Capitulum 8
Numérotation du verset
Qo. 8,1
Sapientia
hominis
lucet in vultu eius
et potentissimus
faciem illius commutavit.
Numérotation du verset
Qo. 8,2
Ego os regis observo
et precepta
iuramenti Dei.
Numérotation du verset
Qo. 8,3
Ne festines
recedere a facie eius
neque permaneas
in opere malo
quia omne quod voluerit faciet
Numérotation du verset
Qo. 8,4
et sermo illius potestate plenus est.
Nec dicere ei quisquam potest,
quare ita facis ?
Numérotation du verset
Qo. 8,5
Qui custodit
Preceptum
non experietur
quicquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Numérotation du verset
Qo. 8,6
Omni negotio
tempus est
et oportunitas
Et
multa hominis afflictio.
Numérotation du verset
Qo. 8,7
Qui1 ignorat preterita et futura2 nullo scire potest
1 Qui] quia
Weber
|
2 futura] ventura
Weber
|
initio3.
3 initio] nuntio
Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,8
Non est in hominis
dicione
prohibere
spiritum
nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello
neque salvabit impietas impium.
Numérotation du verset
Qo. 8,9
Omnia hec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus que fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Numérotation du verset
Qo. 8,10
Vidi impios sepultos
qui etiam cum adhuc viverent4 in loco sancto
4 adhuc viverent] adviverent
Weber
erant
et laudabantur in civitate
quasi iustorum operum
sed et hoc vanitas est.
Numérotation du verset
Qo. 8,11
Etenim quia non profertur
Cito
contra malos sententia
absque timore ullo5 filii hominum perpetrant mala.
5 t. u.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,12
Attamen peccator ex eo quod6 centies
6 peccator - ex eo q.]
inv. Weber
malum facit7 et per patientiam
7 m. f.]
inv. Weber
sustentatur.
Ego cognovi quod erit
bonum timentibus Deum
qui verentur faciem eius.
Numérotation du verset
Qo. 8,13
Non sit bonum
Impio
nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini8.
8 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,14
Est et alia vanitas que fit super terram. Sunt iusti quibus mala9
9 mala] multa
Weber
proveniunt quasi opera
egerint impiorum
et sunt impii qui ita securi sunt
quasi iustorum facta
habeant. Sed et hoc vanissimum
iudico.
Numérotation du verset
Qo. 8,15
Laudavi igitur
Letitiam
quod non esset homini bonum sub sole
nisi quod comederet
et biberet
atque gauderet
et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vite quos dedit ei Deus sub sole.
Numérotation du verset
Qo. 8,16
Et
apposui cor meum ut scirem sapientiam et intelligerem distinctionem10
10 distinctionem] distentionem
Weber
que versatur in terra. Est homo
qui diebus
et11 noctibus
11 et] ac
Weber
somnum non capit oculis12.
12 non capit - o.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,17
Et intellexi
quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum que fiunt sub sole.
Et quanto plus laboraverit ad querendum,
tanto minus inveniet13. Etiam si dixerit sapiens
13 inveniet] -niat
Weber
se nosse non poterit reperire.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Qo. 8,ad litteram
marg.|
{3.1791} .1.
Sapientia hominis lucet in vultu eius.
unde dicitur Eccl. 19.d. Ab occursu faciei cognoscetur.
marg.|
.2.
Et potentissimus,
etc.
commutavit,
scilicet in resurrectione, quando sibi dabit faciem gloriosam.
marg.|
.3.
Ego os regis observo
: Postquam Salomon induxit ad virtutem, hic consequenter inducit ad mandatorum Dei observationem, quia disponit ad beatitudinem. Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et dividitur in duas partes, quia primo in ducit ad observandum mandata, secundo circa hoc removet {3.1792} impedimenta, ibi : Omnia. Prima in duas, quia primo inducit ad mandatorum observationem, secundo, ad huius observationis accelerationem, ibi : Omni negotio. Prima in duas secundum duas rationes, quas propositum inducit. Prima accipitur ex auctoritate precipientis propter quam est sibi obediendum et ideo in persona sic obedientis dicit : Ego os regis observo. idest mandata ab eius ore prolata, cuiusmodi sunt decalogi precepta, ut patet Ex. 20.
marg.|
.4.
Et precepta iuramenti Dei.
id est iuramenti Deo facti, sicut habetur Ex. 24.b. ubi respondit populus Moysi : Cuncta que locutus est nobis dominus faciemus. Et tunc Moyses assumpsit de sanguine victime, {3.1793} et sparsit super populum, ad firmationem huius dicti, et erat modus iurandi.
Numérotation du verset
Qo. 8,ad litteram
marg.|
.1.
Ne festines recedere a facie eius.
transgrediendo mandata affirmativa.
marg.|
.2.
Neque permaneas in opere malo.
transgrediendo negativa.
marg.|
.3.
Quia omne quod voluerit faciet,
etc. idest, quia tante auctoritatis et potestatis est, quod non potest ei resisti.
marg.|
.4.
Nec dicere ei quisquam potest.
In verbis enim eius et operibus nihil irrationabile potest inveniri.
marg.|
.5.
Qui custodit preceptum.
Hic ponitur secunda ratio que accipitur ex utilitate obedientis, cum dicitur : Qui custodit preceptum. scilicet divinum.
marg.|
.6.
Non experietur quicquam mali,
scilicet in futuro. In presenti enim bene experitur malum pene ad exercitium sue patientie et augmentum sue glorie, sicut patet de sancto Iob. Et cum dicit, Non experietur quicquam mali. minus dicit et plus significat, scilicet quod experietur multum boni, ideo subditur.
marg.|
.7.
Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
In Hebreo habetur : Et iudicium. Sapiens enim attendit tempus iudicii, ubi oportebit de omnibus reddere rationem, et sic cavet divinorum preceptorum transgressionem.
marg.|
.8.
Omni negotio.
Hic consequenter inducit Salomon ad dicte observationis accelerationem, et ad hoc inducit duplicem rationem. Prima accipitur ex temporis opportunitate, quia precepta divina post mortem non sunt implenda, quia tunc cessat tempus meriti et demeriti, sed nunc implenda sunt quandiu durat tempus merendi, et hoc est quod dicitur, Omni negotio tempus est et opportunitas. que in omni opere attenduntur, et per consequens maxime debent attendi in opere meritorio, quantum ad impletionem divini precepti, quod est maxime necessarium ad salutem.
marg.|
.9.
Et multa hominis,
etc. In Hebreo habetur : Quia ignorat quid erit. quasi dicat futura premia non potest scire per se vel per alium humana investigatione, et hoc causat afflictionem aliquam in impletione preceptorum. Si enim sciret premia futura, {3.1794} non esset ei aliqua afflictio in impletione predictorum, sed magis consolatio. Ad idem potest trahi, littera nostra, cum dicitur : Quia ignorat preterita, etc. idest, premia electorum qui precesserunt, et eorum qui futuri sunt.
marg.|
.10.
Non est.
Hic ponitur secunda ratio, que accipitur ex humane vite brevitate, propter quod non est in vacuum transeunda, sed in operibus mandatorum Dei expendenda. propter quod dicitur : Non est in hominis ditione. idest, potestate.
marg.|
.11.
Prohibere spiritum.
animam suam ab exitu de corpore.
marg.|
.12. Nec habet potestatem in die mortis. eam differendi.
marg.|
.13.
Nec sinitur quiescere ingruente bello.
scilicet infirmitatis et nature, in quo bello tunc succumbit natura.
marg.|
.14.
Neque salvabit.
a morte.
marg.|
.15.
Impietas impium.
sicut aliqui credunt aliquando mortem differre per artem magicam vel aliqua superstitiosa.
marg.|
.16.
Omnia hec.
Postquam Salomon induxit ad observandum Dei precepta, hic circa hoc removet certa impedimenta in tribus partibus, que patebunt prosequendo. Primum autem impedimentum procedit ex abusu humane potentie, qua aliqui sic abutuntur, quod precepta sua preponunt divinis, sicut improperat salvator sacerdotibus Iudeorum et legisperitis, Marc. 7.b. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Ad hoc autem removendum premittit Salomon suam considerationem circa hunc abusum, dicens : Omnia hec, scilicet que sequuntur. Sic enim copulatur in Hebreo. Consideravi. et subditur.
marg.|
.17.
Interdum dominatur homo homini in malum suum.
idest malum ipsius dominantis, quando per hoc elevatur contra Deum modo predicto. de quibus subditur.
marg.|
.18.
Vidi impios sepultos.
idest, post mortem impios nominari.
marg.|
.19.
Qui etiam cum viverent,
etc. idest, adhuc vite superessent.
marg.|
.20.
In loco sancto erant.
Sicut sacerdotes et principes mali, qui tenent in terris locum Dei, isti in spiritualibus, et illi in temporalibus.
marg.|
.21. Et laudabantur in civitate, quasi iustorum operum. Partim adulatione, et timore.
Numérotation du verset
Qo. 8,ad litteram
marg.|
{3.1795} .1.
Sed et hoc vanitas est,
etc. Quia talis laus vergit in eorum detrimentum.
marg.|
.2.
Etenim.
Hic removetur secundum impedimentum, quod procedit ex abusu patientie divine. Ex hoc enim quod tolerat peccatores, dans eis spatium penitendi, ex hoc econtrario frequenter absque timore incipiunt mandata Dei transgredi, et hoc est quod dicitur. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia. divine punitionis.
marg.|
.3.
Absque ullo timore filii hominum
, id est, nutriti in carnalitate, qui sunt filii hominum, et non Dei.
marg.|
.4.
Perpetrant mala.
transgrediendo Dei precepta, consequenter hoc removet dicens.
marg.|
.5.
Attamen peccator ex eo.
idest Dei patientia circa peccatores.
marg.|
.6.
Ego cognovi.
quod erit bonum in futuro.
marg.|
.7.
Timentibus Deum.
timore filiali, qui cavet offensam Dei, quia cum Deus sit optimus, decet eum dare meliora melioribus, et ideo ex quo tolerat peccatores in vita presenti, dans eis vitam que est bonum nature, concluditur quod bene remunerabit iustos in futuro. Et quia peccator divina patientia abutitur, et multiplicat peccata ad augmentum sue damnationis, ideo subditur.
marg.|
.8.
Non sit bonum.
id est, prosperitas temporalis.
marg.|
.9.
Impio.
eo quod abutitur ipsa.
marg.|
.10.
Nec prolongentur dies eius.
Eo quod est sibi occasio multiplicationis peccatorum.
marg.|
.11.
Est et alia.
Hic consequenter ponitur tertium impedimentum, quod provenit ex defectu nostre scientie. Ex hoc enim, quod homines attendunt tantum bona sensibilia et presentia, et frequenter vident iustos in adversitate, et iniustos in prosperitate, ex hoc moventur ad sequendum iniustos transgrediendo mandata Dei. Sic ergo proceditur in parte ista, quia primo ponitur effectus transgressionis. secundo defectus nostre cognitionis ibi. Et apposui. Circa primum dicit. Est et alia vanitas. a precedentibus.
marg.|
.12.
Sunt iusti.
sicut patet de sancto Iob.
marg.|
.13.
Et sunt impii,
etc. Sicut patet de multis regibus infidelibus {3.1796} et tyrannis.
marg.|
.14.
Sed et hoc vanissimum.
id est, irrationabilissimum, et loquitur in persona carnalis hominis, qui non cogitat futuras penas et premia, ideo concludit.
marg.|
.15.
Laudavi igitur letitiam.
id est, vitam voluptuosam, et patet littera usque ibi.
marg.|
.16.
Et hoc solum secum auferet.
Non expectans aliud in futuro. Ex quo etiam patet, quod loquitur in persona hominis carnalis cogitantis de presenti vita tantum.
marg.|
.17.
Et apposui.
Hic consequenter circa hoc ostenditur defectus humane cognitionis. Quod enim Deus permittit in presenti iustos tribulari, et iniustos prosperari, pertinet ad Dei iudicia iusta, sed nobis occulta, et ideo talia non sunt in particulari investiganda, sed sufficit in generali cognoscere per fidem et scripturam sacram, quod talia que hic contingunt per Dei sapientiam, ordinantur ad eius gloriam et eius electorum : propter quod in omnibus est glorificandus, et obediendum est mandatis eius. Et apposui cor meum, ut scirem sapientiam. de divinis.
marg.|
.18.
Et intelligerem distentionem que versatur.
Circa tribulationem iustorum et prosperitatem impiorum.
marg.|
.19.
Est homo qui in diebus.
plures homines sunt qui solicitantur inquirendo talia nimis curiose, descendendo ad particularia.
marg.|
.20.
Et intellexi, quod omnium operum Dei.
ex occultis eius iudiciis procedentium.
marg.|
.21.
Nullam possit homo invenire rationem.
id est, certam in particulari cognitionem.
marg.|
.22. Et quanto plus laboraverit ad querendum. curiose.
marg.|
.23.
Tanto minus inveniet.
quia ex tali curiosa inquisitione, frequenter incidit aliquis in errorem.
marg.|
.24.
Etiam si dixerit sapiens,
etc. id est, ille qui videtur inter homines sapiens.
marg.|
.25.
Se nosse.
que dicta sunt.
marg.|
.26.
Non poterit reperire.
id est, verbis explicare. ex quo patet cum se falso iactasse.
marg.|
.27.
Omnia hec.
Hic incipit capitulum nonum, quia illud quod subditur. Sunt iusti, etc. ubi communiter signatur capitulum, est de isto versu in hebreo Postquam Salomon induxit ad beatitudinem, prout habetur {3.1797}
in spe per opera virtutum et impletionem mandatorum, hic consequenter reprimit elationis motum, qui aliquando ex bonis operibus insurgit. Et dividitur in duas partes, quia primo facit hoc ex incertitudine humani status. Secundo ex facilitate casus, cap. sequenti. Prima in quatuor secundum quadruplicem incertitudinem circa ipsum hominem. Prima contingit circa bonum gratie. Secunda, circa bonum fortune, ibi. verti. me. {3.1798} Tertia, circa bonum nature, ibi. Nescit homo. Quarta, circa bonum gratitudinis humane, ibi. Hanc quoque vidi. Prima in quatuor, quia primo ponitur predicta incertitudo. secundo incertitudinis ratio ibi. Eo quod. tertio, infertur quedam conclusio ibi. Hoc est pessimum, quarto, malorum comparatio, ibi. Nemo est. Circa primum dicitur. Omnia hec. scilicet que sequuntur, sic enim in Hebreo coniungitur.
marg.|
Tractavi in corde meo.
Diligenter considerando vel potius admirando.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Qo. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=29&chapitre=29_8)
Notes :