Capitulum 5
Numérotation du verset
Qo. 5,1
Ne temere quid loquaris
neque cor tuum sit velox ad proferendum
Sermonem coram Deo.
Deus enim in celo et tu super terram
idcirco sint pauci
sermones tui.
Numérotation du verset
Qo. 5,2
Multas curas
sequuntur somnia et in multis sermonibus invenietur1 stultitia.
1 invenietur] invenitur
Weber
Numérotation du verset
Qo. 5,3
Si
quid vovisti Deo
ne moreris reddere.
Displicet enim ei infidelis
et stulta
promissio sed quecumque2 voveris
2 quecumque] quodcumque
Weber
redde.
Numérotation du verset
Qo. 5,4
Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere3.
3 reddere] complere
Weber
Numérotation du verset
Qo. 5,5
Ne dederis os tuum
ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia
ne forte iratus Dominus4 super sermones tuos5 dissipet cuncta opera manuum tuarum.
4 Dominus] Deus
Weber
|
5 sermones tuos] sermone tuo
Weber
|
Numérotation du verset
Qo. 5,6
Ubi multa sunt somnia, plurime sunt6 vanitates
6 sunt]
om. Weber
et sermones innumeri.
Tu vero Deum
time.
Numérotation du verset
Qo. 5,7
Si
videris calumnias
Egenorum
et violenta iudicia
et subverti
iustitiam in provincia,
non mireris super hoc negotio quia excelso
excelsior alius7 est et super hos
7 excelsior alius]
inv. Weber
quoque eminentiores sunt alii
Numérotation du verset
Qo. 5,8
Et
insuper universe terre rex imperat servienti.
Numérotation du verset
Qo. 5,9
Avarus non implebitur pecunia
et qui amat divitias
fructus non capiet ex eis.
Et hoc ergo vanitas.
Numérotation du verset
Qo. 5,10
Ubi multe sunt opes multi et qui comedunt8 eas.
8 comedunt] -dant
Weber
Et
quid prodest possessori
nisi quod cernit divitias oculis suis ?
Numérotation du verset
Qo. 5,11
Dulcis est
Somnus
Operanti
sive parum sive multum
comedat ; saturitas autem divitis
non sinit eum dormire9.
9 eum d.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 5,12
Est et alia infirmitas pessima
quam vidi sub sole. Divitie
conservate in malum
domini sui.
Numérotation du verset
Qo. 5,13
Pereunt
enim in
afflictione pessima.
Generavit filium qui in summa egestate erit.
Numérotation du verset
Qo. 5,14
Sicut
egressus est nudus de utero matris sue
sic revertetur
et nihil auferet secum
de labore suo.
Numérotation du verset
Qo. 5,15
Miserabilis prorsus infirmitas. Quomodo venit sic revertetur. Quid ergo
prodest ei quod laboravit
in ventum.
Numérotation du verset
Qo. 5,16
Cunctis diebus vite sue comedit
in tenebris
et in curis multis et in erumna atque tristitia.
Numérotation du verset
Qo. 5,17
Hoc itaque mihi visum bonum est10 ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numero11 dierum vite sue quos dedit ei Deus et hec est pars illius.
10 b. e.]
inv. Weber
|
11 numero] -rum
Weber
|
Numérotation du verset
Qo. 5,18
Et omni homini cui dedit Deus divitias
atque substantiam potestatemque ei tribuit
ut comedat
ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo :
hoc est donum Dei.
Numérotation du verset
Qo. 5,19
Non enim satis recordabitur dierum vite sue eo quod Deus occupet
Deliciis
cor eius.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Qo. 5,ad litteram
marg.|
{3.1777}
Ne temere.
Hic consequenter ostendit Deum venerandum esse ore, et primo in affatu. secundo in gustu ibi : Ne dederis. Prima in duas quia primo docet eum venerari a verbis indecentibus cavendo, cum dicitur.
marg.|
.1.
Ne timere quid loquaris.
de Deo vel eius iudiciis ea in aliquo reprehendendo.
marg.|
.2.
Deus enim in celo,
etc. id est excellentior est sine aliqua mensura.
marg.|
.3.
Idcirco sint pauci sermones tui.
loquendo de Deo ne peccatum incurras ex multiloquio, ideo subditur.
marg.|
.4.
Multas curas.
quia sicut multas curas in vigilia sequuntur somnia in somno sequenti, eo quod in somno formantur phantasmata similia precedentibus curis in vigilia, propter quod dicit Philosophus. 1. Ethicorum quod somnia studiosorum, idest, virtuosorum sunt meliora quam quorumcumque, sic in multis sermonibus et maxime de divina excellentia frequenter admiscetur stultitia.
marg.|
.5.
Si quid vovisti.
Hic consequenter ostenditur, quod Deus venerandus sit ore verificando promissa cum dicitur. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. quia ex tali tardatione fit homo frequenter impotens ad reddendum, sicut voventes ingredi religionem, aliquando tantum tardant, quod sunt inepti ad receptionem.
marg.|
.6.
Displicet enim ei infidelis et stulta.
Dicitur autem infidelis promissio votum in articulo necessitatis factum, et cessante necessitate statim mutatur propositum. Dicitur autem stulta quando est de re illicita vel etiam indifferenti, ut si aliquis voveat {3.1778} levare festucam de terra, quia hoc in nullo cedit ad honorem Dei, vel etiam si sit de bono tamen impossibili voventi.
marg.|
.7.
Ne dederis os tuum.
Hic consequenter ostendit Deum venerandum in gustu dicens. Ne dederis os tuum. nimis ipsum aperiendo gule.
marg.|
.8.
Ut peccare faciat.
per vitium luxurie, quia sicut dicit Hieronymus. Venter et genitalia sunt membra vicina, ex vicinitate membrorum designatur propinquitas vitiorum.
marg.|
.9.
Neque, dicas coram angelo.
a Deo misso in ministerium.
marg.|
.10.
Non est.
quia Deus non solum honorandus est in se, sed etiam in ministris suis, ideo subditur.
marg.|
.11.
Ne forte iratus.
Non solum enim punit peccata contra se directe facta, sed etiam contra ministros suos, quia redundant in eum. Cetera patent.
marg.|
.12.
Tu vero.
Hic consequenter ostenditur, quod Deus sit summe timendus, quia iudex est et supremus, et ideo omnia errata ab aliis quantumcumque magnis suo iudicio reservantur per hoc ad lineam iustitie reducenda. et hoc est quod dicitur : Tu vero Deum time super omnia. Et subditur causa.
marg.|
.13.
Si videris calumnias.
et patet.
marg.|
.14.
Quia excelso excelsior alius.
quia super prepositum est ballivus.
marg.|
.15.
Et super hos quoque eminentiores sunt alii.
quia super ballivos sunt reges.
marg.|
.16. Et insuper universe terre rex. idest, Deus.
marg.|
.17.
Imperat servienti.
idest, omni creature subiecte sibi.
marg.|
.18.
Avarus.
Hic incipit capitulum secundum quotationem Hieronymi in quo a felicitate humana excluduntur divitie temporales, in quibus aliqui licet false posuerunt felicitatem hominis. Ad quod excludendum ponuntur hic plures rationes, quarum distinctio videbitur prosequendo.
marg.|
{3.1779}
Prima ratio est quasi duplicata, et est talis. In illo non consistit felicitas hominis, quod non satiat eius appetitum, et frequenter non est ad bonum. Ista propositio per se patet, quia de ratione beatitudinis est, quod sit bonum habenti et terminans eius appetitum, aliter non esset ultimus eius finis, quod est de ratione beatitudinis. Divitie autem temporales non satiant hominis appetitum, sed magis excitant, quia qui plus habet plus cupit. Quod verum est, saltem de avaro, de quo est hic sermo. Similiter divitie non sunt ad eius bonum, quia anxiatur in acquirendo, nec inde delectatur fruendo pre avaritia sua, ergo et ce. Huius rationis ponit minorem, primo quantum ad primam partem dicitur. Avarus non implebitur pecunia. unde peta, Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Secundo quantum ad partem secundam, cum dicitur :
Numérotation du verset
Qo. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Et qui amat divitias.
eo modo quo avarus.
marg.|
.2.
Fructum non capiet ex eis.
Idest, utilitatem, quia avaritia non permittit eum uti, ideo concludit.
marg.|
.3.
Et hoc ergo vanitas.
supple est et non felicitas.
marg.|
.4.
Ubi multe sunt opes, multi.
Hic ponitur secunda ratio ad ostendendum quod divitie non sunt hominis summum bonum, etiam si eis utatur ad statum magnificum dicens. Ubi multe sunt opes, multi. supple sunt, ibi.
marg.|
.5.
Qui comedunt.
inter quos sunt multi inutiles et ribaldi, ideo concludit.
marg.|
.6.
Et quid prodest possessori.
nisi quod cernit divitias oculis suis, scilicet, expendi et inutiliter.
marg.|
.7.
Dulcis est.
Hic ponitur tertia ratio, que sumitur ex nocumento corporali ex divitiis contracto, quia tales divites vivunt frequenter deliciose et laute, et sic accipiunt nutrimentum ultra convenientiam nature, ex quo frequenter causantur torsiones affligentes et infirmitates. propter quod dicitur : Dulcis est somnus operanti. quia labor et lassitudo corporis inducunt ad quietem somni.
marg.|
.8.
Saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
primo, quia reformidat ire ad lectum donec per spatium temporis vigilaverit post cibum. Secundo, quia in lecto existens aliquando ex nimio cibo sentit dyscrasias somnum impedientes.
marg.|
{3.1780} .9.
Est et alia infirmitas.
Hic ponitur quarta ratio. Et dividitur in duas partes, quia primo ratio ponitur, secundo corollarium concluditur ibi : Hoc itaque. Ratio vero ista accipitur ex concupiscentia illorum qui frequenter invadunt vel interficiunt hominem pro suis divitiis rapiendis, et hoc est quod dicitur. Est et alia infirmitas pessima. idest, magnum malum.
marg.|
.10.
Divitie conservate in malum domini sui.
quia per hoc raptores et cupidi insidiantur sibi, ideo subditur.
marg.|
.11.
Pereunt enim.
propter divitias suas.
marg.|
.12.
In afflictione pessima.
quia aliquando iugulantur, et sic filii eorum quibus custodiebant, divitiis illis privantur, ideo subditur.
marg.|
.13.
Generavit filium qui in summa egestate.
bonis paternis privatus, et ad laborandum pro victu acquirendo non est assuetus.
marg.|
.14.
Sicut egressus est nudus de utero matris sue.
sic revertetur bonis omnibus spoliatus.
marg.|
.15.
Et nihil auferet secum.
nec etiam filiis dimittet, ideo concluditur.
marg.|
.16.
Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum.
quasi dicat nihil, quia labor suus non proficit sibi nec filiis.
marg.|
.17.
Cunctis diebus vite sue comedit in tenebris.
id est in tristitia et anxietate mentis pro acquisitione temporalium, quibus privatus est cum filiis, ut dictum est.
marg.|
.18.
Hoc itaque.
Hic ex predictis infert corollarium videlicet, quod vita deliciosa licet non sit hominis bonum simpliciter, ut dictum est c. 2. tamen preeligenda est tali vite laboriose, et hoc est quod dicit : Hoc itaque visum est mihi bonum. et patet littera ex dictis usque ibi.
marg.|
.19.
Hoc est donum Dei.
eo modo loquendi quo omne bonum est a Deo datum, etiam temporalia bona, licet, inter dona Dei sint minima. Sanitas autem corporis et huiusmodi sunt media, bona vero gratie et virtutis sunt maiora in presenti vita.
marg.|
.20.
Non enim satis.
idest, multum recordabitur.
marg.|
.21.
Dierum vite sue,
etc. ita quod videatur sibi longa vel tediosa, ideo subditur.
marg.|
.22.
Eo quod Deus occupet deliciis.
et sic non habet materiam vel occasionem reducendi ad memoriam mala preterita, sicut habent illi qui vixerunt diu in tribulationibus, et in angustiis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_5)
Notes :