Capitulum 35
Numérotation du verset
Sir. 35,1
qui conservat verbum1
1 verbum] legem
Weber
multiplicat orationem
Numérotation du verset
Sir. 35,2
sacrificium salutare attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias2
2 et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 35,3
et deprecatio recedere ab iniustitia
Numérotation du verset
Sir. 35,4
gratiam qui offert similaginem et qui facit misericordiam offert sacrificium3
3 v. 4
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 35,5
Beneplacitum est Domino
recedere ab iniquitate
et deprecatio recedere ab iniustitia4.
4 v. 5
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 35,6
Non apparebis ante conspectum Dei vacuus
Numérotation du verset
Sir. 35,7
hec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
Numérotation du verset
Sir. 35,8
oblatio iusti
impinguat altare
et odor
suavitatis est in conspectu Altissimi
Numérotation du verset
Sir. 35,9
sacrificium iusti acceptum est
et memoriam eius
non obliviscetur Dominus
Numérotation du verset
Sir. 35,10
bono animo
gloriam redde Deo et non minuas
primitias
manuum tuarum
Numérotation du verset
Sir. 35,11
in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exultation
sanctifica decimas tuas
Numérotation du verset
Sir. 35,12
da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo
ad inventionem fac
manuum tuarum
Numérotation du verset
Sir. 35,13
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
Numérotation du verset
Sir. 35,14
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
Numérotation du verset
Sir. 35,15
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est
et non est apud illum gloria persone
Numérotation du verset
Sir. 35,16
non accipiet Dominus personam in pauperem
et precationem lesi exaudiet
Numérotation du verset
Sir. 35,17
non despiciet preces pupilli nec viduam
si effundat loquellam gemitus
Numérotation du verset
Sir. 35,18
nonne lacrima
ad maxillam descendit et exclamatio
Numérotation du verset
Sir. 35,19
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
Numérotation du verset
Sir. 35,20
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes
propinquabit
Numérotation du verset
Sir. 35,21
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
Numérotation du verset
Sir. 35,22
et Dominus non longinquabit
sed iudicabit iustos et faciet iudicium
et Fortissimus non habebit in illis
patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
Numérotation du verset
Sir. 35,23
et gentibus reddet vindictam donec tollat
plenitudinem superborum
et sceptra iniquorum contribulet
Numérotation du verset
Sir. 35,24
donec reddat hominibus
secundum actus suos
et secundum opera Ade
et secundum presumptionem illius
Numérotation du verset
Sir. 35,25
donec iudicet iudicium plebis sue
et oblectabit iustos
misericordia sua
Numérotation du verset
Sir. 35,26
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis
quasi nubes pluvie in tempore siccitatis
Capitulum 35
Numérotation du verset
Sir. 35,ad litteram
marg.|
{3.2147}
Qui conservat verbum.
alias legem. Hic consequenter sacrificium debitum approbatur. Et dividitur in duas partes. Quia primo agitur de eius approbatione. Secundo revertitur autor ad reprobationem oblationis iniuste, ibi : Noli offerre. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Qui conservat verbum.
alias legem, s. dei.
marg.|
.2.
Multiplicat orationem.
nam orat mente, et ore. Que quidem oratio disponit ad sacrificandum debite, ideo subditur.
marg.|
.3. Sacrificium salutare est attendere mandatis, scilicet Dei, ne contingat {3.2148} circa illa transgressio. .4. Et discedere ab omni iniquitate. cordis, oris, et operis. .5. Et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias. id est pro iniustitiis remittendis, que facte sunt contra proximum.
marg.|
.6.
Et deprecatio pro peccatis.
contra deum perpetratis.
marg.|
.7.
Recedere ab iniustitia.
Per debitam contritionem, sacrificium pro peccatis oblatum Deo acceptum facit, et similiter orationem pro peccatis factam exaudiri.
marg.|
.8.
Retribuet gratiam.
id est, exhibebit Deo gratum obsequium.
marg.|
.9.
Qui offert similaginem.
idest, purissimam farinam, de qua fiebant panes propositionis in templo tempore huius auctoris.
Numérotation du verset
Sir. 35,ad litteram
marg.|
{3.2149} .1.
Et qui facit misericordiam.
proximo.
marg.|
.2. Offert sacrificium. deo .
marg.|
.3.
Beneplacitum est domino.
patet ex dictis.
marg.|
.4.
Non apparebis.
in templo ubi colebatur deus.
marg.|
.5.
Vacuus.
ad oblationem.
marg.|
.6. Hec enim omnia propter mandata dei. implenda.
marg.|
.7.
Fiunt.
Precipitur enim Ex. 33.c. quod omne masculinum appareat coram domino ter in anno, scilicet in festo Pasche Pentecostes, et tabernaculorum, et ibidem dicitur. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
marg.|
.8.
Oblatio iusti impinguat altare,
etc. Talis enim non solum offert, quod in lege precipitur, sed etiam ultra, et ex hoc patet, quod sequitur. .9.
Et odor suavitatis est in conspectu.
nam oblationes illius temporis non erant accepte deo, nisi ex fide, et devotione offerentium.
marg.|
.10.
Bono animo.
idest, mundo, et devotor.
marg.|
.11.
Gloriam redde Deo .
munera sibi offerendo.
marg.|
.12.
Et non minuas primitias.
que sacerdotibus debebantur.
marg.|
.13.
In omni dato fac hilarem vultum tuum.
hoc enim est bone voluntatis signum, ex qua munus est Deo gratum, ut dictum est.
marg.|
.14.
Da altissimo secundum donatum eius.
id est secundum quantitatem bonorum tuorum, que habes ex dei dono, Tob. 4.b. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si autem parum, etiam illud libenter impertiri stude.
marg.|
.15.
Adinventionem facito manuum tuarum.
opera bona, que facis ordinando ad laudem dei, et non hominum.
marg.|
.16.
Quoniam retribuens est dominus.
illis, qui bona faciunt propter ipsum, qui autem faciunt propter homines, iam receperunt mercedem suam, Mt. 6.a.
marg.|
.17.
Et septies tantum.
idest, multiplicis. Et ponitur hic numerus determinatus pro numero indeterminato.
marg.|
.18.
Reddet tibi
etc. scilicet dominus.
marg.|
.19.
Noli offerre.
Hic revertitur auctor ad reprobandum sacrificium iniustum, di. Noli offerre munera. idest, iniuste acquisita.
marg.|
.20.
Non enim suscipiet.
id est, non acceptabit.
marg.|
{3.2150}
marg.|
.21.
Et noli inspicere sacrificium iniustum.
credens, quod Deo sit acceptum et remunerandum, cum tamen sit magis puniendum. ideo subditur.
marg.|
.22.
Quoniam dominus iudex.
alias vindex, damnificatorum in iuste.
marg.|
.23.
Et non est apud illum gloria persone.
idest, acceptio.
marg.|
.24.
Non accipiet dominus personam.
potentis.
marg.|
.25.
In pauperem.
id est, contra pauperem.
marg.|
.26.
Et deprecationem lesi.
iniuste.
marg.|
.27.
Exaudiet.
ipsum vindicando.
marg.|
.28.
Non despiciet preces.
Pupillus enim, et vidua destituti sunt auxilio humano, ille patre, et ista marito, propter quod magis indigent auxilio divino, et deus subvenit unicuique secundum conditionem necessitatis sue. Natura n. non deficit in necessariis, et multo minus autor nature.
marg.|
.29.
Nonne lachryme vidue.
fluentes ab oculis eius quasi diceret sic.
marg.|
.30.
Et exclamatio eius.
ad deum pro oppressione sibi facta.
marg.|
.31.
Super deducentem eas.
idest super oppressorem, qui lachrymari facit eam.
marg.|
.32.
A maxilla enim ascendunt usque ad celum.
per angelum presentantem eas ante deum.
marg.|
.33. Et dominus exauditor. vidue.
marg.|
.34.
Non delectabitur.
sed magis concitabitur contra oppressorem, qui fecit viduam lachrymari.
marg.|
.35.
Qui adorat deum.
Postquam actum est de sacrificio prelati, hic consequenter agitur de eius oratione, et primo in generali. secundo in speciali ca. se. Circa primum dicitur : Qui adorat deum. adoratione latrie, quod pertinet ad prelatos maxime.
marg.|
.36.
In oblectatione
etc. idest, in acceptatione.
marg.|
.37.
Suscipietur.
scilicet a deo .
marg.|
.38.
Et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
idest, usque ad deum, cui angeli sancti presentant orationes sanctorum, Tob. 12. et maxime prelatorum, qui medii sunt inter deum, et populum.
marg.|
.39.
Oratio humiliantis se nubes penetrabit.
id est, quanto humilior est oratio, tanto maiorem effectum habebit coram deo .
marg.|
.40.
Et donec propinquet.
ad Deum consequendo effectum.
Numérotation du verset
Sir. 35,ad litteram
marg.|
{3.2151} .1.
Non consolabitur.
orans. .2.
Et non discedet.
ab oratione.
marg.|
.3.
Donec altissimus aspiciat.
eum oculo misericordie, prebens orationis sue effectum. Semper enim oratio exauditur a Deo quando est pia, pro se, et perseverans. ideo subditur.
marg.|
.4.
Et dominus non elongabit,
etc. effectum differendo, nisi ad utilitatem postulantis. .5.
Sed vindicabit iustos.
de oppressoribus in presenti, vel in futuro, secundum rectitudinem sui iudicii, nobis tamen occulti.
marg.|
.6.
Et fortissimus non habebit in illis,
scilicet opprimentibus iniuste.
marg.|
.7.
Patientiam.
dimittendo eorum iniustitiam sine ultione.
marg.|
.8.
Et contribulet dorsum ipsorum.
affligendo eos in posterum, sicut dorsum est pars hominis posterior.
marg.|
.9.
Et gentibus.
id est, gentiliter viventibus.
marg.|
.10.
Reddet vindictam.
idest, punitionem.
marg.|
.11. Donec tollat plenitudinem superborum. de presenti vita.
marg.|
.12.
Et sceptra iniquorum contribulet.
sicut alios tribulaverunt.
marg.|
.13.
Donec reddat hominibus,
etc. tam bonis, quam malis.
marg.|
{3.2152}
marg.|
.14.
Secundum actus suos.
bonos premiando, et malos puniendo.
marg.|
.15.
Et secundum opera Ade.
id est hominis. Adam enim est nomen commune apud Hebreos, significans idem, quod homo, sed tractum est ad significandum hominem primum. Scriptor autem huius libri fuit natione Hebreus, et posuit hic nomen Ade secundum primariam eius significationem.
marg.|
.16.
Et secundum presumptionem illius.
quia hominem sibi similem in specie opprimit iniuste.
marg.|
.17.
Donec iudicet iudicium plebis sue,
etc. a Gentilibus idololatris oppresse. Tempore enim scriptoris huius libri Iudei, qui erant dei veri cultores fuerunt a Gentilibus multipliciter oppressi.
marg.|
.18.
Et oblectabit iustos misericordia sua.
idest, effectus sue misericordie.
marg.|
.19.
Speciosa Dei misericordia.
idest, misericordie sue effectus.
marg.|
.20.
In tempore tribulationis.
nam unum contrarium iuxta aliud magis elucescit. Et ad hoc subditur exemplum sensibile, cum dicitur.
marg.|
.21.
Quasi nubes pluvie,
etc. Post enim magnam siccitatem temporis superveniens nubes pluviosa est hominibus magis gratiosa.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_35)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_35)
Notes :