Capitulum 3
Numérotation du verset
Sir. 3,1
filii sapientie ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
Numérotation du verset
Sir. 3,2
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
Numérotation du verset
Sir. 3,3
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
Numérotation du verset
Sir. 3,4
qui diligit Deum exorabit pro peccatis
et continebit se ab illis et1 in oratione dierum exaudietur
1 et]
om. Weber
#
Numérotation du verset
Sir. 3,5
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
Numérotation du verset
Sir. 3,6
qui honorat patrem iocundabitur in filiis
Numérotation du verset
Sir. 3,7
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem
Refrigerabit matri
Numérotation du verset
Sir. 3,8
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
Numérotation du verset
Sir. 3,9
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
Numérotation du verset
Sir. 3,10
ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo
manet
Numérotation du verset
Sir. 3,11
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
Numérotation du verset
Sir. 3,12
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
Numérotation du verset
Sir. 3,13
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
Numérotation du verset
Sir. 3,14
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
Numérotation du verset
Sir. 3,15
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute eleemosyna enim patris non erit in oblivione
Numérotation du verset
Sir. 3,16
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
Numérotation du verset
Sir. 3,17
et iniustitia edificabitur tibi sed2
2 sed]
om. Weber
in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
Numérotation du verset
Sir. 3,18
quam male fame est qui relinquit patrem
et est maledictus
a Deo qui exasperat matrem
Numérotation du verset
Sir. 3,19
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
Numérotation du verset
Sir. 3,20
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
Numérotation du verset
Sir. 3,21
quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
Numérotation du verset
Sir. 3,22
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed que precepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
Numérotation du verset
Sir. 3,23
non est enim tibi necessarium ea que abscondita sunt videre oculis tuis
Numérotation du verset
Sir. 3,24
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
Numérotation du verset
Sir. 3,25
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
Numérotation du verset
Sir. 3,26
multos enim implanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
Numérotation du verset
Sir. 3,27
cor durum
male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
Numérotation du verset
Sir. 3,28
Cor
ingrediens duas vias non habebit successus
et pravicordius in illis scandalizabitur
Numérotation du verset
Sir. 3,29
cor nequam gravabitur doloribus
et peccator adiiciet ad peccandum
Numérotation du verset
Sir. 3,30
synagoge superborum
non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis
et non intelligetur
Numérotation du verset
Sir. 3,31
cor sapiens intelligitur in sapientia
et auris bona
audiet cum omni concupiscentia sapientiam
Numérotation du verset
Sir. 3,32
sapiens cor
et intelligibile abstinebit se a peccatis et in operibus
iustitie successus habebit
Numérotation du verset
Sir. 3,33
ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis
Numérotation du verset
Sir. 3,34
et Deus conspector
qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus
tui invenies firmamentum
Capitulum 3
Numérotation du verset
Sir. 3,1
marg.|
{3.1989}
Filii sapientie.
Postquam autor tractavit de origine virtutem, hic consequenter agit de exercitio earum. Dividitur in duas partes, quia primo tractat de huiusmodi exercitio, secundo de statibus in quibus fit hec exercitatio. 24. ca. Prima adhuc in duas, quia primo tractat de virtutum exercitio in ordine ad proximum. secundo in ordine ad Deum. 14.c. Prima adhuc in tres, secundum quod proximus est superior, inferior, vel equalis, quia primo tractat de virtutum exercitio ad superiores secundo ad inferiores, ibi, Ignem ardentem. tertio in ordine ad pares. 12.c. ibi, Non agnoscitur ami. Parentes autem sunt superiores, qui sunt honorandi. ideo tractatur hic de honore parentum. Et dividitur in duas partes, scilicet principalem, et incidentalem, que incipit ibi, Fili in mansuetudine. Sciendum tamen, quod supradicte, et subsequentes, usque 44. ca. exclusive non sunt ita precise, quin de pertinentibus ad partes aliquas tractetur aliquid in aliis partibus, et econverso, et hoc propter connexionem virtutum, de quibus agitur in hoc libro. Pars autem presens in duas dividitur, quia primo probatur quod parentes sint honorandi, secundo filius excitatur ad executionem huius obsequii, ibi, Honora patrem etc. Quod autem parentes sint honorandi, primo probatur autoritate divini precepti {3.1990} Ex. 20. Inter parentes vero Deus est primus, ex quo omnis paternitas in celo, et in terra nominatur. Eph. 3.c. ideo dicitur.
marg.|
.1.
Filii sapientie.
id est Dei, qui est ipsa sapientia per essentiam.
marg.|
.2.
Ecclesia iustorum.
qui sunt Dei filii per adoptionis gratiam :
marg.|
.3.
Et natio illorum
etc. sicut de homine notabiliter liberali, non solum dicitur quod sit liberalis in concreto, sed etiam liberalitas in abstracto, propter quod subditur.
marg.|
.4.
Iudicium patris.
idest decretum Dei, qui pater est principalis, ut dictum est.
marg.|
.5.
Audite filii.
aure corporis, et etiam mentis.
marg.|
.6.
Et sic facite, ut salui sitis.
quia non auditores legis supple tantum, sed factores iustificabuntur. Ro. 2.b.
marg.|
.7.
Deus enim.
idest honorari precepit. .8.
In filiis.
id est per filios.
marg.|
.9.
Et iudicium matris.
id est decretum suum de honore matris.
marg.|
.10.
Exquirens firmavit in filios.
quia firmiter exquirit observatores ad premiandum, et transgressores ad puniendum. Et quia honor parentum tunc est meritorius vite eterne, quando fit ex caritate, ideo subditur.
marg.|
.11. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis. preteritis.
marg.|
.12.
Et continebit se ab illis.
cavendo a recidivo.
marg.|
.13.
Et in oratione.
idest quam facit pro adeptione vite eterne, que per {3.1991}
dies significatur, Pro. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius.
Numérotation du verset
Sir. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Exaudietur.
Oratio enim semper est exaudibilis, quando est pia, pro se, et perseverans, sicut est in proposito.
marg.|
.2.
Et sicut, qui thesaurizat.
Hic ponitur secunda ratio, que accipitur ex parte boni ex honore parentum consequendi, cum dicitur. Et sicut, qui thesaurizat. aggregans sibi pretiosa.
marg.|
.3.
Ita, et qui honorificat matrem suam.
supple congregat sibi merita pretiosa.
marg.|
.4.
Qui honorat patrem suum, iocundabitur in filiis.
Nam habebit filios sibi obedientes, et se honorantes, quod contingit, ut in pluribus, quoniam filii sunt patrum imitatores.
marg.|
.5.
Et in die orationis sue.
idest, facte pro se.
marg.|
.6.
Exaudietur.
Hec est enim una de conditionibus, que facit orationem semper exaudibilem.
marg.|
.7.
Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore.
Sic enim promittitur in precepto dei Ex. 20.b. Honora patrem tuum, et matrem, ut sis longevus super terram.
marg.|
.8. Et qui obedit patri, refrigerabit matrem. id est consolabitur eam.
marg.|
.9.
Qui timet dominum, honorat parentes.
ne sit transgressor divini precepti.
marg.|
.10. Et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt in opere, et sermone. idest, veraciter, et sine fraude.
marg.|
.11.
Et omni patientia.
Bonus enim filius habet patientiam, etiam si pater eum increpet sine culpa.
marg.|
.12.
Honora patrem tuum.
Hic consequenter inducit ad executionem honoris parentum. Et primo omni tempore generaliter. secundo tempore senectutis specialiter, ibi : Fili suscipe. Prima in duas, quia primo inducit filios ad honorem parentum. secundo, retrahit eos a contumelia eorum, ibi : Ne glorieris. Circa primum dicit : Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio. id est, multiplicatio in bonis temporalibus, et spiritualibus.
marg.|
.13.
Et benedictio illius in novissimo manet.
in consecutione vite beate.
marg.|
.14.
Benedictio firmat domos filiorum.
Sicut patet de benedictione Isaac, Gn. 27.
marg.|
{3.1992}
marg.|
.15.
Maledictio autem matris eradicat fundamenta.
domorum filiorum sibi rebellantium.
marg.|
.16.
Ne glorieris.
Hic consequenter retrahit filios a contumelia parentum, dicens : Ne glorieris in contumelia patris tui. Et subditur ratio.
marg.|
.17.
Non enim est tibi gloria.
scilicet tibi.
marg.|
.18.
Sed confusio.
quia pater manet quodammodo in filio. Ex hoc enim, quod individua incorruptibilia non possunt permanere in seipsis, alio modo supplet deus eorum permanentiam, scilicet per generationem, secundum Philos. 2. de Anima. ideo subditur.
marg.|
.19. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Et patet ex dictis littera.
marg.|
.20.
Fili suscipe.
Hic consequenter excitat filios ad honorem parentum tempore senectutis specialiter, cum dicitur : Fili suscipe senectam patris tui. Tunc enim non solum indiget reverentia filiorum, sed etiam subsidio ipsorum.
marg.|
.21.
Et si defecerit
etc. quia non est culpa sua, sed naturalis defectus. Et quia non solum filii tenentur parentibus vivis bene facere, sed etiam defunctis, subditur.
marg.|
.22.
Eleemosyna enim,
etc. idest pro anima patris data.
marg.|
.23.
Non erit in oblivione.
coram deo .
marg.|
.24.
Nam pro peccato
etc. idest pro eleemosyna ad remissionem sui peccati data.
marg.|
.25.
Restituetur tibi,
etc. meritorium.
marg.|
.26.
Et in die tribulationis.
idest mortis.
marg.|
.27.
Commemorabitur tui.
ad remissionem tui peccati. ideo subditur.
marg.|
.28.
Et sicut in sereno glacies solventur tua peccata.
Et patet et in fine concludit.
marg.|
.29.
Quam male fame est.
id est valde male.
marg.|
.30.
Qui relinquit patrem,
etc. nam hoc est contra naturam. ideo merito ab omnibus diffamatur.
marg.|
.31.
Fili in mansuetudine.
Hec est pars incidentalis. Ex hoc enim, quod cepit de virtutibus tractare, et postea prosequitur, ponit hic unum, quod est commune omnium virtutum, s. debitum modum, de quo tractat. primo prout debet esse in agibilibus. secundo in specialibus ibi, Altiora te. tertio in intrinsecis motibus ibi, Cor durum. Circa primum dicitur. Fili in mansuetudine. idest benigno, et decenti modo.
marg.|
{3.1993} .1.
Opera tua perfice.
nam opera bona de genere frequenter deturpantur ex indecenti modo.
marg.|
.2. Et super hominum gloriam. communium.
marg.|
.3.
Diligeris.
quia pauci sunt respective, qui bona opera habeant, et bonum modum. Stultorum enim infinitus est numerus, Ecclesi. j.d. Et quia ad debitum modum habendum valde facit humilitas, subditur.
marg.|
.4.
Quanto magnus es.
in potestate, scientia, et virtute.
marg.|
.5.
Humilia te in omnibus.
Greg. humil. 31. Tanto esse humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque debet esse ex munere, quanto obligatiorem se esse conspicit in reddenda ratione.
marg.|
.6.
Et coram Deo invenies gratiam.
Gratitudo enim de beneficio iam accepto reddit hominem idoneum ad aliud accipiendum.
marg.|
.7.
Quoniam magna potentia Dei solius.
propter quod potest semper dare gratis amplius.
marg.|
.8.
Et ab humilibus honoratur.
ideo Dei dona eis multiplicantur.
marg.|
.9.
Altiora te.
Hic consequenter inducit ad debitum modum in speculabilibus dicens. Altiora te ne quesieris, etc. sicut sunt divinitatis secreta.
marg.|
.10.
Sed, que precipit tibi Deus,
etc. quia sunt ad salutem necessaria. Unde legitur in vita patrum : quod quidam sanctus presbyter nomine Copres interrogatus de Melchisedech quis fuisset, cum de hoc cepisset cogitare, percussit os suum dicens, Ve tibi Copres, quia, que tibi mandavit Deus ut faceres, dereliquisti, et que a te non requirit, illa scrutari presumis, ideo subditur.
marg.|
.11.
Et in pluribus eius operibus ne fueris curiosus.
Nam in talibus est magis vanitas, quam utilitas. Cetera patent ex dictis usque ibi.
marg.|
.12.
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
Ostensa sunt tibi illa scilicet, que sanctis prophetis sunt revelata ad salutem hominum, quibus est humiliter, et firmiter assentiendum.
marg.|
.13.
Multos enim supplantavit suspicio eorum.
quia presumentes de suo ingenio, suspicantur ad quecumque ardua cognoscenda se posse pertingere.
marg.|
.14.
Et in vanitate detinuit sensus illorum.
nam per hoc in errores, et hereses ceciderunt.
marg.|
.15.
Cor durum.
Hic consequenter inducit ad debitum modum in intrinsecis motibus. Circa quod primo malitiam reprobat, secundo bonitatem {3.1994} commendat, ibi : Cor sapientis. Circa primum dicit : Cor durum. quod resistit instinctui divino ad bonum, sicut in corporalibus dicitur durum, quod non cedit tangenti. 3. Meteororum.
marg.|
.16.
Habebit male in novissimo.
Nam sicut dicit Augu. in sermone de innocentibus. Hac enim animadversione percutitur peccator : ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret oblitus est Dei.
marg.|
.17.
Et qui amat periculum.
id est, occasiones peccatorum.
marg.|
.18.
In illo peribit.
sicut avicule volitans circa laqueum.
marg.|
.19.
Cor ingrediens duabus vias.
id est, habens notitiam boni in intellectu, et malitiam in affectu.
marg.|
.20.
Non habebis successus.
prosperos, scilicet, sed adversos.
marg.|
.21.
Et pravicors.
id est, habens pravum cor.
marg.|
.22.
In illis scandalizabitur.
Gravius est enim scandalum de casu hominis litterati, quam simplicis.
marg.|
.23.
Cor nequam.
id est, iniquum.
marg.|
.24. Gravabitur in doloribus. inferni.
marg.|
.25.
Et peccator,
etc. id est, talis dum vivit de malo in peius procedit. Et sicut est de singulari persona, sic, et de congregatione mala : propter quod sequitur :
marg.|
.26.
Synagoge superborum non erit sanitas.
spiritualis, que consisti in bona dispositione morum, sicut sanitas corporis in bona dispositione humorum.
marg.|
.27.
Frutex enim peccati.
id est, omnis excusatio pallians peccatum.
marg.|
.28.
Eradicabitur in illis.
nam omnia nuda sunt Dei oculis.
marg.|
.29.
Et non intelligetur.
scilicet a peccatoribus, qui nolunt divina iudicia cogitare.
marg.|
.30.
Cor sapientis.
Hic consequenter bonitatem oppositam commendat. Cor sapientis intelligetur. id est, cognoscetur.
marg.|
.31.
In sapientia.
id est, in verbis, et operibus sapientie, per quem cognoscitur habitus latens in mente. Cetera patent.
marg.|
.32.
Ignem ardentem.
Postquam autor tractavit de exercitio virtutum erga superiores, et interposuit unum, quod est commune omnium virtutum, hic consequenter agit de virtutum exercitio erga inferiores, et primo erga inferiores in substantia, secundo erga inferiores in sapientia, sequen. cap. Sapientia filiis suis. tertio erga inferiores in potentia. 7. ca. Inferiores in substantia sunt pauperes, erga quos virtuose agitur, cum eis per eleemosynam subvenitur. ideo primo eleemosyne virtutem ostendit. {3.1995} secundo ad faciendum eam inducit, in principio sequen. ca. Circa primum dicit, Ignem ardentem extinguit aqua. ex proprietate sua.
Numérotation du verset
Sir. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Et eleemosyna resistit peccatis.
penam pro eis debitam avertendo. propter quod Daniel dicebat regi Nabuchodonosor Dan. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime, etc.
marg.|
{3.1996} .2.
Et Deus prospector est eius, qui reddit gratiam.
de bonis a Deo sibi collatis, eleemosynam faciens eius membris.
marg.|
.3.
Meminit.
augmentando eius bonum.
marg.|
.4.
Et in.
id est sue mortis.
marg.|
.5.
Inveniet firmamentum.
quia sicut Augustinus dicit : Sola misericordia comes est defunctorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_3)
Notes :