas, quia primo ostendit Deum venerandum opere, et secundo ore, ibi : Ne temere. Circa primum dicit. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, ut non ingrediaris pompatice et superbe, sicut solent facere potentes huius seculi sua potestate nimis elevati.
marg.|  .13. Et appropinqua. sacerdotibus et legis doctoribus.
marg.|  .14. Et audias. scilicet Dei mandata ad ea fideliter adimplenda.
marg.|  .15. Multo enim melior est obedientia, etc. in observatione mandatorum Dei.
marg.|  .16. Quam stultorum victime. id est transgressorum legis, qui per potestatem suam non formidant Dei mandata transgredi estimantes eum placare oblationibus et sacrificiis.
marg.|  .17. Qui nesciunt quid faciunt mali. Ex hoc enim quod sunt superbia excecati cognoscere nesciunt gravitatem sui peccati.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_4)

Notes :