Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,0 1

1 Incipit prologus libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur. Multorum nobis2 et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est3, in quibus oportet laudare Israel doctrine et sapientie causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
1 libri Iesu filii Sirach qui Ecclesiasticus appellatur] libri Ihesu filii Sirach ΩN, Prologus Ihesu filii Syrach P572 ; in libro Iesu Sirach Weber |
2 nobis] enim ΩN* ( al. m. interl. compl.) |
3 sapientia demonstrata est] sapientiam demonstratam P572 Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,0 2

Avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui4 et ipse scribere aliquid horum que5 ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere6 et illorum periti fieri7 magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam8.
4 volui] voluit ΩN |
5 que] quam P572 , dumtaxat ΩN |
6 discere] discerent P572 |
7 fieri] facti P572 Weber |
8 confirmentur – ad legitimam vitam] inv. P572 , + et cum attenderit ad illam pariter et confirmentur ΩN |
Numérotation du verset Sir. 1,0 3

Hortor itaque venire vos cum benevolentia9 et attentiori10 studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur11 sequentes imaginem sapientie et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt12* verba hebraica quando translata fuerint13* ad alteram14 linguam. Non solum autem15* hec sed et ipsa Lex et Prophete ceteraque16* librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.
9 benevolentia] benivolentia Rusch |
10 attentiori] attentione et P572, adtentiore ΩN Weber |
11 videmur] videmus P572 |
12 deficiunt] deficient Rusch |
13 translata fuerint] inv. Rusch |
14 alteram] aliam ΩN P572 |
15 solum autem] inv. Rusch |
16 ceteraque] ceteramque ΩN, ceterique P572 , ceteraque aliorum Rusch |
Numérotation du verset Sir. 1,0 4

Nam in octavo et tricesimo anno17* temporibus Ptolomei Evergetis regis, postquam perveni in Egyptum et cum multum temporis ibi fuissem18, inveni ibi19 libros relictos non20 parve neque contemnende doctrine.
17 anno] + et Rusch |
18 fuissem] fecissem P572 Weber |
19 ibi] om. P572 Weber |
20 relictos non] litos nunc P572 |
Numérotation du verset Sir. 1,0 5

Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa que ad finem ducunt librum istum21 dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere22.
¶Codd. : <32.1> ΩN (207vb-208ra) Rusch Weber, p. 1029  
21 istum] om. P572 Weber |
22 agere] + Explicit P572, + Explicit prologus Weber , + Explicit prologus. Incipit liber Ecclesiasticus Ihesu filii Sirach ΩN |
Numérotation du verset Sir. 1,1 

Omnis sapientia a Domino Deo23 est et cum illo fuit semper et est ante evum.
23 Domino Deo] inv. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,2 

Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est ?
Numérotation du verset Sir. 1,3 

Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ?
Numérotation du verset Sir. 1,4 

Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo.
Numérotation du verset Sir. 1,5 

Fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna.
Numérotation du verset Sir. 1,6 

Radix
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit ?
Numérotation du verset Sir. 1,7 

Disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
Numérotation du verset Sir. 1,8 

Unus est Altissimus creator omnium24 omnipotens et25 rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus.
24 omnium] om. Weber |
25 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,9 

Ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
Numérotation du verset Sir. 1,10 

et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum prebat26 illam diligentibus se.
26 prebat] et prebuit Weber
Numérotation du verset Sir. 1,11 

Timor Domini
gloria
et gloriatio
letitia27
27 letitia] et praem. Weber
et corona exultationis.
Numérotation du verset Sir. 1,12 

Timor Domini
delectabit cor
et dabit letitiam et gaudium
in longitudinem28 dierum.
28 longitudinem ΩL ΩP Rusch ] longitudine Weber
Numérotation du verset Sir. 1,13 

Timenti Dominum29 bene erit
29 Dominum ΩS ΩL ΩP P18 P41 Rusch Weber ] Deum Σ L ΦP Z² Ω M Ω F Ω J ΩV
in extremis
et in die defunctionis30
30 defunctionis] functionis Ω J*
sue benedicetur.
Numérotation du verset Sir. 1,14 

31
31 benedicetur Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] + dilectio Dei honorabilis sapientia Ω J² ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Sir. 1,15 

Quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
magnalium suorum
dilectio32 Dei honorabilis33 sapientia 34
32 dilectio] dilectione Q |
33 honorabilis] horribilis Amiatinus |
34 dilectio Dei honorabilis sapientia Ω M Ω F Ω J* Ω S ΩV Rusch ] om. Ω J² ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Sir. 1,16 

Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est
et cum electis seminis gradietur35 et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
35 gradietur] creditur Weber
Numérotation du verset Sir. 1,17 

Timor Domini scientie religiositas.
Numérotation du verset Sir. 1,18 

Religiositas custodiet
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
Numérotation du verset Sir. 1,19 

Timenti Dominum36 bene erit et in diebus consolationis37
36 Dominum] Deum Weber |
37 consolationis] consummationis Weber |
illius benedicetur
Numérotation du verset Sir. 1,20 

Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
Numérotation du verset Sir. 1,21 

Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.
Numérotation du verset Sir. 1,22 

Corona sapientie
timor Domini replens38 pacem
38 replens] repollens Weber
et salutis fructum
Numérotation du verset Sir. 1,23 

et vidit et dinumeravit eam
utraque autem sunt dona Dei.
Numérotation du verset Sir. 1,24 

Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
tenentium se exaltat39.
39 exaltat] inaltat Weber
Numérotation du verset Sir. 1,25 

Radix sapientie est timere Dominum. Rami enim illius
longevi.
Numérotation du verset Sir. 1,26 

In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas; execratio
autem peccatoribus sapientia.
Numérotation du verset Sir. 1,27 

Timor Domini40 expellit peccatum.
40 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Sir. 1,28 

Nam qui sine timore
est non poterit iustificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Numérotation du verset Sir. 1,29 

Usque in tempus
sustinebit patiens
et postea redditio iocunditatis.
Numérotation du verset Sir. 1,30 

Bonus sensus usque in tempus abscondet41 verba illius
41 abscondet] abscondebit Weber
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Numérotation du verset Sir. 1,31 

In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset Sir. 1,32 

execratio autem
peccatori cultura Dei.42
42 In thesauris... cultura Dei Cava Σ Λ L M ² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD Ω edd. Rusch cum greco ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,33 

Fili43 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
43 Fili] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,34 

Sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
Numérotation du verset Sir. 1,35 

fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius.
Numérotation du verset Sir. 1,36 

Non sis incredibilis timori Domini
et ne accesseris ad illum duplici corde.
Numérotation du verset Sir. 1,37 

Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis.
Numérotation du verset Sir. 1,38 

Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
Numérotation du verset Sir. 1,39 

et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset Sir. 1,40 

quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,1 
marg.| {3.1977} 1 Omnis sapientia. Hic incipit liber Ecclesiasticus, qui primo fuit Hbr. scriptus, ut patet per Hieronymi in eius prologo super parabolas Salomonis. Et dicuntur aliqui, quod iste scriptor fuit Iesus filius Iosedech, et Iesus filius Sirach eius nepos, transtulit eum de hebreo in Grecum. Sed hoc non videtur verum. Nam scriptor huius libri infr. 5.c. facit mentionem de Simone filio Onie satis prolixe, qui fuit summus sacerdos post mortem Iesus filii Iosedech per magnum tempus. Nam inter ipsos fuerunt quinque summi sacerdotes, scilicet Ioachin, Elisiaph, Iudas, Ioannes, Onias. Et ideo dicendum, quod primus scriptor fuit Iesus filius Sirach et nepos eius, qui similiter fuit Iudeus, et scivit Grecum, transtulit quoque de hebreo in Grecum, ut patet in prologo huius libri. Et huius translatoris nomen proprium ibi tacetur. Igitur si in processu huius Postille dicatur quod auctor huius libri scripsit ipsum Grece, intelligitur de translatore primo. Sed primus et principalis scriptor (sub Deo tamen) fuit Iesus filius Sirach, ut habetur in prologo huius libri, et etiam infra 50.c. In quo libro nos inducit ad amorem sapientie, et accipit sapientiam prout includit omnem virtutem, sicut accipitur in libro sapientie. Dividitur autem iste liber in duas partes. In prima inducit ad amorem sapientie ratiocinando, in secunda exemplificando, que incipit 44.c.
1 Postilla venerabilis patris fratris Nicolai de Lyra super Ecclesiasticum incipit feliciter praem. Ed1590
marg.| Prima adhuc in duas. Nam primo declarat auctor sapientie principium, secundo inducit ad eius exercitium c. 3. Circa primum sciendum, quod duplex est principium sapientie. Unum effectivum, quod se tenet ex parte Dei. Aliud dispositivum, quod se tenet ex parte nostri, nam ad sapientiam ex parte nostri requiritur actus liberi arbitrii, ergo primo ponitur primum, secundo secundum, ibi. Ti. do. Ad evidentiam primi et etiam aliorum infra dicendorum sciendum, quod sapientia dupliciter accipitur, quantum spectat ad propositum, divina scilicet et humana. Divina vero accipitur dupliciter, scilicet essentialiter et personaliter, que proprie sapientia genita dicitur, et est idem quod verbum divinum, et per consequens est filii proprium. Potest igitur dubitari de qua sapientia loquitur hic auctor, et infr. 24. Et dixeruntaliquequod de sapientia humana, eo quod subditur in hac parte. Prior omnium creata est sapientia. Creatio vero non habet locum in Deo . Sed contra hoc apparet quod in textu dicitur. Omnis sap. quod est mensura esse incorruptibilium, propter quod ante ipsum non est alia mensura nisi eternitas, et per consequens loquitur de sapientia divina que sola est eterna propter quod dixerunt alii, quod loquitur de sapientia Dei essentialiter dicta. Sed contra hoc videtur textus cum dicitur. Omnis sap. esse vero ab aliquo non competit essentie divine, sed tantum procedentis persone. Item inf. 24.a. auctor loquens in persona huius sapientie dicit. Ego ex ore altissimi prodivi primogenita. Prodire vero ex ore altissimi, et per modum geniti vel nati est proprium filii, qui est sapientia genita, propter quod communius dicitur, quod auctor loquitur hic de sapientia genita, cuius primo describitur emanatio interior, secundo exterior, ibi. Fonssapientie. Prima dividitur in tres partes, quia primo ponitur emanationis consubstantialitas {3.1978} et eternitas, secundo eius incomprehensibilitas, ibi. Arenam. tertio primitas, ibi. Prior omnium. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Omnis sapientia. id est filius cuius proprium est esse sapientia Dei genita, et eius attributum seu appropriatum sapientia essentialiter dicta sicut attributum patris est potentia. Dicitur etiam cum hoc filius omnis sapientia, quia continet supereminenter omnes modos et altitudines et notitiassapientie create.
marg.| .2. A domino. id est procedens a Deo patre distinctus in persona.
marg.| .3. Et cum. indistinctus in essentia.
marg.| .4. Semper. in quo ostenditur huius emanationis eternitas.
marg.| .5. Arenam maris. Hic consequenter ostenditur sapientie genite incomprehensibilitas. Nam non est primo, id est a priori cognoscibilis a nobis in presenti, sed solum per posterius. id est per effectus qui in proportionabiliter distant a perfectione ipsius. Et ideo si comprehenderentur, non tamen per hoc hec sapientia perfecte attingeretur, et tamen eius effectus sunt a nobis in comprehensibiles, sicut plenius fuit ostensum super illud Ecc. 1.a. Cuncte res difficiles. Sed quia posset aliquis credere, quod saltem alique creature essent ab hominibus comprehense, ideo ponit exemplum de aliquibus de quarum incomprehensione notum est omnibus dicens. Arenam maris. Quis dinumeravi ? quasi dicat nullus hominum, et de duobus primis est manifestum. De tertio vero posset dubitari, nam anni a principio mundi sunt numerati, et per consequens menses et dies possunt numerari. Ad quod dicendum, quod anni non sunt numerati certitudinaliter et precise. Quod patet primo, quia septuaginta interpretes multo plures annos computant ab initio mundi, quam in libris Hbr. habeatur. Item in libris Hbr. computantur ann. secundum vitas patrum, ut habetur Gn. 5. Et iterum secundum tempora regum, ut pacet in libro Reg. et Par. In tali vero computatione frequenter unus annus produobuscomputatur, et econverso, ut frequenter ostensum est in superioribus libris. Iterum a reditu captivitatis Babylonice usque ad Christum non habetur aliqua numeratio per sacram scripturam. Et ideo propter tantam varietatem bene dicitur, quod dies seculi non sunt ab aliquo homine numerati certitudinaliter et precise.
marg.| .6. Altitudinem celi. fundum abyssi. id est oceani.
marg.| .7. Quis dimensus. Quasi dicat, nullus hominum. Et de duobus primis est manifestum. De tertio vero dicendum, quod licet profundum oceani sit mensuratum a nautis in aliquibus locis aride propinquis, non tamen in omnibus sed in paucis respective in quibus est mare navigabile, ideo concludit.
marg.| .8. Sapientiam Dei. genitam.
marg.| .9. Precedentem. Quia per verbum quod est idem cum ipsa, omnia facta sunt. Ioa. 1. Causa vero effectiva precedit suos effectus.
marg.|  .10. Prior omnium. Hic consequenter ostenditur sapientie genite prioritas, Sciendum tamen, quod aliqui istam litteram exponunt de sapientie genite incarnatione, eo quod dicitur hic : Prior omnium. Creari vero sibi non competit nisi ratione nature humane, que creata est. Sed contra hoc arguitur, quia licet sapientia genite ratione humanitatis assumpte possit dicit creata, sicut dicitur. Ioa. 1. verbum caro factum. tamen non potest hoc modo dici prior creatura vel prior creata, nam ante tempus incarnationis multa fuerunt creata. Ad quod respondent, quod non accipitur hic prioritas durationis, sed auctoritatis et dignitatis, nam humanitas Christi propter unionem ad verbum et plenitudinem gratie facta est dignior omnibus creaturis. {3.1979} Et hoc modo loquitur B. Ioannes Baptista de Christo. Io. 1.d. Post me venit vir, scilicet Christus, qui ante me factus est. non tempore sed dignitate, quia factus est superior et prelatus meus, ut exponunt sancti. Sed licet hoc dictum habeat bonum intellectum, tamen non videtur procedere secundum mentem auctoris huius libri, nam infra 24.b. loquens in persona huius sapientie dicit. Ab initio et ante secula creata sum. Ex quo patet, quod creationem huius sapientie non vocat incarnationem que facta est in tempore, sed eius emanationem eternam a patre, que large loquendo dicitur creatio, inquantum filius accipit esse a patre, sicut et per creationem accipitur esse, non autem quantum ad hoc, quod creatio est de nihilo, et quod per eam accipitur esse in diversitate essentie. Nam filius in divinis est de substantia patris, et accipitur idem esse cum patre. Et est aliqualiter similis modus loquendi, sicut cum dicitur aliquis imperator vel rex creari, que creatio non est de nihilo, nec per hoc accipitur aliquid esse novum absolutum, ut communius dicitur sed tantum relatio nova domini ad subditos. Et per hoc patet ad argumentum quod fiebat superius ex hac auctoritate. Dicendum igitur, quod sicut predictum est, hic ponitur emanationis sapientie genite quedam primitas respectu omnis alterius emanationis, non solum creaturarum, sed etiam spiritussancti, eo modo loquendi quo emanatio filii dicitur prima, et spiritussancti secunda, sicut spiritussanctus dicitur in Trinitate tertia persona. licet enim in divinis personis et earum emanationibus non sit prius et posterius duratione vel natura, tamen est ibi secundum aliquos prioritas et posterioritas originis, quia una persona est ab alia, et non econverso, et secundum omnes est ibi prioritas et posterioritas secundum nostrum modum intelligendi. nam emanatio verbi preintelligitur emanationi amoris. Sic igitur dicitur. Prior omnium creata est sapientia. id est per eternam generationem. Et quod iste sit intellectus auctoris, videtur ex hoc quod inf. 34.b. antequam in persona huius sapientie loquens diceret. Ab initio et ante secula creata sum. premisit dicens in persona eiusdem sapientie. Ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam. Per hoc insinuans, quod huius sapientie creatio non est aliud quam eius eterna processio. Locutiones tamen iste et consimiles non sunt extendende, sed magis cavende a fidelibus, quia favere videntur errori Arrii, qui dixit Dei filium esse puram creaturam, si tamen inveniantur in dictis sanctorum, vel libris sacre scripture canonicis, vel non canonicis, receptis tamen ab ecclesia ad legendum qualis est iste, ut dicit Hieronymus in prologo galeato, pie sunt exponende.
Numérotation du verset Sir. 1,ad litteram 
marg.|  .1. Et intellectus prudentie ab evo. Est autem intellectus habitus principiorum, item omnes morales virtutes connectuntur prudentie, et ideo principia virtutum moralium dicuntur principia prudentia, igitur quia notitia horum principiorum supereminenter est in sapientia genita, ideo dicitur. Intellectus prudentie ab. id est ab eterno, evum enim est quasi medium inter eternitatem et tempus, propter quod aliquando ponitur pro tempore, et aliquando pro eternitate, eo quod medium participat cum utro que extremo, potest etiam dici ab evo proprie dicto, eo quod eternitas propter sui simplicitatem assistit evo et tempori, et cuilibet eorum parti.
marg.|  .2. Fons sapientie. Hic consequenter agitur de emanatione sapientie exteriori, per hoc quod eius effectus creaturis communicatur. Et hoc est quod dicitur. Fons sapientie. id est ex quo derivantur effectus sapientie {3.1980} tanquam quidam rivuli, est supple.
marg.|  .3. Verbum Dei. Quod idem est cum sapientia genita.
marg.|  .4. In excelsis. Nam primo fuit in angelis sanctis, et consequenter in aliis creaturis.
marg.|  .5. Et ingressus. Dicuntur autem ingressus sapientie ad omnes eius revelationes, et maxime notabiles, illa vero fuit valde notabilis, que descendit in montem Sinai legem dando audiente cuncto populo, ut habetur Ex. 20. Ideo subditur. Mandata eterna. tunc enim dedit decalogi precepta, que dicuntur eterna, eo quod sunt via deveniendi ad vitam eternam, Mt. 19.b. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Sed quia posset aliquis credere, quod per tales revelationes sapientia Dei perfecte cognosci posset, ideo hoc removet, dicens.
marg.|  .6. Radix sapientie. quasi dicat nulli. Tunc enim radix alicuius revelari dicitur, quando perfecte cognoscitur.
marg.|  .7. Et astutias illius. id est subtilitates contra mala.
marg.|  .8. Quis agnovit. quasi dicat nullus. Tanta est quod de malis elicit bona, ut dicit Aug. in Enchiridion.
marg.|  .9. Discipline sapientie cui revelata, scilicet perfecte. Hoc enim importat manifestatio. quasi dicat nulli, quia nulla creatura capax est talis notitie, cum sit infinita.
marg.|  .10. Et multiplicationem. effectus eius.
marg.|  .11. Quis intellexit. quasi dicat nulla creatura. Licet enim Christus inquantum homo habeat notitiam creatam omnium effectuum Dei qui facti sunt et fient, non tamen habet notitiam omnium possibilium a Deo fieri, et quia talis notitia est Dei propria, ideo subditur.
marg.|  .12. Unus est altissimus. Nam est ipsa bonitas per essentiam.
marg.|  .13. Creator. per suam potentiam, ideo subditur. Omnipotens. Et quia non solum est omnium rerum creator, sed etiam gubernatur, subditur.
marg.|  .14. Et rex. Sedens super thronum illius, scilicet sapientie, per quod designatur potestas iudiciaria, que attribuitur filio qui est sapientia genita, Io. 5.d. Pater omne iudicium dedit filio.
marg.|  .15. Ipse, scilicet pater
marg.|  .16. Creavit illam. Modo supradicto.
marg.|  .17. Spiritusancto. Non principative, quia spiritussanctus non est principium filii, sed concomitative, quia tres persone sunt cequales et ceterne.
marg.|  .18. Et vidit. id est perfecte cognovit. pater enim perfecte cognoscit filium.
marg.|  .19. Et effudit. quia sapientia Dei que est attributum filii, relucet in omnibus operibus Dei, et quia natura humana ratione intellectus super alia corporalia capax est effectus sapientie divine, ideo subditur.
marg.|  .20. Et super. id est super omnem hominem quem illuminat naturali lumine intellectus. Io. 1. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed quia super hoc dat iustis lumen gratie, ideo subditur.
marg.|  .21. Secundum datum, scilicet luminis naturalis. Prebet illam. et sequitur.
marg.|  .22. Timor Domini. Postquam auctor declaravit principium effectivum sapientie, hic consequenter declarat aliud principium dispositivum, quod dicitur timor. Nam sicut puer ad sapientiam humanam disponitur, et in ea proficit timendo magistrum, sic homo se habet ad divinam sapientiam timendo Deum. Ad evidentiam dicendorum sciendum, quod timor a doctoribus dividitur in timorem mundanum, servilem, initialem, et filialem. Obiectum enim timoris est malum, quod est duplex, scilicet pene et culpe. Si igitur propter malum pene quod aliquis timet, avertatur a Deo per peccatum mortale, dicitur timor mundanus vel humanis. Si autem propter malum pene quod timet, convertatur ad Deum ei inherendo, {3.1981} et hoc principaliter propter vitationem huius mali, hoc est nisi propter amorem boni proprii quo timet privari, et quod diligit, ineo principaliter finem constituendo, et talis timor dicitur servilis nec stat cum caritate, que principaliter facit diligere bonum divinum. Si autem aliquis Deo inhereat propter malum culpe quod timet, sic dicitur timor filialis. Proprium est enim filiorum timere offensam patris. Si autem propter utrumque malum Deo inhereat, principaliter tamen propter malum culpe, ne Deum offendat, sic dicitur timor initialis differens a filiali, sicut imperfectum a perfecto, et sic stat cum caritate, minus tamen perfecta, igitur quia auctor, iste loquitur de timore prout stat cum caritate, ut patet ex suo processu, ideo loquitur hic tantum de timore filiali et initiali. Sic ergo procedit, quia primo declarat timoris Dei fructum, secundo incitat ad ipsum timendum, ibi. Fili concupiscens sapientiam. Prima ad huc in duas, quia primo ostendit fructum timoris in adeptione boni, secundo in vitatione mali, ibi, Timor domini expellit peccatum. Prima adhuc in duas. Nam primo agit de timore filiali, secundo de initiali, ibi, Initium sapientie. Circa primum ponitur primo fructus timoris filialis pro statu patrie, cum dicitur, Timor domini gloria. quia per ipsum meretur quis gloriam. Et dicitur hic gloria pro glorie habitu.
marg.|  .1. Et gloriatio. pro eius actu.
marg.|  .2. Et letitia. pro eius diffusione ad inferiores vires anime, quod erit in resurrectione, tunc enim anime gloria redundabit ad corpus, et per consequens ad vires sensitivas, que sunt totius coniuncti. Talis autem diffusio vocatur letitia, a latitudine dicta, quasi quedam latitia.
marg.|  .3. Et corona exultationis. propter triumphum perfectum de adversariis.
marg.|  .4. Timor domini delectabit. meritorie, quia per eum meretur fruitionem beatam, que proprie vocatur delectatio, quasi de alio lactatio, nam beati lactantur uberibus divine consolationis.
marg.|  .5. Et dabit letitiam et gaudium. Dicit gaudium propter gloriam anime, et letitiam propter redundantiam eius ad corpus, ut dictum est.
marg.|  .6. In longitudine dierum. Idest sine fine. Consequenter ponitur fructus timoris filialis pro statu vite, cum dicitur.
marg.|  .7. Timenti dominum bene erit in extremis. vite presentis, quia talis timor cavere facit Dei offensam, et sic excludit demonum potestatem, et meretur sanctorum angelorum assistentiam, Lc. 16.e. Factum est autem, ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahe.
marg.|  .8. Et in die defunctionis sue benedicetur. a Deo et hominibus sibi bene imprecantibus.
marg.|  .9. Quibus autem apparuerit in visu. per revelationem propheticam.
marg.| {3.1982}
marg.| .10. Diligunt eam in visione. scilicet prophetica, que est donum Dei.
marg.|  .11. Et in agnitione magnalium suorum. quorum cognitio est delectabilis. Et quia ex supradictis posset aliquis credere, quod predictorum fructuum timor esset magis causa, quam caritas ideo hoc removet dicens.
marg.|  .12. Dilectio Dei honorabilis sapientia. id est excellentior in acquisitione sapientie, que accipitur hic prout includit omnem virtutem, ut dictum est supra.
marg.|  .13. Initium sapientie timor domini. Hic consequenter agitur de timore initiali, qui de imperfecto ad perfectum procedit, ut predictum est. Ideo dicitur : Initium sapientie timor domini. Licet autem timor servilis disponat aliqualiter ad sapientiam, inquantum retrahit a peccato propter offensam, et sic est aliquo modo principium sapientie, tamen istud principium est extrinsecum a sapientia, sicut et a caritate, sed timor initialis est principium intrinsecum, sicut et fundamentum est primum principium domus intrinsecum, et similiter domini timor est principium intrinsecum spiritualis edificationis.
marg.|  .14. Et cum fidelibus in vulva concreatus est. id est in baptismo, qui est spiritualis generatio, in quo datur gratia spiritussancti. Potest etiam accipi ad litteram de sanctificatis in utero matris. Potest etiam exponi de aliis inquantum puer animatus adhuc existens in utero matris habet quamdam dispositionem, quamvis longinquam ad gratie receptionem.
marg.|  .15. Et cum electis feminis gradietur. deducendo eas ad virtutis augmentum.
marg.|  .16. Et cum iustis et fidelibus agnoscetur. supple esse per opera exteriora virtutum. Ista tamen cognitio est tantum coniecturalis, quia timor iste connexus est caritati, que non cognoscitur per certitudinem ab habente, et multo minus ab aliis.
marg.|  .17. Timor domini. id est religatio scientie circa Deum, ne effluat ad inquirendum curiosa.
marg.|  .18. Religiositas custodiet, et iustificabit cor. ne effluat ad diligendum indebite vana et curiosa delectabilia.
marg.|  .19. Iucunditatem. in presenti ex puritate conscientie.
marg.|  .20. Atque gaudium. in futuro per adeptionem glorie. ideo subditur.
marg.|  .21. Timenti dominum bene. nam in patria nullum erit malum.
marg.|  .22. Et in diebus consolationis illius. id est fruitionis beate.
marg.|  .23. Benedicetur. a Deo et angelis.
marg.|  .24. Plenitudo. quia ducit ad gloriam, que est plenitudo sapientie in visione beata.
marg.|  .25. Et plenitudo a fructibus illius. quia fruitio beata inseparabilis est a visione.
marg.|  .26. Omnem domum illius implebit. quia dona Dei complentur in patria ad quam ducit timor, ut dictum est.
marg.|  .27. Et receptacula. id est vires anime que replebuntur in patria ex summa perfectione.
marg.|  .28. Corona sapientie. quia meretur coronam glorie solis sapientibus debitam.
Numérotation du verset Sir. 1,ad litteram 
marg.| {3.1983} .1. Replent pacem. quia gloria quam meretur timor, satiat totaliter appetitum.
marg.|  .2. Vidit, etc., scilicet sapientiam ad quam perfecte venire facit timor.
marg.|  .3. Utraque autem. scilicet sapientia, et timor.
marg.|  .4. Sunt dona Dei. Hoc dicit ne crederet aliquis, quod solus timor sit Dei donum, et non sapientia.
marg.|  .5. Scientiam. id est notitiam speculabilium necessariam ad salutem.
marg.|  .6. Et intellectum. id est notitiam moralium necessariam ad salutem.
marg.|  .7. Sapientia compartietur. id est dividet. Non tamen sic intelligendo, quod hec duo, scilicet timor, et sapientia separentur abinvicem, quia sunt connexa caritati. Sed quia hec duo dantur hominibus multis, et distinctis, et ille qui hec dona charius amplectitur, apud Deum plus meretur. ideo subditur, Et gloriam tenentium se exaltat. Sequitur
marg.|  .8. Radix sapientie est, etc. Nam timor initialis est principium intrinsecum sapientie, ut dictum est supra, sicut radix est principium intrinsecum arboris.
marg.|  .9. Rami enim illius. scilicet virtutes, que procedunt a sapientia.
marg.|  .10. Longevi. Quia permanent in patria, tamensecundum alios actus convenientes statui glorie.
marg.|  .11. In thesauris sapientie intellectus. id est, inter preciosa eius dona. Intellectus, qui est habitus primorum in speculabilibus et operabilibus.
marg.|  .12. Et scientie religiositas. Idest religatio notitie erga Deum, qua restringitur animus, ne per vana, et curiosa evagetur.
marg.|  .13. Execratio autem peccatoribus sapientia. quasi dicat quamvis sit multum pretiosa, tamen abominabilis est peccatoribus propter habitum vitiosum, sicut cibus sapidus abominabilis est habenti gustum anime ex remorsu conscientie infectum.
marg.|  .14. Timor domini. Hic consequenter ponitur fructus timoris in evitatione mali, cum dicitur. Timor domini. Initialis. et filialis.
marg.|  .15. Expellit peccatum. tanquam sibi contrarium, eo quod est annexus caritati. Hec est enim lex contrariorum, quod in eodem susceptibili mutuo se expellunt.
marg.| {3.1984} .16. Nam qui sine timore. est, scilicet Dei.
marg.|  .17. Non poterit iustificari. Nam primum quod pertinent ad iustitiam, est esse subditum Deo, quod facit timor, sicut suo superiori.
marg.|  .18. Iracundia enim animositatis illius. id est superbie eius, qua Deo rebellat.
marg.|  .19. Subversio illius, scilicet ab omni bono. et quia superbus non solum rebellat Deo, sed etiam molestias infert fidelibus, qui sunt membra eius. ideo subditur.
marg.|  .20. Usque in tempus substinebit patiens. Molestias superbi.
marg.|  .21. Et postea redditio iucunditatis. quia patienti redditur premium glorie, et superbo pena gehenne.
marg.|  .22. Bonus sensus. id est homo bone industrie.
marg.|  .23. Usque in tempus. conveniens.
marg.|  .24. Abscondet verba illius. id est superbi, et protervi patienter tacendo.
marg.|  .25. Labia multorum enarrabunt sensum illius. sicut patet de David, cuius sensum multi commendant, eo quod patienter audivit verba Semei protervientis. 2Rg.. 16.
marg.|  .26. In thesauris sapientie. id est inter eius pretiosa.
marg.|  .27. Significatio. discipline. Qua aliquis patienter tolerat molestias, tanquam flagella Dei, sicut patris corripientis, sed quia peccatores obstinati ex talibus non emendantur, sed a Deo magis elongantur, ideo subditur.
marg.|  .28. Execratio autem peccatori cultura Dei. Qui colitur fide, spe, et caritate, ut dicit Aug. in Enchiridion.
marg.|  .29. Fili concupiscens. Postquam ostendit timoris fructum, hic consequenter inducit ad timorem habendum. Et primo ex consideratione mali, secundo ex consideratione boni, ibi Qui timetis dominum. circa medium ca. 2. Prima in duas, secundum considerationem duplicis mali, scilicet culpe, et pene Secundum incipit in principio secundi ca. Primo igitur inducit ad timorem habendum ex consideratione mali culpe, quod per timorem evitentur di. Fili concupiscens. Cuius initium est timor ut dictum est.
marg.|  .30. Conserva iustitiam. Nemini nocendo : et Deo reverentiam exhibendo.
marg.|  .31. Et Deus prebebit illam tibi. Quia dat eam omnibus se disponentibus affluenter, Iac. j.a.
marg.|  .32. Sapientia enim et disciplina timor domini. supple est initiative. Et dicitur sapientia, {3.1985} quantum ad notitiam de divinis, et disciplina quantum ad mores.
marg.|  .1. Et quod beneplacitum est illi, scilicet Deo .
marg.|  .2. Fides et mansuetudo. supple est ipse timor initiative, quia facit acquiescere articulis fidei, et reprimere motus iracundie.
marg.|  .3. Et adimplebit, scilicet Deus.
marg.|  .4. Thesauros. bonorum spiritualium.
marg.|  .5. Illius. Qui timet eum.
marg.|  .6. Non sis incredibilis timori domini. id est illius qui incutiunt timorem eius, sicut est iudicium extremum, et dura punitio peccatorum.
marg.|  .7. Et ne accesseris ad illum. in ecclesia.
marg.|  .8. Duplici corde. id est pretendens exterius bonitatem, et interius habens iniquitatem. Et quoniam hoc faciunt hypocrite, subditur, {3.1986} Ne fueris hypocrita, etc.
marg.|  .9. Et non scandalizeris. quasi dicat si detegatur veritas, mendax apparebis, ideo subditur.
marg.|  .10. Attende in illis, scilicet labiis tuis non plus dicendo de tua bonitate, quam sit in veritate.
marg.|  .11. Ne forte cadas. in peccatum manifestum.
marg.|  .12. Et adducas. id est tibi ipsi, accipiendo pro toto partem nobiliorem.
marg.|  .13. In honorationem. id est deiectionem coram Deo et hominibus.
marg.|  .14. Et revelet Deus abscondita tua. id est occulta peccata.
marg.|  .15. Et in medio synagoge. id est congregationis fidelium.
marg.|  .16. Elidat te. graviter puniendo.
marg.|  .17. Quoniam accessisti maligne, etc. sicut patet Act. 5. de Anania et Saphira, quos in conventu fidelium interfecit subito, eo quod mentiti sunt fraudando de agri pretio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_1)

Notes :