Capitulum 7
Numérotation du verset
Qo. 7,1
Quid necesse est homini maiora se querere
cum
ignoret quid conducat sibi
in vita sua
numerum1
1 numerum] numero
Weber
dierum peregrinationis sue
et tempore quo velut umbra preterit.
Aut quis
ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole
sit.
Numérotation du verset
Qo. 7,2
Melius est nomen bonum
quam pretiosa unguenta2
2 pretiosa u.]
inv. Weber
et dies mortis quam3 nativitatis.
3 quam] die
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,3
Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii.
In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid
Futurum
sit.
Numérotation du verset
Qo. 7,4
Melior est ira risu
quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.
Numérotation du verset
Qo. 7,5
Cor sapientium
ubi tristitia est
et cor stultorum ubi letitia.
Numérotation du verset
Qo. 7,6
Melius
est a sapiente
corrigi4 quam stultorum
4 corrigi] corripi
Weber
adulatione decipi.
Numérotation du verset
Qo. 7,7
Quia sicut sonitus
spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Numérotation du verset
Qo. 7,8
Calumnia conturbat sapientem
et perdet robur cordis eius5.
5 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,9
Melior est enim6
6 enim]
om. Weber
finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
Numérotation du verset
Qo. 7,10
Ne sis
velox7
7 sis velox]
inv. Weber
ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit.
Numérotation du verset
Qo. 7,11
Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere
quam nunc sint8 ?
8 sint] sunt
Weber
Stulta est enim huiuscemodi interrogatio.
Numérotation du verset
Qo. 7,12
Utilior est sapientia cum divitiis
et magis prodest videntibus
solem.
Numérotation du verset
Qo. 7,13
Sicut
enim protegit sapientia
sic protegit pecunia.
Hoc autem plus habet eruditio
et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.
Numérotation du verset
Qo. 7,14
Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Numérotation du verset
Qo. 7,15
In die bona
fruere bonis
et malam diem precave.
Sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Numérotation du verset
Qo. 7,16
Hec quoque vidi
in diebus nativitatis9 mee. Iustus perit in sua iustitia10
9 nativitatis] vanitatis
Weber
|
10 sua iustitia]
inv. Weber
|
et impius multo vivit tempore
in sua malitia11.
11 s. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,17
Noli esse iustus
multum
neque plus sapias quam necesse est.
Ne obstupescas
Numérotation du verset
Qo. 7,18
ne impie agas multum
et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.
Numérotation du verset
Qo. 7,19
Bonum est te
sustentare iustum
sed12 ab illo
12 sed] + et
Weber
ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
timet nihil negligit.
Numérotation du verset
Qo. 7,20
Sapientia confortavit13
13 confortavit] -bit
Weber
sapientem super decem principes civitatis.
Numérotation du verset
Qo. 7,21
Non est enim homo iustus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
Numérotation du verset
Qo. 7,22
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum14 maledicentem tibi.
14 servum] + tuum
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,23
Scit enim conscientia tua 15
15 c. tua]
inv. Weber
tua quia16 tu crebro maledixisti aliis.
16 quia] + et
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,24
Cuncta temptavi in sapientia.
Dixi
: sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
Numérotation du verset
Qo. 7,25
multo magis quam erat.
Et alta profunditas
quis inveniet eam ?
Numérotation du verset
Qo. 7,26
lustravi universa animo meo ut scirem17 considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti
17 scirem] + et
Weber
et errorem imprudentium.
Numérotation du verset
Qo. 7,27
Et inveni amariorem
morte mulierem
que laqueus venatorum est
et sagena cor eius.
Vincula sunt manus eius18 qui
18 eius] illius
Weber
placet Deo effugiet illam19.
19 illam] eam
Weber
Qui autem peccator20 capietur ab illa.
20 peccator] + est
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,28
Ecce hoc inveni,
dixit21 Ecclesiastes, unum et alterum
21 dixit] dicit
Weber
ut invenirem rationem
Numérotation du verset
Qo. 7,29
quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Numérotation du verset
Qo. 7,30
Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
et ipse se infinitis miscuerit questionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
Et quis
cognovit solutionem
verbi ?
Capitulum 7
Numérotation du verset
Qo. 7,ad litteram
marg.|
{3.1783}
Quid necesse est homini.
Hic ponitur tertia ratio ad hoc, et procedit ex impedimento notitie magis necessarie, quia in acquisitione talium inutilium ponitur tempus magnum, et sic impeditur homo a cognitione sibi necessariorum, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.1.
Quid necesse
etc. idest, notitiam intellectum suum excedentem, cuiusmodi est cognitio futurorum contingentium, cum ignoret per talem occupationem inutilem.
marg.|
.2.
Quid conducat sibi in vita sua
etc. idest, quid sibi utile est in vita presenti que est quedam peregrinatio ad patriam celestem.
marg.|
.3.
Et tempore
etc. quasi dicat temporis brevitas debet eum retrahere a vanitate tali que non est exponenda in vanis, sed tantum in necessariis.
marg.|
.4.
Aut quis.
Hic ponitur quarta ratio, et sumitur ex talis cognitionis impossibilitate, quia cum talis cognitio sit propria Deo, ut predictum est, non potest haberi nisi ab ipso, sicut habuerunt prophete ex Dei revelatione, isti autem querunt per alium modum, et ideo conantur in vanum, et hoc est quod dicitur. Aut quis ei poterit. scilicet futura contingentia, quasi diceret solus Deus, ergo, etc.
marg.|
.5.
Melius est nomen.
In parte precedenti huius libri tractavit Salomon de felicitate falsa, hic incipit tractare de vera. Et dividitur in duas partes, quia primo inducit ad eius acquisitionem. secundo ad huius acquisitionis accelerationem, ca. 12. Circa primum considerandum, quod vera felicitas in solo Deo consistit obiective, formaliter autem in eius clara visione et fruitione, dispositive vero in meritorio opere. Est enim spes. certa expectatio future beatitudinis ex gratia et meritis proveniens. Et de beatitudine sic accepta tractat principaliter Salomon, Est enim quedam {3.1784} inchoatio perfecte beatitudinis, sicut dispositio est quedam forme introducende inchoatio. Sic ergo procedit, quia primo inducit ad opera meritoria generaliter, secundo ad opera pietatis specialiter, eo quod pietas habet specialem rationem merendi promissionem habens vite, que nunc est, et future. 1. ad Tim. 4.c. Secunda incipit. ca. 11. Prima adhuc in duas, primo ad actum meritorium inducit. secundo, actum elationis reprimit, cap. 9. Prima adhuc in duas, quia primo inducit actus virtutum Cardinalium, secundo ad observantiam divinorum preceptorum, cap. 8. Prima in duas, quia primo ad actus virtutum inducit. secundo, difficultatem assequendi ostendit, ibi : Ecce hoc, etc. Prima adhuc in duas, quia primo facit propositum. secundo removet impedimentum, ibi. Cuncta tentavi. Prima in quatuor secundum numerum quatuor Cardinalium virtutum. et patebunt partes prosequendo. Primo igitur inducit ad actus prudentie, eo quod est auriga virtutum. Actus vero prudentie proprie est eligere ea que sunt meliora. Primo igitur inducit ad preeligendum bonum delectabile, quia melius est simpliciter, et quantum ad hoc dicit. Melius est nomen bonum. quod consurgit ex honesta vita.
marg.|
.6.
Quam unguenta pretiosa.
que solum valent ad sanitatem corporis, et frequenter inducunt ad lasciviam carnis. Secundo ad preferendum vitam futuram que eterna est, vite presenti que est transitoria, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.7.
Et dies mortis.
scilicet, iustorum, melior est, supple.
marg.|
.8.
Die nativitatis.
Quia die mortis incipiunt vere vivere, propter quod dies mortis sanctorum, vocatur eorum natale. Tertio inducit ad preferendum luctum iucunditati dicens.
marg.|
.9.
Melius est ire ad
etc. In qua planguntur mortui.
marg.|
.10.
Quam ad domum convivii.
In qua frequenter committitur peccatum gule, et ex consequenti luxurie.
Numérotation du verset
Qo. 7,ad litteram
marg.|
{3.1785} .1.
In illa enim,
etc. id est domo luctus.
marg.|
.2.
Finis cunctorum,
etc. id est futura mors ipsorum.
marg.|
.3.
Et vivens cogitat quid.
id est de securo transitu suo ex hac vita. Quarto inducit ad preeligendum iram per zelum risui qui est per contemptum, cum dicitur.
marg.|
.4.
Melior est ira risu.
Pater enim filium diligens cum videt eum agere fatue irascitur, extraneus autem qui non curat de eo, ridet de eius fatuitate et letatur, ideo subditur.
marg.|
.5. Quia per tristitiam vultus. diligentis.
marg.|
.6.
Corrigitur animus delinquentis.
quando percipit quod talis tristitia procedit ex eius amicitia. Et quia omnis sapiens dolet de fatuitate alterius, ideo subditur.
marg.|
.7.
Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum.
et quia de fatuitate cuiuscumque letantur, propter quod subditur.
marg.|
.8.
Melius est a sapiente corripi.
cum verborum asperitate.
marg.|
.9.
Quam stultorum adulatione decipi.
qui nutriunt cum in malo suo.
marg.|
.10.
Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub.
qui faciunt magnum sonum et inutilem imo ad sui sumptionem.
marg.|
.11.
Sic risus stulti.
id est eius applausus in malo alterius, nocet enim utrique, scilicet adulatori.
marg.|
.12.
Calumnia.
Hec est secunda pars, in qua inducit ad actus fortitudinis seu constantie. Et dividitur in duas partes, quia primo facit quod dictum est, secundo removet quoddam dictum temerarium, ibi. Ne dicas. Circa primum dicit. Calumnia. id est gravis iniuria illata.
marg.|
.13.
Conturbat sapientem.
non tamen statim deiicit a virtute constantie.
marg.|
.14.
Et perdet robur cordis eius.
id est constantia virtutum si multum invalescat. quasi dicat propter hoc sapiens debet se armare contra impetum huius invalescentie, ad quod maxime facit divinum adiutorium per orationem impetratum, ideo subditur.
marg.|
.15.
Melior est finis orationis, quam principium.
quia incipit a tristitia propter illatam sibi calumniam, et terminatur inconsolationem a Deo datam, per quam fit homo patiens in adversis, ideo subditur.
marg.|
.16.
Melior est patiens arrogante.
qui ex impatientia iactat se vindicare, quia ira est appetitus vindicte que est per patientiam reprimenda, ideo sequitur.
marg.|
.17.
Ne sis velox.
quia talis velocitas impedit rationis usum, ideo sequitur.
marg.|
.18. Quia ira in sinu stulti requiescit. id est in corde ipsius.
marg.|
.19.
Ne dicas.
Hic quoddam temerarium dictum removetur. Circa quod duo sunt consideranda, scilicet qualiter sit intelligendum, et quare inducitur ad propositum, Circa quod considerandum, quod prius, et posterius possunt accipi dupliciter. Uno modo secundum diversa tempora, quorum unum est prius altero, sicut tempus nature lapse fuit prius tempore legis date, et tempus date legis tempore gratie. Et hoc modo exponit passum istum sanctus Bonaventura quondam episcopus Albanensis dicens. Et verum est, quod tempus legis date melius fuit precedenti tempore, quia tunc data fuit lex divina {3.1786} et multa alia beneficia, ut patet in Ex. ad hoc quod homines magis promoverentur in Dei cognitionem et amorem, et adhuc multa plura maiora exhibita sunt tempore gratie. Et ideo secundum ipsum querere, quare priora tempora fuerunt meliora quam sequentia, est stultum, quia talis questio supponit manifeste falsum, scilicet quod tempora priora sequentibus fuerunt meliora. Et inducitur hoc in proposito ad refellendum dictum aliquorum, qui defectum sue patientie, et constantie suo tempore volebant attribuere malitie temporis, et non malitie sue mentis. Alio modo accipitur prius et posterius in eodem tempore secundum diversas sui partes, et sic. Rabbi Salomon dicit, et verum est, quod prima pars temporis nature lapse fuerit melior, postea vero tempore Ne ceperunt mala multiplicari in terra secundum quod dicitur Gn. 6.b. Corrupta est autem omnis terra, et repleta iniquitate. propter quod Deus induxit diluvium. Similiter prima pars temporis legis date, vivente enim Moyse Aaron et Iosue et aliis senibus qui viderant mirabilia Dei in deserto, populus Israel de quo principaliter loquitur Salomon stetit in cultu divino, sed post eorum mortem declinavit ad idololatriam, ut patet in libris Iud. et Reg. ultimo negaverunt Christum. Et similiter est de tempore gratie, licet de Christo Rabbi Salomon non loquatur quia in primitiva ecclesia fuerunt plura miracula et Dei beneficia, et homines meliores quam modo, et adhuc peiorabuntur circa Antichristi tempora, propter quod dic salvator. Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Et secundum hoc, tempora priora meliora fuerunt, quam nunc sunt, idest, quam sequentia, comparando partes priores trium temporum ad posteriores, in eisdem tamen temporibus. Quare ergo prohibet causam huius veritatis inquirere, dicens. Ne dicas. et quod postea subditur.
marg.|
.20.
Stulta est.
Dicendum, quod hoc est, quia illi sic querentes propriam malitiam, et sue inconstantie defectum volebant retorquere in Deum, qui est auctor temporum, quod erat blasphemia contra ipsum, ideo dicit Salomon. Ne dicas, etc.
marg.|
.21.
Utilior est sapientia cum divitiis,
etc. Hec est tertia pars, in qua inducit Salomon ad actus temperantie. Sciendum tamen, quod temperantia non accipitur hic stricte prout est refrenativa luxurie, et gule, sed accipitur magis large prout est moderativa actuum humanorum, eo modo loquendi quo homo moderatus dicitur temperatus. Et dividitur in duas, partes, quia primo inducit ad moderamen erga proximum, secundo erga seipsum, ibi. In die bona. Prima adhuc in duas, quia primo inducit ad moderamen in bonis propriis dispensandis, secundo in malis aliorum corrigendis, ibi. Considera. Circa primum dicit. Utilior est sapientia cum divitiis. quam sine divitus, hoc est intelligendum ceteris paribus. Sapiens enim habens pecunias, potest ex eis exercere opera pietatis et liberalitatis, quod ita non posset carens divitiis, propter quod dicit Ambrosius super Lucam.
marg.|
{3.1787} Sicut divitie impedimenta sunt reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis. ideo subditur.
Numérotation du verset
Qo. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Sicut enim protegit sapientia.
contra hostes visibiles et etiam invisibiles.
marg.|
.2.
Sic protegit pecunia.
quia ministrat expensas contra hostes visibiles, et contra hostes invisibiles protegit per opera meritoria, pietatis et liberalitatis proximis impensa. Tamen ne forte aliquis crederet ex dictis quod sapientia et pecunia equaliter valerent homini propter hoc istud removet, dicens.
marg.|
.3.
Hoc autem plus habet eruditio, et sapientia,
etc. Est autem idem habitus varie nominatus : Quia dicitur sapientia, inquantum vacat divinis, eruditio inquantum dirigit in agendis.
marg.|
.4.
Quod vitam.
gratie et glorie.
marg.|
.5.
Tribuunt possessori suo.
idest, sapienti etiam sine divitiis, sed divitie non possunt hoc tribuere sine sapientia.
marg.|
.6.
Considera.
Hic consequenter inducit ad moderamen circa proximum in malis corrigendis. Circa quod sciendum, quod correctio fraterna ordinatur ad meliorationem fratris. et ideo si quis percipiat ex sua correctione fratrem magis peiorari quam meliorari, debet cessare a tali correctione. et hoc est quod dicitur : Considera opera Dei. idest, diligenter attende sua iudicia mirabilia. .7.
Quod nemo.
Ipsum finaliter reprobando, cuius reprobationis signum est obstinatio in malo. quasi dicat in tali casu cessandum est a correctione : iudex tamen non propter hoc debet cessare, quia eius correctio non solum ordinatur ad emendationem fratris, sed etiam ad bonum communitatis, et ideo si videat aliquem obstinatum in malis, non tamen debet cessare a punitione, sed taliter eum punire, etiam per mortem si malum suum hoc requirat ne per ipsum turbetur commune bonum, sicut iuste suspenduntur latrones, et homicida pacem communem turbantes.
marg.|
.8.
In die bona fruere bonis,
etc. Hic consequenter inducit ad temperantiam circa se. Circa quod sciendum, quod in veteri et novo testamento in restringendo se, et laxando in cibis et potibus considerandum est tempus quia in aliquibus diebus solemnibus licitum est lautius uti, sicut dicitur Nehemie 8.c. Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes, etc. et in aliquo tempore debent se homines affligere per restrictionem cibi et potus et consimilium, sicut Leu. 23.c. dicitur de die expiationis. Omnis anima que afflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis. et hoc est quod dicitur. In die bona fruere bonis. idest, vive lautius.
marg.|
{3.1788} .9.
Et malum diem precave.
idest, cave a deliciis tempore ordinato afflictionibus, et ieiuniis.
marg.|
.10.
Sicut enim.
idest, utrumque statuit causis rationabilibus.
marg.|
.11.
Ut non.
que non possunt fieri contra illud quod est bene ordinatum.
marg.|
.12.
Hec quoque.
Hec est quarta pars in qua inducit ad actus iustitie. Et dividitur in duas partes : quia primo ostendit iustitie fructum. secundo inducit ad eius actum, ibi : Noli esse. Circa primum dicit : Hec quoque vidi in diebus vanitatis mee. idest presentis vite que transitoria est, et sic non est nisi quedam vanitas.
marg.|
.13.
Iustus perit.
idest aliquando iustus morti traditur propter iustitiam suam, sicut Esaias fuit serratus, et Amos propheta recte per tempora trans fixus, et in novo testamento clarius patet in multis martyribus.
marg.|
.14.
Et impius.
sicut patet in novo et veteri testamento de multis pessimis hominibus et tyrannis. Ex quo concluditur, quod premium iustitie et pena iniustitie reservantur in vita futura que est eterna, quia ad Deum cum sit iustus iudex pertinet, quod non permittat aliquod bonum irremuneratum et malum impunitum, et sic est appetenda iustitia cuius premia sunt eterna.
marg.|
.15.
Noli esse iustus
etc. Hic consequenter inducit ad eius actum. Et dividitur in tres partes, quia primo hoc facit in mali punitione. secundo in boni defensione, ibi : Bonum est, etc. tertio in utriusque inquisitione, ibi : Sed et cunctis. Circa primum sciendum, quod iustitia corrumpitur per excessum et defectum, sicut liberalitas per prodigalitatem excedendo, et per avaritiam in deficiendo. In liberalitate tamen defectus qui est per avaritiam, peior est excessu per prodigalitatem, ut declarat Philos. 3. Ethicorum econverso in iustitia excessus peior est, quia vergit ad crudelitatem, quam defectus per nimiam remissionem que vergit ad pusillanimitatem. et ideo inducendo ad actum iustitie circa malum puniendo retrahit ab excessu qui peior est, dicens : Noli esse iustus multum. nimis acriter puniendo. Et quia hoc communiter procedit, eo quod aliquis de sua iustitia nimis sentit. ideo subditur.
marg.|
.16.
Neque plus sapias.
scilicet, de tua iustitia.
marg.|
.17.
Ne obstupescas.
crudelem sententiam dando, et non iustam, ideo subditur.
marg.|
.18.
Ne impie agas multum.
quia crudelitas est magna impietas. Et quia facit hominem errare, et inimicitias mortales sibi acquirere. ideo subditur.
Numérotation du verset
Qo. 7,ad litteram
marg.|
{3.1789} .1.
Et noli esse stultus.
ne moriaris tempore non tuo, mortem tuam per inimicitias accelerando.
marg.|
.2.
Bonum est.
Hic consequenter inducit ad actum iustitie in defensione boni. Et dividitur in duas partes quia primo facit propositum, secundo removet quoddam oppositum, ibi. Sapientia. Circa primum dicit. Bonum est sustentare iustum. eum in sua iustitia protegendo. Et subditur causa.
marg.|
.3.
Quia qui Deum timet.
conservationem iustitie precipientem in veteri ac novo testamento.
marg.|
.4.
Nihil.
id est nihil omittit de contingentibus ad iustitiam conservandam.
marg.|
.5.
Sapientia.
Hic removet quoddam quod posset obiici, et primo ponitur cum dicitur. Sapientia confortavit sapientem. in adversis existentem.
marg.|
.6.
Super decem principes.
idest, plus quam quelibet potestas humana, et ideo per hoc concluderet aliquis, quod non indiget ea, et ideo hoc removet dicens.
marg.|
.7.
Non est enim homo iustus.
idest, tam iustus.
marg.|
.8.
In terra.
quin peccet in aliquo et per consequens erret, et sic homo quantumcumque sapiens indiget humano auxilio in presenti vita, in qua non est sine errore aliquo. .9.
Sed et cunctis.
Hic invitat ad actum iustitie circa seipsum cavendo ab inquisitione, que potest eum a iustitia deiicere, et hoc est quod dicitur. Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur. de te.
marg.|
.10.
Ne accommodes cor tuum.
ad illos investigandum. Et sciendum quia boni sermones prolati de aliquo, si ipsos audiat, vel sciat, de facili elevant eum in superbiam ; etsi mali deiiciunt eum a iustitia per iram et odium contra proferentem, et maxime si proferantur ab homine debente eum diligere, ideo subditur.
marg.|
.11.
Ne forte audias servum tuum maledicentem.
id est malum tibi imprecantem, vel de te detrahentem, cum tamen debeat de te bona dicere, et bona tibi imprecari.
marg.|
.12.
Scit enim conscientia.
quasi diceret sicut nolles maledicta tua investigari, sic nec aliorum debes investigare.
marg.|
.13.
Cuncta tentavi.
Hic removet impedimentum circa predicta. Circa quod sciendum, quod secundum Au. 1. Soliloquiorum. Nihil est quod magis animum hominis deiiciat ex arce iustitia, quam blandimenta femine, corporumque ille contactus sine quo uxor haberi non potest, quia vir tenetur reddere debitum {3.1790} uxori propter quod tendentes ad perfectionem religionis vovent castitatem, et adhuc multo magis actus Venerei per adulterium vel fornicationem impediunt virtutis perfectionem, et ideo Salomon inducit ad hoc fugiendum, premittit tamen diligentem investigationem suam ad acquirendam sapientiam dicens. Cuncta tentavi in sapientia. id est pro sapientia acquirenda.
marg.|
.14.
Dixi, Sapiens efficiar.
In cognitione divinorum, que proprie dicitur sapientia.
marg.|
.15.
Et ipsa longius recessit.
secundum estimationem meam. Frequenter enim contingit, quod homines studiosi circa divina credunt in principio acquisivisse demonstrationes, de quibus postea percipiunt, quod sunt magis topice vel sophistice rationes.
marg.|
.16.
Et alta profunditas.
supple est natura divina, maxime quantum ad proprietatem personarum.
marg.|
.17.
Quis inveniet.
quasi dicat nullus per investigationem humanam. De humanis autem que homo experitur, potest habere certam notitiam, de quibus subditur.
marg.|
.18.
Lustravi universa.
et patet littera, et subditur.
marg.|
.19.
Et inveni.
per experientiam.
marg.|
.20.
Amariorem morte.
quia separat animam a suo creatore, mors autem a solo corpore, prima autem separatio amarior est, quia separat a bono infinito.
marg.|
.21.
Que laqueus venatorum est.
id est demonum qui venantur animas et muliere quasi laqueo utuntur ad ipsas capiendas. unde. Pro. 7.b. Ecce mulier occurrit illi in ornatu meretricio, preparata ad capiendas animas.
marg.|
.22.
Et sagena cor eius.
quia sicut sagena capiuntur pisces magni, parui, et mediocres, sic mulier de quolibet statu hominum decipit plures.
marg.|
.23.
Vincula sunt manus.
quia ligat hominem mente et corpore suis amplexibus.
marg.|
.24.
Qui placet Deo .
et sic expeditus poterit tendere ad virtutem.
marg.|
.25.
Ecce hoc.
Postquam Salomon induxit ad virtutem acquirendam, hic consequenter ostendit difficultatem. Et primo hanc difficultatem ostendit. Secundo huius difficultatis originem dicit, ibi. Solummodo. Difficultas autem ostenditur per hoc quod valde pauci attingunt ad virtutem, et hoc est quod dicitur. Ecce hoc inveni. Idest diligenter investigavi.
marg.|
.26.
Unum et alterum.
idest, singulis applicando intellectum meum. Per talem {3.1791} modum loquendi dicitur de diligenti investigatore circa multa. Talis inquisivit hec et illa.
Numérotation du verset
Qo. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Ut invenirem rationem, quam adhuc querit anima.
quia quanto quis plus studet in aliqua scientia, tanto desiderat acquirere perfectius.
marg.|
.2.
Et non inveni,
scilicet usque ad perfectum, quia nulla res quantum ad omnem eius conditionem potest perfecte sciri per humanam investigationem, sicut fuit dictum supra. primo capitulo super illud : Cuncte res difficiles, nec potest homo eas explicare sermone. Consequenter descendit ad propositum ostendens quid invenit de virtute dicens.
marg.|
.3.
Virum de mille unum,
scilicet virtuosum, et est sensus, quod de viris valde pauci inveniuntur virtuosi respectu deficientium a virtute, sicut est supra primo capitulo Stultorum infinitus est numerus, etc. Per talem modum loquendi dicitur communiter de conditione raro reperta in aliqua specie. De mille vix invenietur una res talis.
marg.|
.4.
Mulierem ex omnibus non,
etc. scilicet aliquam virtuosam. Non est tamen per hoc intelligendum, quod nulla sit virtuosa, sed quia pauce sunt virtuose respectu virorum, sicut dicitur communiter, nullum esse in ecclesia, quando valde pauci sunt ibi respectu multitudinis que solet convenire. Et per talem modum dicitur. 2. Physicorum, quod illud quod modicum est, quasi nihil computatur.
marg.|
.5.
Solummodo hoc inveni.
Hic consequenter ostendit unde provenit difficultas attingendi virtutem. Secundo ex hoc infert quamdam conclusionem, ibi : Quis talis. Circa primum dicit : Solummodo hoc inveni. {3.1792} scilicet de causa dicte difficultatis.
marg.|
.6.
Quod fecerit Deus hominem,
etc. In prima enim hominis conditione Deus fecit Adam perfectum in scientiis et virtutibus. Creavit enim eum in iustitia originali, et in perfectione que convenire potest humane nature in presenti vita, filii autem si fuissent ab eo progeniti in statu illo, non fuissent nati sic perfecti in corpore, nec in conditionibus anime, tamen fuissent nati in rectitudine naturali, per quam nulla rebellio esset in viribus sensitivis ad rationem, et acquisivissent scientias et virtutes sine difficultate.
marg.|
.7.
Et ipse se infinitis miscuerit.
idest, difficultatibus circa acquisitionem scientiarum et virtutum, quia ipso peccante in penam huius subtracta est originalis iustitia a tota natura humana, ex qua subtractione secuta est rebellio corporis ad animam, et omnium virium inferiorum ad partem anime superiorem, et ex hoc causatur difficultas acquirendi scientias et virtutes.
marg.|
.8.
Quis talis.
Hic infert conclusionem ex dictis, quia ex quo tanta est difficultas attingendi virtutes intellectuales et morales, ille qui attingit, est valde excellens inter homines, ideo dicit : Quis talis. id est sic appretiandus inter homines.
marg.|
.9.
Ut sapiens est.
virtuosus virtute morali et intellectuali.
marg.|
.10.
Et quis cognovit solutionem verbi,
scilicet occulti. quasi dicat nullus nisi sapiens dicto modo, sicut patet de Daniele, qui exposuit Nabuchodonosor somnia, et ipsi Balthasar scripturam in pariete exaratam. Dan. 5.g. Et quia dispositio mentis magis relucet in facie qua vigent omnes sensus, ideo subditur in eodem visu in Hebreo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_7)
Notes :