Capitulum 34
Numérotation du verset
Sir. 34,1
vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt imprudentes
Numérotation du verset
Sir. 34,2
quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui attendit ad visa mendacia
Numérotation du verset
Sir. 34,3
hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
Numérotation du verset
Sir. 34,4
ab immundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
Numérotation du verset
Sir. 34,5
divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
Numérotation du verset
Sir. 34,6
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
Numérotation du verset
Sir. 34,7
multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
Numérotation du verset
Sir. 34,8
sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis complanabitur
Numérotation du verset
Sir. 34,9
qui non est temptatus1 quid scit ? Vir in multis
1 e. t.]
inv. Weber
expertus cogitabit2 multa et qui multa didicit
2 cogitabit] cogitavit
Weber
enarrabit intellectum.
Numérotation du verset
Sir. 34,10
Qui non est expertus
pauca cognoscit3 qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam.
3 cognoscit] recognoscit
Weber
Numérotation du verset
Sir. 34,11
Qui temptatus non est qualia scit ? Qui implanatus est abundabit nequitia.4
4 v. 11
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 34,12
Multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
Numérotation du verset
Sir. 34,13
aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
Numérotation du verset
Sir. 34,14
Spiritus
timentium Deum queretur et in respectu illius
benedicentur
Numérotation du verset
Sir. 34,15
spes enim illorum
in salvantem
illos et oculi Dei
in diligentes se
Numérotation du verset
Sir. 34,16
qui timet Dominum nihil trepidabit
et non pavebit quoniam ipse est spes eius
Numérotation du verset
Sir. 34,17
timentis Dominum beata est anima eius
Numérotation du verset
Sir. 34,18
ad quem respicit et quis est fortitudo eius
Numérotation du verset
Sir. 34,19
oculi Domini super timentes eum
protector potentie
firmamentum virtutis
tegimen ardoris
et umbraculum
meridiani
Numérotation du verset
Sir. 34,20
et precatio offensionis
et adiutorium casus
exaltans animam
et illuminans oculos
dans sanitatem
vitam
et benedictionem
Numérotation du verset
Sir. 34,21
immolans ex iniquo
oblatio est maculata
et non sunt beneplacite subsannationes iniustorum
Numérotation du verset
Sir. 34,22
Dominus solus
sustinentibus se in via veritatis et iustitie
Numérotation du verset
Sir. 34,23
dona iniquorum non probat Altissimus
in oblationibus iniquorum
nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
Numérotation du verset
Sir. 34,24
qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
Numérotation du verset
Sir. 34,25
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
Numérotation du verset
Sir. 34,26
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
Numérotation du verset
Sir. 34,27
qui effundit sanguinem
et qui fraudem facit mercedem mercennario fratres sunt5
5 fratres sunt]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 34,28
unus edificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
Numérotation du verset
Sir. 34,29
unus orans
et unus maledicens
cuius vocem exaudiet Deus
Numérotation du verset
Sir. 34,30
qui baptizatur
a mortuo
et iterum tangit illum
quid proficit lavatione illius
Numérotation du verset
Sir. 34,31
sic homo qui ieiunat in peccatis suis
et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
Capitulum 34
Numérotation du verset
Sir. 34,ad litteram
marg.|
{3.2143}
Vana spes.
Postquam actum est de prelatorum actione, hic consequenter agitur de eorum contemplatione, que consistit in duobus, scilicet in meditatione sacre scripture, de qua agitur primo, et in cultu latrie, de quo agitur secundo, ibi : Immolantis. Prima in duas, quia primo ponitur remotio impedimenti, secundo executio propositi, ibi : Sine mendacio. Illud autem, quod impedit maxime meditationem veritatis sacre scripture, est intendere somniis, divinationibus, et auguriis, que sunt plena mendaciis. ideo dicit.
marg.|
.1.
Vana spes, et mendacium viro insensato
, quia non habet sensum discernendi, que speranda sunt, et que non.
marg.|
.2.
Et somnia extollunt imprudentes.
quia somnia de prosperis credunt esse revelationes. ideo sequitur.
marg.|
.3.
Quasi qui apprehendit umbram.
que non est palpabilis.
marg.|
.4.
Et persequitur ventum.
qui non est comprehensibilis.
marg.|
.5. Sic, et qui attendit ad visa mendacia. in vanis somniis.
marg.|
.6.
Secundum hoc.
quod sequitur.
marg.|
.7.
Visio somniorum ante faciem hominis.
Nam in somniando apparet aliquando similitudo alterius hominis, qui non est homo verus, sed tantum phantasticus. ideo non potest aliquid docere. Et si aliquando demon ibi appareat, in similitudine illa non docet veritatem, sed falsitatem, quia mendax est. ideo subditur.
marg.|
.8.
Ab immundo quid mundabitur ?
quasi dicat nihil, sed magis inquinabitur.
marg.|
.9.
Et a mendace quid verum dicetur.
quasi dicat nihil. Nam et si diabolus aliquando vera dicat, hoc est, ut postea magis decipiat, et sic illud verum ex fine potest dici mendacium. Nam ubi unum propter alterum, utrobique unum tantum, ideo subditur : Divinatio erroris, etc. et patet.
marg.|
.10.
Et sicut parturientis.
idest, sicut parturiens dolet.
marg.|
.11.
Cor tuum phantasias patitur.
in somniis terribilibus, que frequenter ingerunt magnam passionem, et maxime quando fiunt per artem magicam.
marg.|
.12.
Nisi ab altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis illis cor tuum.
{3.2144}
Multos enim errare fecerunt
etc. divine consolationis, et repressionis talium. ideo concluditur : Ne dederis in illis cor tuum. et patet.
marg.|
.13.
Sine mendacio.
Hic consequenter ponitur executio propositi. Circa, quod sciendum, quod veritas sacre scripture aliquando cognoscitur per studii exercitationem, aliquando per hominis intelligentis instructionem, et aliquando per divinam illuminationem, igitur primo ponitur primum cum dicitur : Sine mendacio, etc. et prophetarum, nam habitum est per divinam revelationem, cui non potest subesse falsum, cum deus sit prima veritas : Quasi dicat auctor hic, prelatus debet applicare suum intellectum per studii diligentis exercitium.
marg.|
.14.
Et sapientia.
Hic ponitur secundum, scilicet cognitio per instructionem, cum dicitur : Et sapientia. in sacra scriptura contenta.
marg.|
.15.
In ore fidelis.
doctoris.
marg.|
.16.
Complanabitur.
idest plane docebitur, nam occulta scripturarum scit aperire, et explanare, quia in talibus est exercitatus. ideo subditur.
marg.|
.17.
Qui non est tentatus
etc. id est, expertus, quod patet ex hoc, quod sequitur.
marg.|
.18.
Vir in multis expertus.
id est in multis scripturis exercitatus.
marg.|
.19.
Cogitabit multa,
etc. nam per unum passum scripture sibi notum declarat alium magis occultum, ideo subditur.
marg.|
.20.
Et qui multa didicit,
etc. per studii exercitium.
marg.|
.21.
Enarrabit intellectum,
etc. scripture verum.
marg.|
.22.
Qui non est expertus,
etc. in scripturis.
marg.|
.23.
Pauca recognoscit,
etc. quia pauca per se potest invenire, propter quod, qui aliorum dicta studere dedignantur, vacui veritate reperiuntur.
marg.|
.24.
Qui autem in multis fatuus est,
etc. intellectum suum applicando multis vanis, et curiosis.
marg.|
.25.
Multiplicabit malitiam
etc. nam frequenter fabricat erroneam doctrinam. Aliqui libri habent : Qui autem in multis factus est discurrens per multa cognoscenda, sicut gallus ambulat super blada, et non figit intellectum suum in aliquo sufficienter exquirendo. Multiplicabit malitiam. nam in nullo habet sufficientem notitiam, et per consequens habet inutilem, et falsam doctrinam.
marg.|
.26.
Qui tentatus non est,
etc. exponatur, ut supra.
Numérotation du verset
Sir. 34,ad litteram
marg.|
{3.2145} .1.
Qui implantatus est.
qui non fixit radicem intellectus, et affectus in bono.
marg.|
.2.
Abundabit nequitia.
multiplicando vitia. consequenter ponit auctor exemplum de seipso, di.
marg.|
.3.
Multa vidi.
id est, intellexi.
marg.|
.4.
Enarrando.
scilicet per doctrinam aliorum.
marg.|
.5.
Et plurimas.
consuetudines supple cognovi. Alius est enim modus loquendi in lingua Greca, et Hebraica, et auctor huius libri scivit utramque, et hunc librum scripsit Grece.
marg.|
.6.
Aliquoties usque ad mortem periclitatus.
Ut enim addisceret linguas istas, ut etiam scripturas, ad diversos magistros perrexit in diversis terris, in quibus fuit aliquando in periculo mortis, sicut de Platone dicit Hieronymus in epistola ad Paulinum de omnibus sacre historie libris. Denique cum litteras quasi toto orbe fugientes persequitur, captus a piratis, et venundatus tyranno crudelissimo paruit, etc.
marg.|
.7.
Et liberatus sum,
etc. Ista dicit auctor iste, ut magis credatur sue scripture, quia premiserat, quod homo in scripturis exercitatus, potest alios veritatem docere.
marg.|
.8.
Spiritus.
Hic ponitur tertium, quod docet veritatem, scilicet illustratio divina, cum dicitur.
marg.|
Spiritus timentium deum. timore filiali.
marg.|
.9.
Queritur a deo .
ipsum perfectius illuminante, ideo subditur.
marg.|
.10.
Et in conspectu illius benedicetur.
ampliori dono gratie.
marg.|
.11.
Spes enim.
et non insomnia, et auguria mendaciis plena, ut predictum est.
marg.|
.12.
Qui timet dominum nihil.
De his, que per somnia, et auguria huiusmodi possunt fieri.
marg.|
.13.
Timentis dominum beata est anima eius.
scilicet, in spe, licet non adhuc in re.
marg.|
.14.
Ad quem respicit.
quasi dicat ipse deus est ille ad quem dirigit intentionem suam, et a quo habet protectionem. ideo subditur.
marg.|
.15.
Protector potentie.
timentis deum.
marg.|
{3.2146}
marg.|
.16.
Firmamentum virtutis.
stabiliens ipsum in bono.
marg.|
.17.
Tegimen ardoris.
idest, tentationum.
marg.|
.18.
Et umbraculum meridiani.
id est refrigerium incentivi libidinis.
marg.|
.19.
Deprecatio offensionis.
id est deprecationem pro offensionibus exaudiens.
marg.|
.20.
Et adiutorium casus.
id est ne homo cadat sustentans.
marg.|
.21.
Exaltans animam.
per donum caritatis, quod est excellentius ceteris. 1. Corin. 13.d. Maior autem horum est caritas.
marg.|
.22.
Et illuminans oculos.
mentis per donum sapientie.
marg.|
.23.
Dans sanitatem.
corporis, et anime, etc.
marg.|
.24.
Et vitam.
nature, gratie, et glorie.
marg.|
.25.
Benedictionem.
multiplicationem bonorum temporalium, et spiritualium, supple deus est.
marg.|
.26.
Immolantis.
Hic ponitur secundum, quod pertinet ad contemplationem prelati, s. cultus latrie debitus. Qui consistit in duobus, in sacrificii oblatione, et debita oratione. Primo ponitur primum, et secundo secundum ca. se. ibi : Qui adorat deum. Prima in duas, quia primo reprobatur sacrificium indebitum, secundo approbatur debitum. ca. se. Prima in duas, quia primo sacrificium indebitum reprobatur, secundo falsa cavillatio removetur, ibi : Unus edificans.
marg.|
Circa primum dicitur : Immolantis. sacrificium deo .
marg.|
.27.
Et iniquo.
id est, ex acquisito iniuste.
marg.|
.28.
Oblatio est maculata.
peccato iniustitie.
marg.|
.29.
Et non sunt.
id est oblationes eorum ex alieno, quibus derident deum, qui honorandus est de proprio. Prv. 3.b. Honora dominum de tua substantia.
marg.|
.30.
Dominus solus.
id est illi, qui stant in via veritatis, et iustitie habent solum verum deum pro Deo et illorum acceptat munera. raptores, et avari habent aurum, et pecunias pro deo, et gulosus delicias, luxuriosus voluptatem tactus, et huiusmodi, propter quod eorum sacrificia non sunt Deo accepta, ideo sequitur.
marg.|
.31.
Dona iniquorum non probat.
sed magis reprobat, ideo subditur.
marg.|
.32. Qui offert sacrificium ex substantia. subtrahens ei victum.
Numérotation du verset
Sir. 34,ad litteram
marg.|
{3.2147} .1.
Quasi, qui victimat filium in conspectu.
in conspectu patris sui. licet enim deus sit pater omnium per creationem, tamen speciali modo est pater pauperum per hereditatis eterne promissionem, Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. .2.
Panis egentium.
idest, cibus qualiscumque.
marg.|
.3.
Vita pauperis est.
idest, sustentatio vite ipsius. .4.
Qui de fraudat illum homo sanguinis est.
Aug. Pasce fame morientem, si non pavisti occidisti, et multo fortius si subtraxeris ei victum.
marg.|
.5.
Qui aufert in sudore.
idest panem acquisitum in sudore laborantium. .6.
Quasi qui occidit proximum.
qui aufert eis victum.
marg.|
.7.
Qui effundit sanguinem.
per homicidium. .8.
Et non, qui fraudem facit mercenario.
retinendo debitum salarium. .9.
Fratres sunt.
id est similes in scelere, supradicta ratione.
marg.|
.10.
Unus edificans.
Hic removetur quedam falsa cavillatio, qua posset aliquis dicere, quod defraudans aliena recompensat Deo per afflictiones sui corporis in ieiuniis huiusmodi, vel per orationes religiosorum quibus benefacit. Et utrunque removetur, et primo, cum dicitur. Unus edificans, et alius destruens. quod edificatum est ab alio.
marg.|
.11.
Quid prodest illis.
quia nullam reportant inde utilitatem, sed tantum{3.2148} afflictionem. Et applicat ad propositum, dicens.
marg.|
.12.
Unus orans.
pro raptore, scilicet ille cui benefacit.
marg.|
.13.
Et unus maledicens.
raptori, eo quod bona sua abstulit.
marg.|
.14.
Cuius vocem exaudiet deus ?
quasi diceret, nullius. Nam exauditio primi impeditur propter malitiam illius pro quo orat. Similiter secundi pro peccato proprio, nam maledicendo proximo peccat propter quod dicit salvator Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, tamen talis raptor pro malis suis a domino punietur. consequenter removet primum, dicens.
marg.|
.15.
Qui baptizatur a mortuo.
id est, emundatur a tactu mortui per aquam expiationis, de qua habetur Nu. 19.
marg.|
.16.
Et iterum tangit eum.
scilicet mortuum.
marg.|
.17.
Quid proficit lavatio eius ?
quasi dicat. Nihil. nam immundus efficitur, sicut ante.
marg.|
.18.
Sic homo, qui ieiunat in peccatis suis.
id est, pro peccatis suis remittendis.
marg.|
.19.
Et iterum eadem faciens,
etc. quia de peccatis preteritis non est vere penitens.
marg.|
.20.
Quid proficit humiliando se ?
etc. idest se affligendo per ieiunia, et huiusmodi, quasi dicat ista nihil faciunt ad remissionem culpe perpetrate.
marg.|
.21.
Orationem illius quis exaudiet,
etc. quasi dicat deus non exaudiet.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_34)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_34)
Notes :