Capitulum 10
Numérotation du verset
Sir. 10,1
Iudex sapiens
vindicabit populum suum et principatus
sensati terribilis1 erit
1 terribilis] stabilis
Weber
Numérotation du verset
Sir. 10,2
secundum iudicem
populi sic et ministri eius
et qualis rector est civitatis
tales et inhabitantes in ea2
2 in ea Γ ΨD
Ω
Rusch edd.
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 10,3
rex insipiens perdet populum suum et civitates
inhabitabuntur per sensum
prudentium
Numérotation du verset
Sir. 10,4
in manu
Dei
potestas terre
et exclamabilis omnis iniquitas gentium
et utilem rectorem in tempus
Suscitabis3
3 Suscitabis] suscitabit
Weber
super illam
Numérotation du verset
Sir. 10,5
in manu Dei potestas
Hominis
et super faciem scribe imponet honorem suum
Numérotation du verset
Sir. 10,6
omnis iniurie proximi ne memineris
et nihil agas in operibus iniurie
Numérotation du verset
Sir. 10,7
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
Numérotation du verset
Sir. 10,8
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
Numérotation du verset
Sir. 10,9
avaro autem nihil est scelestius quid superbit
terra et cinis
Numérotation du verset
Sir. 10,10
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet
quoniam in vita sua proiecit
intima sua
Numérotation du verset
Sir. 10,11
omnis potentatus brevis via
Languor prolixior gravat medicum4.
4 Languor... medicum
Edmaior.
(plerique codd.)
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 10,12
brevem languorem precidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
Numérotation du verset
Sir. 10,13
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
Numérotation du verset
Sir. 10,14
initium superbie hominis apostatare a Deo
Numérotation du verset
Sir. 10,15
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia
qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
Numérotation du verset
Sir. 10,16
propterea exornavit5
5 exornavit] exhonoravit
Weber
Dominus conventus malorum
et destruxit eos usque in finem
Numérotation du verset
Sir. 10,17
sedes ducum superborum destruxit Deus
et sedere fecit
Mites
pro illis
Numérotation du verset
Sir. 10,18
radices
Gentium
superbarum arefecit Deus et plantavit humiles
ex ipsis gentibus
Numérotation du verset
Sir. 10,19
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
Numérotation du verset
Sir. 10,20
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
Numérotation du verset
Sir. 10,21
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
Numérotation du verset
Sir. 10,22
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
Numérotation du verset
Sir. 10,23
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod preterit mandata Domini
Numérotation du verset
Sir. 10,24
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum
erunt in oculis illius
Numérotation du verset
Sir. 10,25
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
Numérotation du verset
Sir. 10,26
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
Numérotation du verset
Sir. 10,27
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
Numérotation du verset
Sir. 10,28
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
Numérotation du verset
Sir. 10,29
noli te extollere in faciendo opere tuo
et noli cunctari in tempore angustie
Numérotation du verset
Sir. 10,30
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
Numérotation du verset
Sir. 10,31
fili in mansuetudine serva animam tuam
et da illi honorem secundum meritum suum
Numérotation du verset
Sir. 10,32
peccantem in animam suam
quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem
animam suam
Numérotation du verset
Sir. 10,33
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
Numérotation du verset
Sir. 10,34
qui gloriatur in paupertate
quanto magis in substantia
et qui gloriatur in substantia paupertatem
vereatur
Capitulum 10
Numérotation du verset
Sir. 10,ad litteram
marg.|
{3.2021}
Iudex sapiens.
Postquam tractatum est de usu potentie in presidendo, hic consequenter tractatur de usu eius in iudicando. Ad hoc autem requiritur sapientia et bona vita. Et primo tractatur de sapientia, cum dicitur.
marg.|
.1.
Iudex sapiens.
de iniuriis sibi factis, ideo subditur.
marg.|
.2.
Et principatus.
erit hominibus malis. .3.
Secundum iudicem populi.
quia student exequi voluntatem illius.
marg.|
.4.
Rex insipiens perdet populum suum.
ut patet de Roboam. 3Rg. 2. qui per fatuum responsum perdidit populi sui decem partes.
marg.|
.5.
Et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium.
sicut patet de David et Salomone. Et quia potestas de Deo derivatur, subditur.
marg.|
.6.
In manu Dei.
id est in eius dispositione.
marg.|
.7.
Potestas terre.
secularis et ecclesiastica.
marg.|
.8.
Et execrabilis,
scilicet scelus idololatrie, nam Gentiles erant idololatre.
marg.|
.9.
Et utilem rectorem
{3.2022}
suscitabit,
etc. quod impletum est tempore Christi et apostolorum, per quorum predicationem Gentiles ab idololatria revocati sunt ad fidem et unius Dei veri culturam.
marg.|
.10.
Et super faciem scribe.
id est sapientis in lege.
marg.|
.11.
Imponet honorem suum.
nam talis inducit homines ad honorem divinum.
marg.|
.12.
Omnis iniurie.
Hic consequenter agitur de potentis bonitate, et primo quantum ad animum, secundo quantum ad verbum. se. ca. ibi. Priusquam interroges. Tertio quantum ad factum, ibi. Fili ne in multis. Circa primum primo retrahit animum a motu malignitatis, secundo a motu cupiditatis, ibi. Avaro autem. Circa primum dicitur. Omnis iniurie proximi ne memineris. ad vindicandum quando positus es super eum.
marg.|
.13.
Et nihil agas in operibus iniurie.
id est nulli facias iniuriam propter tui potentiam, et quia hoc procedit ex superbia, subditur.
Numérotation du verset
Sir. 10,ad litteram
marg.|
{3.2023} .1.
Odibilis coram.
ut patet de Sennacherib rege. 4Rg. 16. et 2. Mach. 9. de Antiocho Epiphane, et quoniam Deus superbos et iniuriantes deiicit, subditur :
marg.|
.2.
Regnum a gente.
sicut patet de monarchia Assyriorum translata ad Babylonios, et a Babyloniis in Persas et Medos. Danie. 5. et ab illis in Grecus. 1. Macha. 1. et a Grecis in Romanos. Luce. 2.
marg.|
.3.
Avaro.
Hic consequenter retrahit potentis animum a cupiditate, et quia homo ex divitiis superbit, secundo ipsum retrahit a superbie vanitate, ibi : Initium superbie. Circa primum dicitur : Avaro autem nihil. hoc dicitur non quod avaritia sit peccatum ceteris gravius secundum suum genus, sed quia divitie per avaritiam congregate prestant fomentum omnibus vitiis sicut radix omnibus eius ramis propter quod dicit Apostolus. 1. Timoth. 6.b. Radix omnium malorum est cupiditas.
marg.|
.4.
Quid superbis.
ex tuis divitiis.
marg.|
.5.
Terra et cinis.
id est qui es cito in cinerem redigendus.
marg.|
.6.
Nihil est iniquius.
exponatur modo predicto.
marg.|
.7.
Hic enim.
pro pecunia exponens eam diabolo.
marg.|
.8.
Quoniam in vita sua.
id est virtutes per opposita vitia, quorum radix est cupiditas, ut dictum est. Et quia tam potentia temporalis, quam pecunia, parum sunt appetende, eo quod cito transeunt, subditur.
marg.|
.9.
Omnis potentatus brevis vita.
nam potentes inordinate vivunt communiter suas concupiscentias sequentes, ut dicitur. 1. Ethico. Et quia multi machinantur in mortem eorum, aliqui ex ambitione, ut habeant eorum statum, aliqui ex odio, eo quod ab eis reputant se gravatos, et quoniam cupiditas et superbia inveterate de difficili curantur, sequitur.
marg.|
.10.
Languor prolixior.
nam difficilior est ad curandum.
marg.|
.11.
Brevem languorem.
id est recentem infirmitatem.
marg.|
.12.
Precidit medicus.
id est cito curat, sic supple peccatum de facili curatur, antequam inveterascet per consuetudinem, non autem postea.
marg.|
.13.
Sicut et rex hodie.
Hoc refertur ad id quod premittitur : Omnis potentatus brevis vita, ad ostendendum, quod etiam regia potestas que est maxima. 1. Pe. 2.c. sive regi quasi precellenti, eo quod cito transit non est multum appetenda. Sed quia posset aliquis dicere, homo post mortem habet consimilem dignitatem sicut ante, propter quod potestas est {3.2024} appetenda sicut crediderunt aliqui Gentiles, ideo removet hoc dicens :
marg.|
.14.
Cum enim morietur.
abutens sua potestate.
marg.|
.15.
Hereditabit serpentes.
id est demones quantum ad animam.
marg.|
.16.
Et bestias.
id est amicos bestialiter viventes, quantum ad substantiam.
marg.|
.17.
Et vermes.
quantum ad corpus : Et est divisio competenter facta, quia cuilibet sufficit portio sua et de aliis duabus non curat.
marg.|
.18.
Initium.
Hic consequenter retrahit animum potentis a motu superbie et vanitatis, ostendens primo quod est detestanda. Secundo, proponit contra eam remedia, ibi : Semen hominum. Circa primum dicit : Initium superbie hominis. id est humane nature.
marg.|
.19.
Apostatare a Deo .
id est nolle subdi eius precepto, hoc enim peccatum incepit ab Eva, quandotentando dixit ei serpens : Cur precepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi. quasi dicat cum sitis innocentes, non deberetis tali precepto restringi, maxime cum omnes fructus arborum tanquam inferiores supponi debeant vestre voluntati, et tunc mulier prorupit in quamdam elationem, et sibi displicuit restrictio precepti : ex qua displicentia secutus est error, quo credidit serpenti ulterius dicenti : Nequaquam moriemini, etc. et sic transgressa fuit preceptum comedendo fructum vetitum. Et sic patet quod nolle subesse precepto divino, fuit initium transgressionis comedendo, tamen illud nolle subesse precessit elatio mentis, ut dictum est, ideo subditur.
marg.|
.20.
Quoniam initium.
iungendo li omnis, cum peccati.
marg.|
.21.
Qui tenuerit illam,
scilicet superbiam.
marg.|
.22.
Adimplebitur maledictis.
divinis, scilicet et humanis.
marg.|
.23.
Et subvertet eum,
scilicet superbia que confundit finaliter ipsam habentem.
marg.|
.24.
Propterea exhonoravit.
id est confudit.
marg.|
.25.
Conventus malorum.
id est superborum, ideo sequitur :
marg.|
.26.
Sedes ducum,
etc. sicut patet de Saule, quem propter superbiam deiecit, et pro ipso David mansuetum regnare fecit.
marg.|
.27.
Radices gentium.
id est divitias quibus nutriebantur, et in quibus confidebant.
marg.|
.28.
Arefecit Deus.
eis subtrahendo.
marg.|
.29.
Et plantavit,
etc. sicut patet de Balthasar superbo, cuius regnum, et divitias dedit Dario Medo, Dan. 5.g.
marg.|
.30.
Terras gentium,
etc. sicut patet de Sodoma, et Gomorrha, Gn. 19.e.
marg.|
.31.
Memoriam superborum.
perdidit Deus inter bonos.
marg.|
.32.
Et reliquit memoriam.
id est parum se reputantium.
Numérotation du verset
Sir. 10,ad litteram
marg.|
{3.2025} .1.
Non est creata hominibus.
sed magis humilitas, eo quod formati sunt de vili materia.
marg.|
.2.
Neque iracundia nationi mulierum.
id est hominibus natis de mulieribus, nam homo est animal mansuetum natura, propter quod in eius corpore non sunt feritatis signa, ut cornua, dentes, et ungues magni, et huiusmodi, que sunt in aliis animalibus. Ex predictis patet superbiam esse detestandam.
marg.|
.3.
Semen hominum.
Hic consequenter ponuntur contra superbiam quedam remedia, et primum est timor Dei, qui est quasi quoddam pondus reprimens hominem, ne per superbiam elevetur, et sic honorabilis coram Deo redditur. qui se timentes honorificat. ideo subditur : Semen hominum honorabitur. et per oppositum subditur :
marg.|
.4.
Semen autem hoc exhonorabitur.
idest, confundetur.
marg.|
.5.
Quod preterit mandata domini.
relinquens eius timorem.
marg.|
.6.
In medio fratrum rector illorum.
id est honorabilis est coram hominibus qualiscumque sit.
marg.|
.7.
Et qui timent dominum, erunt,
scilicet honorabiles, et placentes, quod est melius.
marg.|
.8.
Gloria divitum honoratorum, et pauperum timor Dei.
id est tam divites quam pauperes qui sunt virtuosi, sunt et per consequens honorandi. 4. Ethico. Gloriantur de timore Dei, nam per hoc filii Dei sunt adoptivi, et ad hoc sequitur : Nondespicere hominemiustumpauperem. qui est Dei filius adoptivus.
marg.|
.9.
Et non magnificare virum peccatorem divitem.
pro divitiis suis et subditur ratio :
marg.|
.10.
Magnus est iudex.
inter homines.
marg.|
.11.
Et potens est.
In honore humano.
marg.|
.12.
Et non est maior illo qui timet.
coram Deo, imo minor, et per consequens minus est honorandus secundum veritatem.
marg.|
.13.
Servo sensato.
Hic ponitur secundum remedium contra superbiam, quod est humiliatio sui. Circa quod primo ponitur humiliationis actus, secundo fructus, in principio se. ca. Circa primum dicitur. Servo sensato liberi servient. quando per superbiam insolescunt, et sic aliquando hereditatem paternam servis sensatis vendunt et hoc exemplum est humiliationis inductivum.
marg.|
.14.
Et vir prudens et
{3.2026}
disciplinatus.
id est humilis.
marg.|
.15.
Non murmurabit correptus.
sicut David correptus a Nathan non murmuravit, sed statim peccatum suum humiliter recognovit, dicens : Peccavi domino. 2Rg. 12.
marg.|
.16.
Et inscius.
qui correptionem non suscipit.
marg.|
.17.
Non honorabitur.
sed magis confundetur. et ex istis exemplis concluditur :
marg.|
.18.
Nolite extollere in faciendo opere tuo.
quia quicquid ibi est boni, totum est a Deo .
marg.|
.19.
Et noli cunctari.
id est piger esse.
marg.|
.20.
In tempore angustie.
tunc enim magis instandum est operationi bone.
marg.|
.21.
Melior est qui operatur.
etiam opere rusticano.
marg.|
.22.
Et abundat in omnibus.
id est victu, et vestitu sufficienti statui suo.
marg.|
.23.
Quam qui gloriatur.
de genere suo iactando.
marg.|
.24.
Et eget pane.
id est victu quotidiano, ideo subditur.
marg.|
.25.
Fili in mansuetudine.
que tenet debitum modum, et restringit excessum.
marg.|
.26.
Serva animam tuam.
in securitate virtutum.
marg.|
.27.
Et da illi honorem secundum meritum suum.
subiiciendo ei sicut decet carnem, et appetitum sensitivum.
marg.|
.28.
Peccantem in animam suam.
preponendo ei carnem.
marg.|
.29.
Qui iustificabit.
quasi dicat nullus, quia facit de ancilla dominam, et econverso, quod est iniustissimum.
marg.|
.30.
Et quis honorificabit
etc. Quasi diceret, talis non est a Deo honorandus, nec ab hominibus.
marg.|
.31.
Pauper gloriatur
etc. id est humilis qui pauper est spiritu, eo quod est disciplinatus in moribus, et timens Deum, glorificandus est a Deo, et ab hominibus.
marg.|
.32.
Et est homo qui honorificatur propter substantiam.
id est propter divitias et non propter virtutem, et hic honor est falsus, quia sicut dicitur. 4. Ethicorum. Solus bonus est vere honorandus.
marg.|
.33.
Quia autem gloriatur in paupertate.
id est qui vane gloriatur pauper existens. Argumentum est quod plus vane gloriaretur si abundaret.
marg.|
.34.
Et qui gloriatur in substantia.
superbiens de divitiis.
marg.|
.35.
Paupertatem vereatur.
Quia frequenter pauperies in divitias, et econverso, transmutatur, Luc. 1.a. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_10)
Notes :