Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset Sir. 22,1 

in lapide luteo lapidatus est piger
et omnes
loquentur super aspernationem illius
Numérotation du verset Sir. 22,2 

de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum
excutiet manus
Numérotation du verset Sir. 22,3 

Confusio
Patris
est de filio
indisciplinato. Filia1 autem fatua2
1 Filia] in praem. Weber |
2 fatua] om. Weber |
in deminoratione
fiet
Numérotation du verset Sir. 22,4 

filia prudens hereditas viro suo
nam que confundit in contumeliam fit genitoris
Numérotation du verset Sir. 22,5 

Patrem
et virum
confundit audax
et ab impiis
non minorabitur
ab utrisque
autem inhonorabitur
Numérotation du verset Sir. 22,6 

musica in luctu
importuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
Numérotation du verset Sir. 22,7 

qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
Numérotation du verset Sir. 22,8 

qui narrat verbum non attendenti
quasi qui excitat dormientem de gravi somno
Numérotation du verset Sir. 22,9 

qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
Numérotation du verset Sir. 22,10 

super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
Numérotation du verset Sir. 22,11 

modicum plora supra mortuum quoniam requievit
Numérotation du verset Sir. 22,12 

nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
Numérotation du verset Sir. 22,13 

luctus mortui septem dies
fatui autem et impii omnes dies vite illorum
Numérotation du verset Sir. 22,14 

cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
Numérotation du verset Sir. 22,15 

serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in impactu illius
Numérotation du verset Sir. 22,16 

deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis
in stultitiam illius
Numérotation du verset Sir. 22,17 

super plumbum gravabitur
et quod illi aliud nomen quam fatuus
Numérotation du verset Sir. 22,18 

Arenam
et salem
et massam ferri facilius est portare
quam hominem
imprudentem et fatuum
et impium
Numérotation du verset Sir. 22,19 

loramentum ligneum colligatum fundamento edificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
Numérotation du verset Sir. 22,20 

cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
Numérotation du verset Sir. 22,21 

sicut pali in excelsis et cementa in impensa
posita contra faciem venti non permanebunt
Numérotation du verset Sir. 22,22 

sic et cor timidum in cogitatione
stulti contra impetum timoris non resistit
Numérotation du verset Sir. 22,23 

sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sed3 et qui in
3 sed] sic Weber
preceptis Dei permanet semper
Numérotation du verset Sir. 22,24 

Pungens
Oculum
deducens lacrimas
et qui pungit cor proferet
sensum
Numérotation du verset Sir. 22,25 

mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
Numérotation du verset Sir. 22,26 

ad amicum et si produxeris
Gladium
non desperes est enim regressus ad amicum
Numérotation du verset Sir. 22,27 

si aperuerit os triste non timeas
est enim concordatio excepto
Convicio
et improperio et superbia et mysterii revelatione
et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
Numérotation du verset Sir. 22,28 

fidem posside cum proximo in paupertate
illius ut et in bonis illius leteris
Numérotation du verset Sir. 22,29 

in tempore tribulationis illius permane illi fidelis
ut et in hereditate illius coheres sis
Numérotation du verset Sir. 22,30 

ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumelie et mine
Numérotation du verset Sir. 22,31 

amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
Numérotation du verset Sir. 22,32 

omnis qui audiet cavebit se ab eo
Numérotation du verset Sir. 22,33 

quis dabit ori meo custodiam
et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam in ipsis4
4 in ipsis] ab ipsis i Weber
et lingua mea perdat me

Capitulum 22

Numérotation du verset Sir. 22,ad litteram 
marg.| {3.2077} In lapide luteo. Superius induxit autor ad detestationem peccatorum commissionis ; hic consequenter inducit ad detestationem peccatorum omissionis, que contingunt negligentia bone operationis. Secundo necessarie eruditionis, ibi : Confusio patris. Tertio caritative compassionis. ibi : Super mortuum plora. Quarto conservande dilationis, ibi : Pungens oculum, etc. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. In lapide luteo lapidatus est piger. id est negligens et remissus in operatione boni ad quod tenetur. Per duritiam autem lapidis et vilitatem luti, designatur quod debeat dure et confusibiliter puniri.
marg.|  .2. Et omnes loquentur, etc. ipsum contemnendo.
marg.|  .3. De stercore boum. Repetitio est eiusdem sententie quantum ad pene confusionem ad maiorem assertionem.
marg.|  .4. Et omnis qui tetigerit eum. id est, se associaverit.
marg.|  .5. Excutiet manus. reputans se inquinatum ex societate eius.
marg.|  .6. Confusio patris. Hic detestatur negligentiam eruditionis. et primo ex parte docentis, secundo ex parte doctrinam recipientis, ibi : Musica. Circa primum dicitur : Confusio patris est de filio indisciplinato etc. Pater enim debet filio nutrimentum et documentum. ideo negligentia circa hoc et defectus revertitur in caput suum. Et idem intelligendum de patre spirituali, specialiter quantum ad defectum documenti.
marg.|  .7. Filia autem fatua. id est, vaga, et dissoluta.
marg.|  .8. In deminoratione fiet. scilicet, honoris parentum.
marg.|  .9. Filia prudens hereditas est viro suo. id est, amabilis sicut hereditas {3.2078} sua : imo amabilior, quanto uxor bona charior est re possessa. nam vir et uxor sunt una caro.
marg.|  .10. Nam que confundit, etc. virum suum.
marg.|  .11. In contumeliam fit genitoris etc. propter defectum castigationis.
marg.|  .12. Patrem et virum confundit audax. id est, mulier que est effrons et inverecunda.
marg.|  .13. Et ab impiis non minorabitur, etc. Id est, non erit minor in vitiis, quam viri pestiferi.
marg.|  .14. Ab utrisque autem inhonorabitur, etc. nam pater et vir eam vilipendunt, et viri mali de eius corpore satiati eam contemnunt.
marg.|  .15. Musica. Hic reprobatur negligentia discipline ex parte recipientis, cum dicitur : Musica in luctu, etc. id est, melodia non est conveniens lugentibus, quia non sunt dispositi ad gaudendum.
marg.|  .16. Importuna narratio, etc. id est, similis narratio, licet de se sit bona, tamen importuna redditur propter malitiam ipsius audientis. Propter quod dicitur Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, id est, doctrinam bonam ipsam contemnentibus, ideo subditur.
marg.|  .17. Flagella et doctrina in omni tempore et sapientia etc. id est, castigatio per flagellum vel per verbum, semper indiget ut sapienter fiat, et cum debitis circumstantiis propter quod adhuc subditur.
marg.|  .18. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. id est, perdit operam suam, quia fatuus doctrinam recipit, sed contemnit.
marg.|  .19. Qui narrat verbum non audienti. id est, intelligere nolenti.
marg.|  .20. Quasi qui excitat dormientem de gravi somno. id est nolentem excitari.
Numérotation du verset Sir. 22,ad litteram 
marg.| {3.2079} .1. Cum dormiente loquitur qui narrat. id est, frustra, quia neuter intelligit.
marg.|  .2. Et in fine narrationis dicit, Quis est hic ? Id est, ad eum non pertinet me corripere. Ita dixit Hebreus Moysi ipsum corripienti. Quis te constituit principem et iudicem super nos ? Ex. 2.c.
marg.|  .3. Supra mortuum plora. Hic removet negligentiam circa actum compassionis. Et dividitur in duas partes. quia primo facit propositum, secundo infert corollarium, ibi : Cum stulto. Circa primum sciendum, quod maxime compatiendum est mortuis, quoniam non possunt amplius se iuvare. ideo dicit. Supra mortuum plora. ei misericorditer exequias impendendo. et pro ipso orando.
marg.|  .4. Defecit enim lux eius. id est, merendi tempus, quod significatur per diem, Io. 9.a. Venit nox in qua nemo potest operari. scilicet, meritorie, ut diffusius dictum fuit ibi. Et per noctem intelligitur tempus post mortem.
marg.|  .5. Et supra fatuum plora. Defecit enim sensu bono, qui est maximus defectus. ideo subditur.
marg.|  .6. Modicum plora supra mortuum. respectu fatui. Magis enim plangendus est defectus hominis in moribus, qui est mors spiritualis, quam mors iusti corporalis. de quo subditur.
marg.|  .7. Quoniam requievit. a laboribus vite presentis in spe retributionis eterne.
marg.|  .8. Nequissimi enim nequissima vita super. id est, vita nequam fatui peior est et magis plangenda, quam mors ipsius. Et est hic comparatio abusiva. nam de morte ipsius non est lugendum, sed magis gaudendum, eo quod vita eius erat impedimentum bonorum. ideo subditur.
marg.|  .9. Luctus mortui. iusti.
marg.|  .10. Septem dies. supple durat. hic enim temporibus scriptoris huius libri erat consuetus.
marg.|  .11. Fatui autem et impii. Fatuus autem hic dicitur, qui non est fatuus ex defectu naturali industrie, sed ex defectu bone vite per abundantiam malitie. Et similiter impius, qui est idololatra, quia pietas est cultus divinus.
marg.| {3.2080}
marg.| .12. Omnes dies vite illius, etc. supple sunt lamentabiles ratione predicta.
marg.|  .13. Cum stulto. Hic ex dictis concludit corollarium. Ex hoc quod dixit. Omnes dies vite fatui lamentabiles. concludit quod eius societas sit fugienda. Cum stulto ne multum loquaris, etc. nam ex tali colloquio familiaritas contrahitur.
marg.|  .14. Et cum insensato ne abieris etc. et subditur ratio.
marg.|  .15. Ut non molestiam habeas. ex eius societate, sicut illi qui cum latronibus inveniuntur, aliquando sine culpa sua molestantur.
marg.|  .16. Et non coinquinaberis in peccato illius. nam ex societate malorum frequenter corrumpitur bonus, sicut pomum bonum ex contactu putrefactorum tabefit.
marg.|  .17. Deflecte ab illo. eius societatem declinando.
marg.|  .18. Et invenies requiem. supple a dictis periculis.
marg.|  .19. Et non acediaberis. id est, tepidus et remissus fies in bono.
marg.|  .20. In stultitia illius. id est per eius stultitiam que est impeditiva boni.
marg.|  .21. Super plumbum quid gravabitur. id est, gravius iudicabitur.
marg.|  .22. Et quod illi. id est, stulto.
marg.|  .23. Aliud nomen quam fatuus. Arenam et salem etc. quasi. di. nullum. Nominatur enim aliquis ab opere, sicut aliquis dicitur faber vel latomus et huiusmodi. In operibus autem talis, non apparet nisi fatuitas : et sic non potest proprie nisi fatuus nominari : et per consequens eius societas est mirabiliter onerosa. ideo subditur : Arenam et salem et massam, etc.
marg.|  .24. Sicut loramentum ligneum. Est autem loramentum congeries lignorum adinvicem conglutinatorum. Et ponitur in fundamento domus, eo quod est de difficili solubilis.
marg.|  .25. Sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. id est, prudentie, et boni supple non dissolvitur faciliter a bono. ideo subditur.
marg.|  .26. Cogitatus sensati in omni tempore vel metu etc. nec per consequens alia tentatione : quia sicut dicit August. Non est consentaneum rationi eum cupiditate frangi, qui metu non frangitur. Et quia contrarium est de stulto, qui nullatenus stabilis est in bono, ideo subditur.
marg.|  .27. Sicut palee in excelsis. que statim tolluntur a vento.
marg.|  .28. Et cementa sine impensa. id est sabulum sine admistione calcis.
marg.|  .29. Posita contra faciem venti non permanebunt. sed statim disperguntur.
marg.|  .30. Sic cor timidum. timore mundano.
Numérotation du verset Sir. 22,ad litteram 
marg.| {3.2081} .1. In cogitatione stulti. id est, quale est cor stulti : qui cogitat tantum de vanis.
marg.|  .2. Contra impetum timoris non resistit. malo, sed statim acquiescit per consensum. Sequens autem littera per translatores sive scriptores videtur vitiata. Potest tamen sic exponi.
marg.|  .3. Sicut ornatus arenosus. id est, linitio arenosa.
marg.|  .4. In pariete lympido. eo quod est de lapidibus duris et politis, talis linitio sibi non adheret. Et.
marg.|  .5. Sic et cor trepidum. timore mundano.
marg.|  .6. In cogitatione fatui. qui tantum cogitat de vanis.
marg.|  .7. Omni tempore non metuet. , scilicet, timore divino.
marg.|  .8. Sed et qui in preceptis Dei permanet semper. supple timet timore divino : sic habent libri correcti. Aliqui tamen habent sic : Et qui in preceptis Dei, etc. et est comparatio per oppositum, quia sicut fatuus nullo tempore stat in timore divino, sic per oppositum stabilis in preceptis Dei semper manet in eius timore filiali.
marg.|  .9. Pungens oculum. Hic consequenter reprobat negligentiam amicitie conservande dicens : Pungens oculum, deducit lachrymas. id est, facit exire.
marg.|  .10. Et qui pungit cor. amici sui verbo iniurioso.
marg.|  .11. Profert sensum. id est, facit manifestare eius offensam et amicitie lesionem, et ad idem subditur.
marg.|  .12. Mittens lapidem in volatilia. simul congregata.
marg.|  .13. Deiiciet illa. id est, disperget.
marg.|  .14. Sic et qui convitiatur amico dissolvit amicitiam. quod est magnum malum. nam amicitia multo pretiosior est quam pecunia. Verumtamen, quia reparabilis est, subditur.
marg.|  .15. Ad amicum, et si produxeris gladium. volens eum percutere.
marg.|  .16. Non desperes. de amicitie recuperatione.
marg.|  .17. Est enim regressus ad amicum. scilicet, verum.
marg.|  .18. Si aperuerit os. suum.
marg.|  .19. Triste, etc. conquerens de te.
marg.|  .20. Non timeas. et subditur ratio.
marg.| {3.2082}
marg.| .21. Est enim concordatio. facilis ad amicum verum. Excipit tamen aliquos casus : in quibus non est facilis concordatio. dicens.
marg.|  .22. Excepto convitio, et improperio. Et differunt ista duo. Nam convitiari est imponere vel irrogare alicui crimen vitiosum, ut quod sit latro vel ribaldus, Improperare vero est aliquid turpe irrogare, quod tamen non est vitium, ut quod aliquis sit spurius, vel conditionis servilis.
marg.|  .23. Et superbia. in amici conculcatione.
marg.|  .24. Et mysterii. id est, secreti amico commissi revelatione.
marg.|  .25. Et plaga dolosa. id est, proditorie inflicta.
marg.|  .26. In his omnibus effugiet amicus. id est, non reconciliabitur de facili propter quod consequenter inducit ad fidelitatem amicitie conservandam, dicens.
marg.|  .27. Fidem posside cum amico in paupertate illius. Prover. 17.c. Omni tempore diligit qui amicus est : et frater in angustiis comprobatur.
marg.|  .28. Ut et in hereditate illius coheres sis. Fidelium enim amicorum bona sunt adinvicem communia. Et quia amicitie dissolvuntur per lites et bella, ideo subditur.
marg.|  .29. Ante ignem camini, etc. et patet. Et quia per oppositum amicitie reformantur et conservantur per dulcia verba, subditur.
marg.|  .30. Amicorum salutare non confundaris. etiam si inter te et ipsum fuerint aliqua verba dissensionis.
marg.|  .31. A facie illius non me abscondam. sic habent libri correcti, id est, societatem illius non effugiam, ut dem exemplum tibi simile faciendi.
marg.|  .32. Et si male mihi evenerint, per illum. id est, propter illum.
marg.|  .33. Sustinebo. patienter propter amicitie bonum.
marg.|  .34. Omnis qui audiet, cavebit se ab eo, etc. id est, ab offensione amici castigatus mei exemplo. ideo subdit optando.
marg.|  .35. Quis dabit ori meo custodiam. ut amicum non offendam.
marg.|  .36. Et super labia mea signaculum certum. ut non aperiantur nisi debito modo ad loquendum.
marg.|  .37. Ut non cadam in ipsis, etc. id est, labiorum meorum peccatis.
marg.|  .38. Et lingua mea perdat me, etc. id est, dignum faciat perditione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_22)

Notes :