Capitulum 6
Numérotation du verset
Qo. 6,1
Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.
Numérotation du verset
Qo. 6,2
Vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue1
1 sue] eius
Weber
ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
sed homo extraneus vorabit illud.
Hoc vanitas et miseria magna2 est.
2 m. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 6,3
Si
genuerit quispiam centum liberos3
3 liberos]
om. Weber
et vixerit multos annos et plures dies
etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia4
4 quia] quod
Weber
melior illo sit abortivus.
Numérotation du verset
Qo. 6,4
Frustra enim venit
et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius.
Numérotation du verset
Qo. 6,5
Non vidit solem
neque cognovit
distantiam boni et mali,
Numérotation du verset
Qo. 6,6
etiam si duobus millibus annis
vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?
Numérotation du verset
Qo. 6,7
Omnis labor hominis in ore eius
sed
anima eius5 non implebitur bonis6.
5 eius] illius
Weber
|
6 implebitur bonis] impletur
Weber
|
Numérotation du verset
Qo. 6,8
Quid habet amplius stulto sapiens7 ?
7 stulto sapiens] sapiens ab stulto
Weber
Et quid pauper nisi ut pergat
illuc ubi est vita ?
Numérotation du verset
Qo. 6,9
Melius est videre
quod cupias
quam desiderare
quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus.
Numérotation du verset
Qo. 6,10
Quis8 futurus est
8 Quis] qui
Weber
iam vocatum est
nomen eius
et scitur quod homo
sit et non possit
contra fortiorem se in iudicio contendere.
Numérotation du verset
Qo. 6,11
9Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia10.
9 multamque] multa
Weber
|
10 vanitatem habentia]
inv. Weber
|
Capitulum 6
Numérotation du verset
Qo. 6,ad litteram
marg.|
{3.1781}
Est et aliud.
Hic ponitur ad propositum quinta ratio, quia frequenter contingit, quod homo dives subtrahitur de vita presenti, ita quodnon potest uti divitiis, et hoc sive per infirmitatem sive per gladium. Et differt hec ratio a precedenti, quia illa procedit de eo qui propter divitias suas occiditur, ista vero de eo qui moritur infirmitate vel alia causa, et quantum ad hoc dicitur.
marg.|
.1.
Est et aliud malum.
differens a precedenti modo dicto. .2.
Vir cui.
artificiales, ut aurum, et argentum, et consimilia. .3.
Et substantiam.
id est divitias naturales, ex quibus vita hominis sustentatur, ut bladum, vinum, et talia. .4.
Et honorem.
id est statum honorificum.
marg.|
.5.
Et nihil deest anime.
de pertinentibus ad vitam iucundam. .6.
Nec tribuit ei potestatem.
quia subtrahit eum de vita presenti subito, sicut in evangelio Luc. 12.c. dicitur de illo cuius ager uberes fructus attulit, et dicebat. Anima mea habes multa bona reposita in multos annos, quiesce, bibe, epulare. et subditur ibidem. Dixit autem ad illum dominus. Stulte hac nocte repetent animam tuam a te, que autem congregasti, cuius erunt. quasi dicat alieni habebunt, ideo subditur. .7.
Sed.
ideo concluditur. Hoc vanitas etc. .8.
Si genuerit.
Hic ponitur sexta ratio que sumitur ex defectu usus divitiarum, et duplicatur secunda, ibi. Omnis labor. Circa primum ostenditur, quod talis defectus ex avaritia procedens facit hominem miserum, etiam si cum divitus habeat multa alia, que desiderantur in presenti vita, et hoc est quod dicitur. Si genuerit quispiam centum. Inter desiderata in hoc seculo sunt proles magna, et vita longa. .9.
Et anima illius.
ipse non utatur in persona propria. Accipitur enim hic anima pro ipso homine eo modo loquendi quo totum denominatur, a nobiliori parte.
marg.|
.10.
Sepulturaque careat.
sicut contingit de Ioachin filio Iosie, cuius cadaver fuit proiectum extra portas Ierusalem, sicut predixerat Ier. 22.e. Sepultura asini sepelietur, putrefactus, et proiectus extra portas Ierusalem.
marg.|
.11.
De hoc ego.
qui non est expertus aliquod malum presentis vite, et habet mortem magis delectabilem, quam sit vita presens, ut dictum est sup. c. 3. ideo subditur.
marg.|
.12.
Frustra enim,
scilicet ad ortum, cum iam sit mortuus.
marg.|
.13.
Et pergit ad.
id est ad sepulchrum.
marg.|
.14.
Et oblivione delebitur.
quia de talibusnon remanet aliqua memoria.
marg.|
.15.
Non vidit solem.
quia egressus est de utero mortuus.
marg.|
.16.
Neque cognovit distantiam.
per experientiam in vita presenti et ideo melioris conditionis est, quantum ab hoc predicto, qui in tota sua non experitur nisi malum et anxietatem, de quo subditur.
marg.|
.17.
Etiam si.
et non fuerit perfruitus bonis, sed semper malis. quasi dicat nihil proficit sibi vita longa, sed magis officit.
marg.|
{3.1782}
marg.|
.18.
Nonne ad unum locum.
scilicet, corruptibilia que per mortem properant ad terram, unde sumpta sunt.
marg.|
.19.
Omnis labor.
Hic ponitur secunda ratio procedens ex defectu usus divitiarum, que talis est. Omnia factibilia per hominem ordinantur ad necessitatem vite presentis seu decentiam eius, sicut patet de omnibus artibus humanis exceptis liberalibus, que magis ordinantur ad contemplationem, sed talis avarus non utitur divitiis ad hunc finem ad quem sunt ordinate, et sic habet eas frustra. Illud enim esse dicitur frustra quod non attingit finem debitum, sicut medicina que non inducit sanitatem. Huius autem rationis ponit maiorem, cum dicit, Omnis labor hominis in ore eius. idest, propter conveniens sustentamentum vite humane. Consequenter ponit minorem, dicens.
marg.|
.20.
Sed anima illius.
scilicet avari predicti.
marg.|
.21.
Non implebitur bonis.
quia non utitur suis divitiis.
marg.|
.22.
Quid habet.
Hec est sexta pars prime partis huius libri, in qua excludit a vera felicitate notitiam occultorum, quam multi valde desiderant in hac vita, intantum, quod propter hoc ponunt se ad artes magicas, non solum in anime preiudicium, sed etiam in corporis periculum. Et dividitur in duas partes, quia primo proponit quod aliquorum occultorum notitia sit appetenda et aliquorum spernenda, secundo probat propositum de secunda, ibi. Qui futurus est. Circa primum sciendum, quod occulta sunt nobis premia futura et pene, per viam rationis : tamen eorum notitia habetur per viam revelationis in sacra scriptura, et hec notitia est bona, propter quod dicit. Quid habet amplius, scilicet instructus in sacra scriptura, que proprie dicitur sapientia et saltem quantam ad notitiam saluti necessariam.
marg.|
.23.
Et quid pauper
etc. scilicet, a divite.
marg.|
.24.
Nisi ut pergat illuc,
scilicet ubi est vita, idest, ad futuram beatitudinem, ubi mors non habet locum Sapiens enim cognoscit viam, et pauper desiderat illuc venire, quia non impeditur amore delectabilium huius vite que non habet, et ideo quando ista duo simul concurrunt, scilicet sapientia, et paupertas in uno homine, ille est dispositus per notitiam et desiderium ad attingendum summum bonum. Notitia vero occultorum que tantum est curiositatis et superstitionis illa est spernenda, ideo subditur.
marg.|
.25.
Melius est videre.
idest, vitam beatam per fidem.
marg.|
.26.
Quam desiderare.
idest, quam desiderare notitiam futurorum contingentium, que non decet te scire, ideo subditur.
marg.|
.27.
Sed et hoc vanitas.
idest, inutile.
Numérotation du verset
Qo. 6,ad litteram
marg.|
{3.1783} .1.
Et presumptio spiritus,
scilicet conari ad notitiam indecentem.
marg.|
.2.
Qui futurus est.
Hic consequenter probat propositum de notitia vana, et superstitiosa, quia de alia patet, quod est desideranda, et inducit ad hoc quatuor rationes. Prima accipitur ex Dei proprietate, cuius proprium est contingentia futura per certitudinem scire, unde dicitur. Is. 41.s. Annuntiate que ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. propter quod non est homini curandum ad notitiam talium, et hoc est quod dicitur. Qui futurus est : in rerum natura.
marg.|
.3.
Iam vocatum est nomen eius.
in Dei prescientia.
marg.|
.4.
Et scitur quod homo.
et non Deus ad cognoscendum futura contingentia.
marg.|
{3.1784} .5.
Et non possit contra fortiorem.
id est contra Deum. .6.
In iudicio contendere.
id est rationabiliter allegare, quod deceat ipsum talia cognoscere.
marg.|
.7.
Verba.
Hic ponitur secunda ratio, et sumitur ex talis conatus inutilitate. Multi enim conati sunt talem notitiam inquirere, ut per aspectus syderum, responsa demonum, et consimilia, et de talibus disputaverunt docendo, et scribendo multa que inventa sunt inutilia, quia rarissime contingit, quod sic predicitur, et ideo magis attribuendum est casui et fortune quam arti, et scientia et ars non sunt nisi de his que contingunt semper, vel saltem ut frequenter. Minor huius rationis ponitur, cum dicitur. Verba sunt plurima, etc. de divinationibus circa talia, et patet ex dictis sententia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_6)
Notes :