Capitulum 2
Numérotation du verset
Sir. 2,1
Fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem
Numérotation du verset
Sir. 2,2
deprime cor tuum
et sustine
declina aurem et excipe verba intellectus
et ne festines in tempus
obductionis
Numérotation du verset
Sir. 2,3
sustine sustentationes Dei coniungere Deo
et sustine ut crescat in novissimo vita tua
Numérotation du verset
Sir. 2,4
omne quod tibi applicitum fuerit accipe
et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
Numérotation du verset
Sir. 2,5
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
Numérotation du verset
Sir. 2,6
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
Numérotation du verset
Sir. 2,7
metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
Numérotation du verset
Sir. 2,8
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
Numérotation du verset
Sir. 2,9
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
Numérotation du verset
Sir. 2,10
qui timetis Deum diligite illum et illuminabuntur
corda vestra
Numérotation du verset
Sir. 2,11
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
Numérotation du verset
Sir. 2,12
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
Numérotation du verset
Sir. 2,13
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
Numérotation du verset
Sir. 2,14
ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
Numérotation du verset
Sir. 2,15
ve dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
Numérotation du verset
Sir. 2,16
ve his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas
Numérotation du verset
Sir. 2,17
et quid facietis cum inspicere ceperit Deus
Numérotation du verset
Sir. 2,18
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
Numérotation du verset
Sir. 2,19
qui timent Dominum inquirent que beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
Numérotation du verset
Sir. 2,20
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
Numérotation du verset
Sir. 2,21
qui timent Dominum custodiunt
mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
Numérotation du verset
Sir. 2,22
dicentes si penitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
Numérotation du verset
Sir. 2,23
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
Capitulum 2
Numérotation du verset
Sir. 2,1
marg.|
{3.1985}
Fili accedens ad servitutem Dei.
Postquam auctor induxit ad timendum Deum ex consideratione mali culpe, quod per Dei timorem evitatur, hic consequenter ad idem inducit ex consideratione mali pene, quod per timorem Dei levius toleratur, dicens.
marg.|
.1.
Fili accedens ad servitutem Dei.
per conceptum melioris propositi.
marg.|
.2.
Sta in in iustitia.
erga proximum.
marg.|
.3.
Et timore.
erga Deum.
marg.|
.4.
Et prepara animam tuam ad tentationem.
contra diabolum qui talibus adversa nititur procurare. 2. Tim. 3.c. Omnes qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patientur.
marg.|
.5.
Deprime cor tuum.
motus impatientie reprimendo.
marg.|
.6.
Et sustine.
patienter, adversa tolerando.
marg.|
.7.
Inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus.
id est verba ad patientiam inducentia, ut de passione Christi, et huiusmodi.
marg.|
.8.
Et ne festines in tempore obductionis.
id est clausionis sensuum, quod fit tempore mortis. quasi dicat Non desideres mortem fractus propter {3.1986} adversitatis prolixitatem.
marg.|
.9.
Sustine sustentationes Dei.
id est adversa patienter tolerando, in quibus Deus sustentabit te. 1. Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
marg.|
.10.
Coniungere Deo .
per amorem.
marg.|
.11.
Et sustine.
adversa patienter.
marg.|
.12.
Ut crescat in novissimo.
de vita corruptibili ad eternam transeundo.
marg.|
.13.
Omne quod tibi applicitum fuerit.
prosperum vel adversum.
marg.|
.14.
Accipe.
cum gratiarum actione.
marg.|
.15.
Et in dolore.
corporis inflicto tibi.
marg.|
.16.
Sustine.
patienter secundum animum, exemplo Eleazari dicentis. 2. Mac. 6.g. Tu scis domine, quod cum a morte possem liberari, graves corporis sustineo dolores, secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior.
marg.|
.17.
Et in humilitate tua.
id est deiectione corporali.
marg.|
.18.
Patientiam habe.
et ratio subditur.
marg.|
.19.
Quoniam in.
id est approbatur, quia purgatur et melioratur.
marg.|
.20.
Homines vero receptibiles.
discipline Dei.
marg.|
.21.
In camino humiliationis.
purgantur, et a Deo approbantur.
marg.|
{3.1987} .1.
Crede Deo .
promittenti premium propter patientie exercitium.
marg.|
.2.
Et recuperabit te.
de temporali afflictione ad eternam consolationem sed quia fides sine operibus mortua est, ideo subditur.
marg.|
.3.
Et dirige viam tuam.
id est opera tua in Deum :
marg.|
.4.
Et spera in illum.
securum premium expetendo.
marg.|
.5.
Serva timorem illius.
scilicet castum : qui cavet offensam Dei.
marg.|
.6.
Et in illo veterasce.
quasi dicat non timeas Deum tantum pro hora, sicut illi qui audiunt tonitruum, vel vident imminere periculum, quo cessante recedunt a Dei timore. ideo concludit.
marg.|
.7. Metuentes dominum sustinete misericordiam eius. idest patienter expectate.
marg.|
.8.
Et non deflectatis ab illo.
per impatientiam.
marg.|
.9.
Ne cadatis.
in gehennam.
marg.|
.10.
Qui timetis dominum.
Postquam induxit ad timorem domini ex consideratione mali. Hic consequenter ad idem inducit ex consideratione boni. Circa quod primo facit propositum. secundo concludit intentum, ibi, Qui timetis dominum. Prima in duas, quia primo facit propositum promittendo. secundo comminando, ibi, Ve duplici corde. Circa primum primo ad Dei timorem inducit ex consideratione bonorum inde sequentium, que sunt fidei, spei, et caritatis augmentum. Nam timor castus est istis annexus, ideo crescunt ipso crescente, Et quantum ad primum dicitur, Qui timetis dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. quasi dicat consequens est, ut fides in vobis magis ferveat, et non evacuabitur merces vestra, sed magis augmentabitur. Quantum ad secundum subdit.
marg.|
.11.
Qui timetis dominum, sperate in illum.
Q. dicat ; consequens {3.1988} est ut certius expectetis premium. Est enim spes certa expectatio future beatitudinis ex gratia, et meritis proveniens. ideo subditur.
marg.|
.12.
Et in oblectationem.
Quantum ad tertium subdit.
marg.|
.13. Qui timetis dominum diligite illum. ferventius amando.
marg.|
.14.
Et illuminabuntur corda vestra.
clarius cognoscendo : nam amor penetrare facit intima ipsius amati.
marg.|
.15.
Respicite.
Hic consequenter ad propositum inducit exemplum, dicens, Respicite filii nationes. per aspectum librorum sanctorum, in quibus scribuntur facta patrum, ut Abraham, Isaac, et ceterorum.
marg.|
.16. Et scitote, quia nullus speravit in domino. veraciter.
marg.|
.17.
Et confusus est.
finaliter, sed reportavit gloriam in presenti, ut frequenter, et in futuro semper.
marg.|
.18. Quis enim permansit in mandatis eius. ea custodiendo.
marg.|
.19.
Et derelictus est.
id est privatus auxilio divino.
marg.|
.20.
Aut quis invocavit
etc. quasi dicat nullus. Et subditur ratio.
marg.|
.21. Quoniam pius, et misericors est Deus. et patet littera.
marg.|
.22.
Ve duplici corde.
Hic consequenter inducit ad timorem Dei communicando penam, et per consequens boni amissionem carentibus Dei timore dicens, Ve duplici. id est pretendenti bonum exterius, et habenti malum interius.
marg.|
.23.
Et labiis scelestis.
id est contra Deum blasphemis.
marg.|
.24.
Et manibus male.
scilicet homicidio, rapina, et huiusmodi. Et sic tangitur hic triplex peccatum, scilicet cordis. oris, et operis, procedens ex defectu divini timoris.
marg.|
.25.
Ve dissolutis corde
etc. quorum cor est solutum, et separatum per infidelitatem a Deo .
marg.|
.26.
Et ideo non,
scilicet a malo culpe in presenti, et a malo pene in futuro.
marg.|
.27.
Ve his qui perdiderunt sustinentiam.
id est patientie virtutem.
marg.|
{3.1989} .1.
Qui dereliquerunt vias rectas,
etc. Sicut enim, et declinare a malo, et facere bonum sunt due partes iustitie, sic per oppositum deserere bonum, et facere malum, sunt due partes iniustitie.
marg.|
.2. Et quid facient cum inspicere. Idest punire.
marg.|
.3.
Ceperit dominus.
Licet enim omnia nuda, et aperta sunt oculis eius, Hbr. 4.d. tamen dicitur inspicere peccata, quando punit ea.
marg.|
.4.
Qui timent.
Hic consequenter concludit intentum, scilicet quod ex timore Dei procedit multiplex bonum, di. Qui timet dominum, non erunt incredibiles verbo. sed magis credibiles.
marg.|
.5.
Et qui diligunt illum,
etc. quia vera fides per dilectionem operatur.
marg.|
.6.
Qui timent dominum.
nam de voluntate eius implenda sunt soliciti.
marg.|
.7.
Et qui diligunt illum.
quia plenitudo legis est dilectio. Ro. 13.
marg.|
.8. Qui timent dominum, preparabunt corda sua. per munditiam interiorem.
marg.|
{3.1990} .9.
Et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
et non in conspectu hominum tantum, quod est proprium hypocritarum.
marg.|
.10.
Qui timent dominum.
corde retinendo, et opere adimplendo.
marg.|
.11.
Et patientiam habebunt.
in adversis.
marg.|
.12.
Usque ad inspectionem anima illius.
Et accipitur hic anima pro voluntate divina, que tunc aspicit patientes, quando eos liberando reddit gaudentes.
marg.|
.13.
Si penitentia non egerimus de peccatis.
a quibus homo non potest in presenti vita esse immunis totaliter, iuxta illud. j. Iohan. j.c. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus.
marg.|
.14.
Incidemus in manus domini.
idest in divinam punitionem valde gravem, Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
marg.|
.15.
Secundum enim magnitudinem ipsius.
idest potestatem puniendi obstinatos.
marg.|
.16.
Sic, et misericordia illius.
penitentibus parcendo.
marg.|
.17.
Cum ipso est
: nam utraque est eadem cum essentia divina.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_2)
Notes :