Nicolaus de Lyra

Capitulum 36

Numérotation du verset Sir. 36,1 

Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
Numérotation du verset Sir. 36,2 

et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut1 cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrant2 magnalia tua.
1 ut] et Weber |
2 ennarant] ennarent Weber |
Numérotation du verset Sir. 36,3 

Alleva manum tuam super gentes alienas
ut videant potentiam tuam.
Numérotation du verset Sir. 36,4 

Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in eis3
3 eis] illis Weber
Numérotation du verset Sir. 36,5 

ut cognoscant te sicut et nos cognovimus4 quoniam non est Deus preter te Domine.
4 cognovimus] agnovimus Weber
Numérotation du verset Sir. 36,6 

Innova signa et immuta mirabilia.
Numérotation du verset Sir. 36,7 

Glorifica manum et brachium dextrum.
Numérotation du verset Sir. 36,8 

Excita furorem et effunde iram.
Numérotation du verset Sir. 36,9 

Extolle adversarium et afflige inimicum.
Numérotation du verset Sir. 36,10 

Festina tempus
et memento finis
ut enarrent mirabilia tua.
Numérotation du verset Sir. 36,11 

In ira flamme
devoretur qui salvatur
et qui pessimant
plebem tuam
inveniant perditionem.
Numérotation du verset Sir. 36,12 

Contere caput
principum
et5 inimicorum
5 et] ut Weber
dicentium: non est alius preter nos.
Numérotation du verset Sir. 36,13 

Congrega
omnes tribus Iacob
et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent6
6 enarrent] enarrant Weber
magnalia tua et hereditabis
eos
sicut ab initio.
Numérotation du verset Sir. 36,14 

Miserere plebi tue
super quam
invocatum est nomen tuum et Israel
quam7 coequasti
7 quam] quem Weber
primogenito tuo.
Numérotation du verset Sir. 36,15 

Miserere civitati sanctificationis tue Hierusalem civitati requiei tue.
Numérotation du verset Sir. 36,16 

Reple Sion inenarrabilibus virtutibus8 tuis
8 virtutibus] verbis Weber
et gloria tua
populum tuum.
Numérotation du verset Sir. 36,17 

Da testimonium qui9 ab initio creature
9 qui] quia Weber
tue sunt
et suscita precationes
quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores.
Numérotation du verset Sir. 36,18 

Da mercedem
Domine10 sustinentibus
10 Domine] om. Weber
te ut prophete tui fideles inveniantur
et exaudi orationes servorum tuorum.
Numérotation du verset Sir. 36,19 

Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam iustitie11
11 viam] via Weber
et sciant omnes
qui inhabitant terram quia tu es12 conspector seculorum.
12 es] + Deus Weber
Numérotation du verset Sir. 36,20 

Omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
Numérotation du verset Sir. 36,21 

fauces contingunt13 cibum fere et cor insensatum14 verba mendacia.
13 contingunt] contingit Weber |
14 insensatum] sensatum Weber |
Numérotation du verset Sir. 36,22 

Cor
pravum
dabit tristitiam et homo peritus
resistet illi.
Numérotation du verset Sir. 36,23 

Omnem masculum
excipiet mulier et est filia melior
filio15.
15 filio] filie Weber
Numérotation du verset Sir. 36,24 

Species mulieris
exhilarat
faciem viri sui
et super omnem concupiscentiam hominis superducet16 desiderium.
16 superducet] superducit Weber
Numérotation du verset Sir. 36,25 

Si est lingua curationis, est17 et mitigationis misericordie. Non est vir illius secundum18 filios hominum.
17 est] om. Weber |
18 secundum] contra Weber |
Numérotation du verset Sir. 36,26 

Qui possidet mulierem bonam19 inchoat possessionem;
19 bonam] om. Weber
adiutorium secundum20 illum est
20 secundum] contra Weber
et columna
ut requies.
Numérotation du verset Sir. 36,27 

Ubi non est sepes21
21 sepes] sepis Weber
diripietur
possessio
et ubi non est
mulier
gemescit egens.
Numérotation du verset Sir. 36,28 

Cui credit qui non habet nidum ? Et deflectens
ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens
de civitate in civitatem.

Capitulum 36

Numérotation du verset Sir. 36,ad litteram 
marg.| {3.2151} Miserere nostri deus, etc. Hic consequenter agitur de oratione prelati specialiter. nam hic ponitur oratio scriptoris huius libri, qui inter Iudeos fuit doctor magnus, et prelatus. nam apud eos doctores habentur pro patribus. Sic ergo proceditur. Nam hec oratio primo ponitur. secundo corollarium infertur ibi : Omnem escam. Prima in duas : nam primo orat pro Iudeis, et Gentilibus generaliter. secundo pro Iudeis specialiter ibi : Miserere plebi tue. Prima adhuc in duas, quia primo orat pro Iudeis, et Gentilibus convertendis, secundo pro obstinatis in idololatria puniendis, ibi : Innova signa. Circa primum orat primo pro populo iudaico, dicens.
marg.|  .1. Miserere nostri deus omnium. id est, tu qui es deus omnium per creationem, miserere nostri quorum es deus specialiter per latriam, et legem datam.
marg.|  .2. Et respice nos. oculo tue clementie.
marg.|  .3. Et ostende nobis lucem miserationum. Erant enim tunc Iudei in tenebris tribulationis, quia Ptolemeus Sother rex Egypti sub specie sacrificandi intravit Ierusalem in die sabbathisciens quia tunc non arriperent arma Iudei, et multa milia Iudeorum captivos duxit, quorum multi erant in carceribus tenebrosis, reliqui vero in tenebris tribulationis, et gravis servitutis, a quibus petit populum suum liberari.
marg.|  .4. Et immitte timorem tuum, etc. eos per penam reducendo ad tue deitatis cognitionem, et ideo subditur.
marg.|  .5. Ut cognoscant, quia non est deus, nisi tu. sed quia, sicut corde {3.2152}creditur ad iustitiam, ita fit ore confessio ad salutem, Ro. 10.b. Subditur. .6.   Ut enarrent magnalia tua. sicut de Heliodoro dicitur. 2. Machab. 3.e. quod flagellatus a Deo confitebatur omnibus opera magna dei. Et ad idem facit, quod subditur.
marg.|  .7. Alleva manum tuam, etc.  Sicut enim in conspectu eorum sanctifica, es in nobis, etc. nos ab idololatria reducens ad cultum tuum per flagella. nam ante captivitatem Babylonicam Iudei fuerunt multum idololatrie dediti, ut patet 4Rg. et 2Par. sed postea non fuerunt idololatre, nisi aliqui pauci Machabeorum tempore, et adhuc plures eorum hoc faciebant mortis timore. .8.   Sic in conspectu nostro magnificaberis in illis, etc. id est magnus apparebis.
marg.|  .9. Ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus, etc. per veram fidem, et debitum cultum. Sicut et nos, etc.
marg.|  .10. Innova signa. Hic consequenter orat pro Gentilibus obstinatis in idololatria disperdendis, et per consequens pro Iudeis detentis apud eos liberandis, et hoc orat non ex zelo vindicte, sed ex zelo divine iustitie, dicens : Innova signa. quibus Egyptios obstinatos flagellasti, eadem renova super obstinatos in idololatria.
marg.|  .11. Et immuta mirabilia. unam plagam post aliam inducendo, sicut fecisti in Egypto.
marg.|  .12. Glorifica manum. tue iustitie super eos.
marg.|  .13. Et brachium dexterum. idest, dexteram clementie tue super nos.
marg.|  .14. Excita furorem. in punitionis eorum gravitate.
marg.|  .15. Et effunde iram. in eis multiplicatam, hoc enim importat nomen effusionis.
Numérotation du verset Sir. 36,ad litteram 
marg.| {3.2153} .1. Extolle adversarium. idest extra vitam istam tolle eum. .2.   Festina tempus. sue punitionis, et nostre liberationis. .3.   Et memento finis. qui apud Hebreos dicebatur, et adhuc dicitur apud modernos adventus Messie, unde dicit Rabbi Salomon super Zachariam, quod universi prophete non sunt locuti, nisi ad dies Messie ita quod eorum verba ad adventum Messie, sicut ad finem ordinata sunt. Expectabant enim Iudei, et adhuc expectant moderni, in adventu Messie a servitute gentium liberari. Et si author huius libri, qui longo tempore precessit adventum Christi idem sensit, non est mirabile, quia discipuli Christi post eius resurrectionem querebant ab eo, si tunc restitueret regnum Iudeorum, ut patet Act. 1. .4.   Ut enarrent mirabilia tua. liberati ab idololatrarum potentia.
marg.|  .5. In ira flamme. gehennalis. .6.   Devoretur. in futuro.
marg.|  .7. Qui salvatur. idest, non punitur in presenti de idololatris.
marg.|  .8. Et qui pessimant plebem tuam, etc. idest pessime tractant.
marg.|  .9. Inveniant perditionem, etc. eternam.
marg.| .10. Contere caput principum, et inimicorum. id est populorum sibi subditorum.
marg.| .11. Dicentium. ex magna superbia, et infidelitate.
marg.| .12. Non est alius. scilicet deus.
marg.| .13. Preter nos. Sic enim dicebat Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui precepit omnes deo s terre exterminari, ut solus ipse deus diceretur, Iudit. 3. et Sennacherib consimiliter loquebatur 4. Re. 18. Vel aliter : Nonne est alius preter nos, s. populus alicuius valoris, aut momenti.
marg.| .14. Congrega omnes tribus Iacob. que extunc erant multum disperse per terras, et regna.
marg.| .15. Et cognoscant, quia non est deus, nisi tu, etc., scilicet verus.
marg.| .16. Ut enarrent magnalia tua, etc. de liberatione sua.
marg.| .17. Et hereditabis eos. in Iudea, idest, heredites. Hebrei enim non habent modum optativum, sed pro eo utuntur futuro indicativi modi.
marg.| .18. Sicut ab initio. quando terram promissionis intraverunt tempore Iosue. Sciendum, quod congregatio filiorum Israel prophetis promissa intelligitur de universis ad fidem Christi convertendis, secundum quod declarat beatus Ioannes in evangelio suo c. 11. quod Christus moriturus erat non solum pro gente, scilicet Iudeorum, sed ut filios dei qui erant dispersi per mundum sub diversis culturis idolorum congregaret in unum, id est in unam ecclesiam, ex Gentilibus congregatam, sicut dicit Salvator, Io. 10.c. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. Utrum autem scriptor huius libri hoc prophetice cognoverit, vel non, ignoro, salvo tamen meliori iudicio probabilius mihi videtur, quod non cognoverit. Tum quia, nec a Iudeis, nec a Grecis, nec a Latinis {3.2154} reponitur inter prophetas, tum quia Iudei credentes in Christum post eius resurrectionem, ascensionem ad celos, et spiritussancti missionem in die Pentecostes, mirabantur de hoc, quod gratia spiritussancti dabatur Gentilibus, sicut, et ipsis, ut habetur Act. 10. et 11. Ex quo videtur, quod adhuc ignorabant unam ecclesiam ex Iudeis, et gentilibus fore congregandam, propter quod magis videtur, sicut dixi, quod auctor iste orabat pro congregatione Iudeorum in Iudea per reditum ipsorum de terris in quibus erant dispersi, et in captivitate de tenti.
marg.| .19. Miserere. Postquam oravit pro Iudeis, et Gentilibus generaliter, hic consequenter orat pro Iudeis specialiter dicens. Miserere plebi tue. quam elegisti a ceteris in datione legis.
marg.| .20. Super quam invocatum etc. Licet enim diceretur deus omnium speciali tamen modo Iudeorum, eo quod erat nasciturus ex eis secundum carnem. Vel aliter : Super quam. nam Gentiles idola invocabant, ad suum auxilium. Hebrei vero deum verum.
marg.| .21. Israel quem cequasti primogenito tuo. vocans eum primogenitum tuum. Ex. 4.
marg.| .22. Miserere civitati etc. que dicitur civitas sanctificationis eius, eo quod ibi vigebat cultus divinus.
marg.| .23. Civitati requiei tue. nam ibi erat templum in quo dicebatur deus habitare modo speciali.
marg.| .24. Reple Sion, etc. quod fuit impletum de Christo ibi miracula faciente, ut habetur in evangelio, et spiritum sanctum mittente super apostolos aliosque discipulos, ut dicit Hieronymus in epistola ad Pauli.
marg.| .25. Et gloria tua. resumatur. Reple populum tuum. quod fuit impletum in oblatione Christi in templo, sicut predixerat Aggeus propheta. Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebo domum istam gloria. licet enim auctor iste, et alii Iudei ignorarent modum implendi mysterium Christi, quantum ad conditiones particulares tamen credebant in quodam generali, quod multa mirabilia in adventu Messie fierent in Iudea, et sic orabat iste de eorum impletione.
marg.| .26. Da testimonium, quia ab initio. electionis populi Israel.
marg.|  .27. Creature tue sunt. speciales, filii Israel. Quod fuit impletum quando in humana natura inter eos existens, et de ipsis natus secundum carnem faciebat miracula suam deitatem testificantia, et quod erat Christus vere promissus in lege, et prophetis. Io. 5.f. Opera, que ego facio, testimonium perhibent de me.
marg.| .28. Et suscita. per impletionem.
marg.| .29. Precationes, quos locuti sunt, etc. qui adventum Christi prenuntiaverunt, per modum deprecationis. Is. 16.a. Emitte agnum domine dominatorem terre, etc. et in multis aliis lociis dicunt prophete similia.
marg.| .30. Da mercedem domine sustinentibus. scilicet expectantibus tuam redemptionem in adventu Messie.
marg.| .31. Ut prophete tui fideles inveniantur. in impletione eorum, que predixerunt.
marg.|  .32. Secundum benedictionem Aaron da populo etc. que benedictio continetur{3.2155} Nu. 6.d. ubi dicitur : Loquere Aaron, et filiis eius, sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis : Benedicat tibi dominus, et custodiat te, ostendat dominus faciem suam tibi, et misereatur tui, convertat dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
Numérotation du verset Sir. 36,ad litteram 
marg.|  .1. Et dirige nos, etc. per lucem tue gratie.
marg.|  .2. Ut sciant omnes, qui habitant terram, etc. per effectum gratie tue circa nos.
marg.|  .3. Quia tu es deus. intuens presentialiter non solum presentia, sed etiam preterita, et futura. nam eternitas, que mensura est divine cognitionis ambit omnia tempora.
marg.|  .4. Omnem escam. Hic consequenter circa predicta infert quedam corollaria. nam ea, que predicta sunt de bono statu activorum, et prelatorum, indigent necessario discretione, propter quod ponit hic quedam discretionis impeditiva, ut caveantur. Secundo quedam ipsius promotiva, ut teneantur c. se. ibi : Sed cum viro sancto. Impeditiva vero sunt quinque scilicet industrie defectus, amor uxoris excessivus, vagus discursus, amicus fictus, et malus consiliarius. Et secundum hoc dividitur in quinque partes, que patebunt prosequendo. Circa primum primo ponitur industrie defectus in viro cum dicitur : Omnem escam manducabit venter. scilicet famelicus propter passionem famis, non distinguens cibum utilem a nocivo, quamvis sit ibi distinctio. ideo subditur. .5.   Et est cibus cibo melior. quasi dicat, aliquis est assumendus, et alius reiiciendus.
marg.|  .6. Fauces. famelici. .7.   Contingunt cibum. ipsum assumendo, sed non masticant sufficienter, sed transglutiunt sine debita masticatione, et probatione.
marg.|  .8. Et cor insensatum verba mendacia. statim recipit sine discretione verorum a falsis.
marg.|  .9. Cor pravum. quod idem est, quod insensatum.
marg.|  .10. Dabit tristitiam. idest, occasionem tristitie bonis.
marg.|  .11. Et homo peritus resistet illi. per suam sapientiam. Consequenter ostendit defectum industrie in muliere, dicens.
marg.|  .12. Omnem masculum excipiet mulier. id est, gratanter accipiet in partu, quia semper vellet parere masculum, et tamen aliquando magis expediret sibi parere femellam. ideo subditur. Et est filia melior filio.
marg.| {3.2156}
marg.| .13. Species mulieris exhilarat faciem viri sui. Hic ponitur secundum impedimentum, quod est amor uxoris excessivus, cum dicitur : Species mulieris exhilarat faciem viri sui. et frequenter letitia inconvenienti. ideo subditur.
marg.|  .14. Et super omnem concupiscentiam hominis superducet etc. id est, attrahit cor viri ad diligendum ipsam super omnia, etiam aliquando supra deum.
marg.|  .15. Si est lingua curationis. idest reprehensionis in viro ornatum excessivum uxoris ad levem eius modum arguendo.
marg.|  .16. Et mitigationis. si videat eam turbatam statim ei blandiendo, sicut dicitur, 2. Esdr. 4.d. Si arriserit ei ridet, nam si indignata fuerit ei, blanditur donec reconcilietur in gratiam.
marg.|  .17. Non est vir illius etc. virilis, et discretus, sed mollis, et infatuatus. 3Esr.. 4.c. Multi dementes facti sunt propter suas uxores. Et quia contrarium est de bona uxore, subditur.
marg.|  .18. Qui possidet. tanquam dominus.
marg.|  .19. Mulierem bonam. idest, humilem, et modestam.
marg.|  .20. Inchoat possessionem. idest, incipit esse dives, etiam si non haberet amplius.
marg.|  .21. Adiutorium secundum illum, etc. idest, voluntatem viri ad bona procuranda.
marg.|  .22. Et columna. ad sustentationem domus cum viro.
marg.|  .23. Et requies. Nam pacifica est cum viro, et familia.
marg.|  .24. Ubi non est. patet ad sensum.
marg.|  .25. Et ubi non est mulier. bona.
marg.|  .26. Ingemiscit egens. quia negatur sibi eleemosyna. Mulieres enim sunt communiter viris misericordiores.
marg.|  .27. Cui credit. Hic ponitur tertium discretionis impeditivum, quod est discursus vagus, cum dicitur.
marg.| Cui credit, qui non habet nidum ? idest, stabilem mansionem, quasi diceret : Non credit, alicui sapienti, propter quod deficit in discretione boni, et mali.
marg.|  .28. Et deflectens ubicumque obscuraverit. id est, divertens ubi latere poterit.
marg.|  .29. Quasi succinctus latrones. Idest, paratus ad malefaciendum.
marg.|  .30. Exiliens de civitate in civitatem. id est, vagus, et profugus super terram, sicut Cain Gn. 4. et per consequens maledictus a domino.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_36)

Notes :