Capitulum 18
Numérotation du verset
Sir. 18,1
qui vivit in eternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur
et manet invictus rex in eternum
Numérotation du verset
Sir. 18,2
quis sufficit enarrare opera illius
Numérotation du verset
Sir. 18,3
quis enim investigabit magnalia eius
Numérotation du verset
Sir. 18,4
virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiiciet enarrare misericordiam eius
Numérotation du verset
Sir. 18,5
non est minuere neque adicere nec est invenire
magnalia Dei
Numérotation du verset
Sir. 18,6
cum consummaverit homo
tunc incipit
et cum quieverit
Operabitur
Numérotation du verset
Sir. 18,7
quid homo et que gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
Numérotation du verset
Sir. 18,8
numerus dierum hominum multum centum anni quasi gutte aque a mare et sicut calculus arene sic exigui anni in die evi
Numérotation du verset
Sir. 18,9
propter hoc patiens est Deus in illis
et effundet1
1 effundet Λ L Q Φ Z² Ω
MS ΩJ*] effundit Ω ΩJ², effudit
Weber
super eos misericordiam suam
Numérotation du verset
Sir. 18,10
vidit presumptionem cordis illorum
quoniam mala est et cognovit subversionem
illorum quoniam nequa est
Numérotation du verset
Sir. 18,11
ideo
adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam equitatis
Numérotation du verset
Sir. 18,12
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
Numérotation du verset
Sir. 18,13
qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor
gregem suum
Numérotation du verset
Sir. 18,14
misereatur
excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
Numérotation du verset
Sir. 18,15
fili in bonis
non des querelam
et omni dato
non des tristitiam verbi mali
Numérotation du verset
Sir. 18,16
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
Numérotation du verset
Sir. 18,17
nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
Numérotation du verset
Sir. 18,18
stultus acriter2 improperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
2 acriter] achariter
Weber
Numérotation du verset
Sir. 18,19
ante iudicium para iustitiam tibi
et antequam loquaris disce
Numérotation du verset
Sir. 18,20
ante languorem adhibe medicinam
et ante iudicium interroga te ipsum
et in conspectu Dei invenies propitiationem
Numérotation du verset
Sir. 18,21
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende infirmitatem3 tuam
3 infirmitatem
Cava Y
²
S
Rusch
] conversationem
Weber
Numérotation du verset
Sir. 18,22
non impediaris
operari semper
et non veteris usque ad mortem iustificari
quoniam merces Dei
manet in eternum
Numérotation du verset
Sir. 18,23
ante orationem prepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
Numérotation du verset
Sir. 18,24
memento ire in die
Consummationis
et tempus retributionis
in conversione4
4 conversione] conversatione
Weber
facies
Numérotation du verset
Sir. 18,25
memento paupertatis in tempore abundantie
et necessitatem
paupertatis in die divitiarum
Numérotation du verset
Sir. 18,26
a mane
usque ad vesperam
mutatur tempus et hec omnia citata in oculis Dei
Numérotation du verset
Sir. 18,27
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus
delictorum attendet ab inertia
Numérotation du verset
Sir. 18,28
omnis astutus
agnovit sapientiam
et invenienti eam dabit confessionem
Numérotation du verset
Sir. 18,29
sensati in verbis
et ipsi sapienter egerunt
et intellexerunt veritatem et iustitiam et imploraverunt proverbia et iudicia
Numérotation du verset
Sir. 18,30
DE CONTINENTIA ANIME Post concupiscentias
tuas non eas et a voluntate
tua avertere
Numérotation du verset
Sir. 18,31
si prestes anime tue
concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
Numérotation du verset
Sir. 18,32
ne oblecteris in turbis nec in modicis
ad duas est enim commissio illorum
Numérotation du verset
Sir. 18,33
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo. Eris enim invidus anime tue5.
5 anime tue] vite tue
Weber
Capitulum 18
Numérotation du verset
Sir. 18,ad litteram
marg.|
{3.2057}
Qui vivit in eternum.
Hic consequenter agitur de magnitudine divine misericordie erga omnes, de qua primo tractatur, secundo de operibus, per que impetratur, et conservatur, ibi : Fili in bonis. Prima in duas, quia primo tractatur de magnitudine misericordie dei absolute. secundo comparative ibi : Miseratio hominis. Prima adhuc in duas, quia primo propositum ostenditur ex parte dei miserantis. secundo ex parte hominis ea indigentis, ibi : Quid est homo. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Qui vivit in eternum.
Et ex hoc apparet infinitas sue potentie quia creare est de nihilo aliquid facere. Intelliguntur autem omnia creata simul dupliciter. Uno modo, quod celum empyreum angelis repletum creatum sit cum informi materia corporalium, que post formata est per distinctiones formarum substantialium in opere sex dierum. Alio modo, quod omnes partes principales mundi simul producte fuerint in suis formis substantialibus et formatio sequens intelligatur quantum ad formas accidentales, prout in principio Ge. plenius explicavi.
marg.|
.2.
Deus solus.
quia solus iustus est per essentiam, sicut et bonus.
marg.|
.3.
Qui sufficiet,
scilicet creationis, gubernationis, recreationis, et glorificationis, {3.2058} quasi diceret, nullus, et eodem modo de sequentibus, cum dicitur. .4.
Quis enim investigabit.
Et quoniam omnia ista sunt ad bonum humane nature, sequitur.
marg.|
.5.
Et quis.
erga humanam naturam, quasi diceret, nullus nisi ipse. .6.
Non est minuere, neque adiicere.
nam eius operibus nihil est superfluum, nec diminutum.
marg.|
.7.
Nec est invenire.
nam ad eorum cognitionem non ascenditur, nisi per creaturas, que in infinitum deficiunt a perfectione creatoris, ideo subditur. .8.
Cum consummaverit homo.
investigationem de deo . .9.
Tunc incipiet.
idest, percipiet, quod est in principio.
marg.|
.10.
Et cum quieverit.
idest cum erit in senectute, que tempus est quiescendi, ad bonum opus magis animabitur. unde beatus Franciscus iam senex dicebat suis fratribus : Fratres incipiamus servire domino, nam usque nunc parum profecimus, et hec est monitio salvatoris. Luc. 17.c. Cum omnia feceritis, que precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.
marg.|
.11.
Quid est homo.
Hic consequenter ostenditur magnitudo misericordie divine ex parte hominis, qui secundum se nihil est in conspectu dei, nec habet a se aliquid boni, propter quod quicquid a Deo sibi fit, debet magnum reputari, ideo dicitur : Quid est homo. quasi dicat nihil.
Numérotation du verset
Sir. 18,ad litteram
marg.|
{3.2059} .1.
Et que est.
quasi dicat a se non habet aliquod bonum gratie, vel nature. .2.
Aut quid nequam.
quasi dicat quicquid nequitie est in eo, totum est ab ipso, Osee. 13.c. Perditio tua ex te Israel, tantum modo ex me auxilium tuum. .3.
Numerus dierum hominum.
quasi dicat Si viveret centum annis, hoc nihil est respectu eternitatis, pro qua hic accipitur evum, cum dicitur. .4.
In die evi.
idest in duratione eternitatis, et hoc etiam verum est, si accipiatur evum proprie, quod est mensura esse incorruptibilium, et ideo si tota vita sua esset in bonis operibus occupata, tamen nihil esset, nisi ex dei gratia. ideo subditur. .5.
Propter hoc.
expectando eorum emendationem. .6.
Et effundet.
dando largiter gratiam suam, hoc enim importat effusionis verbum.
marg.|
.7.
Vidit presumptionem.
in turris Babel edificatione. .8.
Et cognovit.
nam omnes fere declinaverunt ad idololatriam. .9.
Ideo adimplevit.
eos ad idololatriam retrahendo.
marg.|
.10.
Et ostendit eis viam.
videlicet directionem legis, quam dedit, lege naturali iam obscurata per peccandi consuetudinem, que quidem lex in ducit ad cultum, et amorem unius veri dei, et conservandam equitatem cum proximo. Licet autem illa lex fuerit data populo Israel specialiter, tamen data fuit omnibus inquantum admittebantur ad eam in his, que sunt necessaria ad salutem.
marg.|
.11.
Miseratio hominis.
Hic consequenter agit de magnitudine misericordie dei comparative, cum dicitur : Miseratio hominis circa proximum. quasi dicat parva est, quia se extendit ad hominem tantum.
marg.|
.12.
Misericordia autem dei super.
Ps. 135. Qui dat escam omni carni. propter quod incomparabiliter maior est dei misericordia, et quia misereri magis tenentur illi, qui sunt in statu regendi, subditur.
marg.|
.13.
Qui misericordiam habet.
idest misericordie statum.
marg.|
.14.
Docet, et erudit.
idest habens docendi officium.
marg.|
.15.
Misereatur.
in effectu.
marg.|
.16.
Excipiens doctrinam.
idest confirmans doctrinam suam per exercitium operis, nam in moralibus magis movent facta, quam verba.
marg.|
.17.
Et qui festinant in iudiciis.
scilicet misericordie desiderans audire illam sententiam in finali iudicio. Venite benedicti patris mei. Sequitur : Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. Mt. 25.c.
marg.|
.18.
Fili in bonis.
Postquam actum est de magnitudine misericordie, hic consequenter agitur de illis, per que impetratur, et conservatur. {3.2060} Et dividitur in duas partes, quia primo fit propositum, secundo tollitur impedimentum. Post concupiscentias tuas. Circa primum ponuntur quatuor impetrativa, et conservativa misericordie divine. Primum est proximi vera compassio, cum dicitur : Fili in bonis ne des. plangendo, quod dedisti ad relevandum proximi miseriam :
marg.|
.19.
Et in omni.
increpando, vel pungendo pauperem, cui das eleemosynam, sicut faciunt multi per hoc perdentes saltem in parte bonum meriti.
marg.|
.20.
Nonne ardorem refrigerabit ros.
quasi dicat Sicut manifeste apparet in estate.
marg.|
.21.
Sic et verbum melius, quam datum.
Dupliciter enim aliquis petit eleemosynam. Uno modo magis ex cupiditate, quam necessitate, et tunc non expedit dare, quod petit, sed magis rationabiliter ipsum instruere, quod cessare debeat a tali petitione, et sic dicit Augu. de sermone domini in monte. Aliquando aliquid melius dabis cum iniuste petentem correxeris, et secundum hoc dicitur : Nonne ardorem refrigerabit ros. quasi dicat sicut ros refrigerat ardorem temporis, sic verbum bonum refrigerat concupiscentiam inordinatam petentis. Alio modo ex necessitate quam tamen petens fert moleste, et sic dandum est, quod petit ad relevandum indigentiam corporis. Et capitur hoc verbum consolationis pro consolatione mentis, et quantum ad hoc subditur.
marg.|
.22.
Nonne ecce verbum.
consolativum.
marg.|
.23.
Super datum.
quasi dicat Sic quia melior est eleemosyna spiritualis, quam corporalis, quanto spiritualia temporalibus preferuntur.
marg.|
.24.
Sed utrunque.
quia cum dono dat etiam verbum dulce.
marg.|
.25.
Stultus acriter.
pauperi donum suum.
marg.|
.26.
Et datus.
recipientis, qui verecundatur ex opprobriis sibi illatis.
marg.|
.27.
Ante iudicium.
Hic ponitur secundum, quod est innocentie conservatio, cum dicitur : Ante iudicium. idest antequam iudices alium de defectu aliquo, videas quod sis immunis ab illo, alias te condemnares, Roma. 2.a. In quo enim iudicas alium, te ipsum condemnas. eadem enim agis, que iudicas.
marg.|
.28.
Et antequam loquaris.
alios docendo.
marg.|
.29.
Disce.
a magistro.
marg.|
.30.
Ante languorem.
Sicut enim infirmitas corporalis redditur incurabilis per diuturnitatem, sic spiritualis per consuetudinem, que quidem est altera natura.
Numérotation du verset
Sir. 18,ad litteram
marg.|
{3.2061} .1.
Et ante iudicium.
id est horam mortis, quia talis quisque in iudicio presentabitur, qualis in morte reperietur.
marg.|
.2.
Interroga teipsum.
per diligentem conscientie discussionem.
marg.|
.3.
Humilia te.
coram sacerdote.
marg.|
.4.
Et in tempore.
spiritualis.
marg.|
.5.
Ostende conversationem.
per nudam et apertam confessionem.
marg.|
.6.
Non impediaris.
Hic ponitur tertium quod est devota oratio, cum dicitur. Non impediaris. temporalibus curis.
marg.|
.7.
Orare semper.
id est, temporibus ad hoc institutis.
marg.|
.8.
Et non veteris.
id est, prohibearis.
marg.|
.9.
Iustificari.
semper. Apoc. ult. cap. Et qui iustus est, iustificetur adhuc, etc. procedendo de virtute in virtutem.
marg.|
.10.
Ante orationem prepara animam tuam.
videndo quod nihil omittas in periculis precavendis, pro quibus vis orare : de his que saltem fieri possunt per humanam providentiam.
marg.|
.11.
Et noli esse quasi,
etc. Deum enim tentare est periculo se committere, quod agere potest provisionem omittendo, expectans liberari a Deo .
marg.|
.12.
Memento.
Hic consequenter ponitur quartum divine misericordie impetrativum, quod est extremi iudicii trepidatio, cum dicitur : Memento ire. id est, vindicte Dei.
marg.|
.13.
In die consummationis,
etc. mundi que erit tempore iudicii.
marg.|
.14. Et tempus retributionis. eterne.
marg.|
.15.
In conversatione.
Consideratio enim finalis iudicii inducit ad bene conservandum pro retributione premii que tunc fiet. Et quia ad hoc multum facit opus misericordie, ut predictum est, subditur.
marg.|
.16.
Memento paupertatis.
relevande in aliis.
marg.|
.17.
In tempore abundantie.
tue qua potes eam relevare.
marg.|
.18.
Et necessitatem paupertatis in die divitiarum.
quasi dicat, magis indigentibus debes prius succurrere.
marg.|
{3.2062}
marg.|
.19.
A mane.
id est, aliquando inter mane, et vesperam mutatur de divitiis in paupertatem.
marg.|
.20.
Et hec.
id est, cito transeuntia, quasi dicat, dum habes eleemosynam facere non tardes.
marg.|
.21.
Homo sapiens
etc. iudicia divina.
marg.|
.22.
Et in die,
etc. id est, huius vite tempore, quod est delictis plenum.
marg.|
.23.
Attendet.
id est, a pigritia bene faciendi. Et quia timor Dei est initium sapientie, subditur.
marg.|
.24.
Omnis astutus.
id est, ex timore Dei ad cavendum mala intentus.
marg.|
.25.
Agnoscit sapientiam.
id est, acquirit et diligit eam.
marg.|
.26. Et invenienti, etc. confessionem. scilicet laudis.
marg.|
.27.
Sensati in verbis.
id est, percipientes sensum verborum.
marg.|
.28.
Et ipsi sapienter.
extendendo ad opus suam notitiam.
marg.|
.29.
Et intellexerunt.
de premiatione boni.
marg.|
.30.
Et iustitiam.
de punitione mali.
marg.|
.31.
Et imploraverunt.
id est, implorando cognoverunt.
marg.|
.32.
Proverbia,
etc. id est, intelligentiam occultorum.
marg.|
.33.
Post concupiscentias.
Hic consequenter removetur impedimentum impetrationis misericordie divine, cum dicitur. Post concupiscentias, etc. Secutor enim concupiscentie avertitur a regula legis divine : et per consequens non potest a Deo misericordiam impetrare, ideo sequitur.
marg.|
.34.
Faciet te in gaudium inimicis tuis.
spiritualibus, qui sunt spiritus maligni.
marg.|
.35.
Ne oblecteris in turbis.
id est, in multitudine familie.
marg.|
.36.
Nec in modicis.
id est, in minori familia. Et subditur causa.
marg.|
.37.
Assidua enim est commissio illorum.
id est frequenter peccant, et sic turbant dominum si bonus fuerit, et impediunt a bono, et si non turbatur, fovet eos in malo, et sic avertitur a Deo . Secundum quod impedit dictam impetrationem misericordie, est duritia erga proximum quam removet, dicens.
Numérotation du verset
Sir. 18,ad litteram
marg.|
{3.2063} .1.
Ne fueris mediocris.
id est, negligens et remissus, sed magis diligens, et vividus. .2.
In contentione ex fenore.
id est, ut contendas superare alios in datione eleemosyne, quam dans domino feneratur. Proverb. 19. Feneratur domino qui miseretur pauperis, etc. .3.
Et non est tibi nihil.
sed aliquid, quia due negationes equipollent uni affirmationi. .4.
In seculo.
Alia littera : In sacculo. et in idem redit. Et est sensus : Ex quo habes bona huius seculi, vel bona reposita in sacculo, unde potes convenienter vivere, non debes esse negligens in eleemosynarum datione. .5.
Eris enim invidus anime tue.
subtrahendo sibi bonum misericordie, si negligens fueris in eleemosyne datione, sic exponitur communiter passus iste. Sed quoniam hec {3.2064} expositio accipit contentionem extranee, et fenus non litteraliter, sed mystice, videtur mihi aliter dicendum. Et sic : Ne fueris mediocris in contentione ex fenore. id est, non solum multum, sed nec etiam parum contendas dure repetendo debitum, quod commodasti proximo indigenti, Ex. 22.d. Si pecuniam mutuo dederis populo meo pauperi, non urgebis eum quasi exactor, etc. Quod autem accommodatio fenus dicatur inscriptura patet Deuter. 28.b. Fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies : et in multis aliis locis. Et non est tibi nihil, etc. id est, dum habes unde possis aliunde vivere, non debes dure debitum repetere. Eris enim invidus anime tue, subtrahendo sibi bonum misericordie, si debitum repetas nimis dure contra preceptum allegatum Ex. 22.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_18)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_18)
Notes :