Nicolaus de Lyra

Capitulum 26

Numérotation du verset Sir. 26,1 

mulieris bone
beatus vir
numerus enim annorum illorum duplex
Numérotation du verset Sir. 26,2 

mulier fortis
oblectat virum suum et annos vite illius in pace implebit
Numérotation du verset Sir. 26,3 

pars bona
mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
Numérotation du verset Sir. 26,4 

divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
Numérotation du verset Sir. 26,5 

a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
Numérotation du verset Sir. 26,6 

delatura civitatis
et collectio populi
Numérotation du verset Sir. 26,7 

et calumniam
mendacem super mortem omnia gravia
Numérotation du verset Sir. 26,8 

dolor cordis et luctus mulier zelotypa
Numérotation du verset Sir. 26,9 

in muliere infideli flagellum lingue
omnibus communicans
Numérotation du verset Sir. 26,10 

sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui apprehendat scorpionem
Numérotation du verset Sir. 26,11 

mulier ebriosa ira magna
et contumelia et turpitudo illius non contegetur
Numérotation du verset Sir. 26,12 

fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
Numérotation du verset Sir. 26,13 

in filia non avertente se firma custodiam
ne inventa occasione utatur se
Numérotation du verset Sir. 26,14 

ab omni irreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
Numérotation du verset Sir. 26,15 

sicut viator sitiens
ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum
sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat
Numérotation du verset Sir. 26,16 

gratia mulieris sedule delectabit
virum suum
et ossa illius impinguabit
Numérotation du verset Sir. 26,17 

disciplina illius datus Dei
Numérotation du verset Sir. 26,18 

mulier sensata et tacita non est immutatio erudite anime
Numérotation du verset Sir. 26,19 

gratia
super gratiam
mulier sancta et pudorata
Numérotation du verset Sir. 26,20 

omnis autem ponderatio
non est digna continentis anime
Numérotation du verset Sir. 26,21 

sicut sol
oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bone species in ornamentum domus eius
Numérotation du verset Sir. 26,22 

lucerna splendens
super candelabrum sanctum
et species faciei super etatem stabilem
Numérotation du verset Sir. 26,23 

columne auree super bases argenteas et pedes firmi
super plantas stabilis mulieris
Numérotation du verset Sir. 26,24 

fundamenta eterna
super petram solidam
Et
mandata Dei
in corde mulieris sancte
Numérotation du verset Sir. 26,25 

in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
Numérotation du verset Sir. 26,26 

vir bellator
deficiens
per inopiam
et vir sensatus
contemptus
Numérotation du verset Sir. 26,27 

et qui transgreditur a iustitia ad peccatum
Deus paravit eum ad rompheam
Numérotation du verset Sir. 26,28 

due species difficiles et periculose mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a negligentia
et
non iustificabitur caupo a peccatis labie.

Capitulum 26

Numérotation du verset Sir. 26,ad litteram 
marg.| {3.2107} Mulieris bone beatus vir. Hic de muliere bona consequenter agitur, et secundo, ad loquendum de mala sermo convertitur, ibi, A tribus timuit cor meum. Tertio, ad tractandum de bona revertitur, ibi. Gratia mulieris. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Mulieris bone beatus vir. in conversatione domestica. .2.   Numerus enim annorum illorum duplex. prolongatur enim annorum vita ex bonitate, et dilectione mutua. Et ad idem facit, quod subditur.
marg.|  .3. Mulier fortis. contra peccata.
marg.|  .4. Oblectat virum. quia facit eum delectabiliter vivere.
marg.|  .5. Et annos vite illius. usque in finem cum eo pacifice conversando. .6.   Pars bona. coniugii. .7.   Mulier bona. supple est.
marg.|  .8. In parte bona timentium Deum. idest pro bona parte inter timentes deum.
marg.|  .9. Dabitur viro. a deo .
marg.|  .10. Pro factis bonis. idest pro suis meritis, unde dicitur communiter, quod uxor bona est spirituale dei donum.
marg.|  .11. Divitis autem, et pauperis cor bonum. si habeat uxorem bonam, nam pauperi sufficit, quod habet in aliis, eo quod uxor bona est maius bonum, et dives persuadente uxore bona bene utitur divitiis. ideo subditur.
marg.| .12. In omni tempore, etc. prosperitatis, et adversitatis.
marg.| .13. Vultus illorum hilaris. Eo quod habent sanctas uxores.
marg.|  .14. A tribus. Hic interponitur de muliere mala, ut opposita iuxta se posita magis elucescant. Sic enim communiter proceditur in hoc libro, prout ex precedentibus, et sequentibus satis patet. Et dividitur in duas partes, scilicet principalem, et incidentalem. Secunda ibi. In filia. Dicit igitur, A tribus timuit cor meum. tanquam a periculosis.
marg.|  .15. Et in quarto facies mea metuit. quasi dicat. Tantum est malum, quod timor de ipso non potest latere in corde, quin appareat {3.2108} in facie. Subdit illa dicens.
marg.|  .16. Delaturam civitatis. idest eius proditionem.
marg.|  .17. Et collectionem populi. idest conspirationem eius contra principem.
marg.| .18. Et calumniam mendacem. idest falsam criminis impositionem.
marg.| .19. Super mortem omnia. Ista tria gravia. Et ponit consequenter quartum, quod est gravius.
marg.|  .20. Dolor cordis, et luctus. continuus.
marg.|  .21. Mulier zelotypa. Supple est viro suo, a quo fraudari suspicatur, et sic contra eum continue machinatur. ideo subditur.
marg.|  .22. In muliere zelotypa flagellum lingue. contra virum suum.
marg.|  .23. Omnibus communicans. idest aliis viris se exponens.
marg.|  .24. Sicut boum iugum. continue propter motum boum.
marg.|  .25. Ita, et mulier nequam. continue movetur ad malum.
marg.|  .26. Qui tenet illam. secum in domo.
marg.|  .27. Quasi, qui apprehendit scorpionem. Qui facie blanditur, et cauda pungit, sic et mulier nequam blanditiis allicit, et usque ad mortem pungit, sicut patet de Dalila Iud. 16.e. que Samsonem per blanditias in manus Philisthinorum tradidit. Et quia talis mulier de communi cursu gule, et ebrietati se exponit, subditur.
marg.|  .28. Mulier ebriosa ira magna. id est causa est ire magne viro suo. nam consumit eius bona, et revelat eius secreta. Quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas, Pro. ult. a. Et est etiam adultera.
marg.|  .29. Et contumelia. qua litigat cum viro suo.
marg.|  .30. Et turpitudo illius non tegetur. Id est, omnibus apparebit. Et quia talis est inverecunda, subditur.
marg.|  .31. Fornicatio mulieris in extollentia. Casta nanque habet oculos inclinatos ad terram.
marg.|  .32. Et in palpebris illius agnoscetur. Nam inhoneste circumspicit, et turpia loquitur.
Numérotation du verset Sir. 26,ad litteram 
marg.| {3.2109} .1. In filia. Hec est pars incidentalis, in qua loquitur de filia occasione matris cui communiter conformatur. ideo dicitur : In filia non avertente se. A iuvenibus dissolutis et a spectaculis inhonestis.
marg.|  .2. Firma custodiam. Et subditur causa.
marg.|  .3. Ne inventa occasione. idest opportunitate.
marg.|  .4. Abutatur se. fornicatori consentiendo.
marg.|  .5. Ab omni irreverentia oculorum eius cave. id est ne habeat oculos irreverentes, et vagos, nam hoc est pessimum signum in puella.
marg.|  .6. Et ne mireris si te neglexerit. id est contempserit, nisi refrenes eius irreverentiam et evagationem. ideo subditur.
marg.|  .7. Et ab omni aqua proxima bibet. idest quam de proximo inveniet, et si sit turbida, bibet eam ad sitis refrigerationem.
marg.|  .8. Et contra omnem palum etc. id est in quemlibet locum fornicationi aptum.
marg.|  .9. Sedebit. filia dicta ut satisfaciat sue libidini sicut viator sue siti.
marg.|  .10. Et contra omnem sagittam, etc. idest revelabit sua pudenda omni petenti. Scriptor huius libri fuit Hebreus, apud quos virga virilis sagitta communiter nominatur.
marg.|  .11. Donec deficiat. idest usque ad mortem suam.
marg.|  .12. Gratia mulieris. Hic revertitur autor ad loquendum de bona muliere, Gratia mulieris sedule etc. id est diligentis erga domum, et devote circa Deum.
marg.|  .13. Delectabit virum suum. videntem eius bonum in quo delectatur sicut in bono proprio, quia vir et uxor sunt una caro.
marg.| {3.2110}
marg.| .14. Et ossa illius impinguabit etc. Quia sicut spiritus tristis exiccat ossa. Prv. 17.d. sic spiritus letus medullis impinguat ea.
marg.|  .15. Disciplina illius etc. in bonis moribus.
marg.|  .16. Datum Dei est etc. id est donum Dei est speciale.
marg.|  .17. Mulier sensata. corde.
marg.|  .18. Et tacita. ore.
marg.|  .19. Non est immutatio erudite etc. id est viri eruditi, qui pro nulla re vellet eam commutare.
marg.|  .20. Gratia super gratiam etc. id est verecunda. nam verecundia decorat sanctitatem.
marg.|  .21. Omnis autem ponderatio non est digna continentis, etc. Hoc dicitur ad reddendum rationem de hoc quod dictum fuerat, quod vir eruditus nollet uxorem sanctam commutare, quia non posset pro ea rem equivalentem habere. Et accipitur hic anima pro toto coniuncto, totum a parte nobiliori denominando, sicut Ex. 1.a. Omnes anime que egresse sunt de femore Iacob, etc.
marg.|  .22. Sicut sol oriens mundo etc. mundum illuminat.
marg.|  .23. Sic mulieris. quia virum et familiam dirigit ad virtutem.
marg.|  .24. Lucerna splendens super candelabrum sanctum. illuminat totam ecclesiam.
marg.|  .25. Et species faciei super estatem. id est perfectam et maturam ipsam valde decorat, sic supple mulier bona domum suam.
marg.|  .26. Columne auree. id est sicut columne auree situate super bases argenteas sunt pulchre et firme, sic pedes mulieris stabilis in virtute, et que non est discursiva de domo in domum, est exemplum pulchritudinis spiritualis et exterioris honestatis.
marg.|  .27. Fundamenta eterna. id est sicut fundamenta situata super petram solidam immobilitantur, sic mandata Dei in corde mulieris sancte firmiter radicantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_26)

Notes :