Capitulum 42
Numérotation du verset
Sir. 42,1
non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi
et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris
et ne accipias personam ut delinquas
Numérotation du verset
Sir. 42,2
de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
Numérotation du verset
Sir. 42,3
de verbo sociorum et viatorum
et de datione hereditatis amicorum
Numérotation du verset
Sir. 42,4
de equalitate statere et ponderum et de acquisitione multorum et paucorum
Numérotation du verset
Sir. 42,5
de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
Numérotation du verset
Sir. 42,6
super mulierem nequam
bonum est signum
Numérotation du verset
Sir. 42,7
ubi manus multe sunt clude et quodcumque trades numera et appende datum vero et acceptum omne describe
Numérotation du verset
Sir. 42,8
de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adolescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
Numérotation du verset
Sir. 42,9
filia patri
abscondita est
vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
Numérotation du verset
Sir. 42,10
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
Numérotation du verset
Sir. 42,11
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
Numérotation du verset
Sir. 42,12
omni homini noli intendere in specie
et in medio mulierum noli commorari
Numérotation du verset
Sir. 42,13
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
Numérotation du verset
Sir. 42,14
melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
Numérotation du verset
Sir. 42,15
memor ero igitur operum Domini et que vidi annuntiabo in sermonibus Domini opera eius
Numérotation du verset
Sir. 42,16
sol illuminans per omnia respexit
et gloria Domini plenum est opus eius
Numérotation du verset
Sir. 42,17
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
que confirmavit Dominus omnipotens stabiliri
in gloria sua
Numérotation du verset
Sir. 42,18
abyssum
et cor hominum investigavit
et in astutia illorum excogitavit
Numérotation du verset
Sir. 42,19
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum evi annuntians que preterierunt et que superventura sunt revelans vestigia occultorum
Numérotation du verset
Sir. 42,20
non preterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
Numérotation du verset
Sir. 42,21
magnalia sapientie sue decoravit qui est ante seculum et usque in seculum neque adiectum est
Numérotation du verset
Sir. 42,22
neque minuitur et non eget alicuius consilio
Numérotation du verset
Sir. 42,23
quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
Numérotation du verset
Sir. 42,24
omnia hec vivent et manent in seculum
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
Numérotation du verset
Sir. 42,25
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
Numérotation du verset
Sir. 42,26
uniuscuiusque confirmavit bona
et quis satiabitur videns gloriam eius
Capitulum 42
Numérotation du verset
Sir. 42,ad litteram
marg.|
{3.2183} .1.
Non duplices sermonem auditus.
id est quod in secreto dictum est tibi, non iteres sermonem revelando alteri.
marg.|
.2.
Et erit vere sine confusione.
id est sine nota proditionis, que est in revelatione secreti.
marg.|
.3. Et invenies gratiam in conspectu omnium hominum, etc. quia reputabunt te fidelem.
marg.|
{3.2184} .4.
Ne pro his.
Hic inducit ad fugam culpe in verbis et factis coniunctim. et primo propositum facit. secundo quedam corollaria concludit, ibi, Super mulierem. Circa primum ponit plura verba et facta culpabilia, de quibus omnibus premittit dicens.
marg.|
.5.
Ne pro his omnibus confundaris.
coram Deo et hominibus bonis.
marg.|
.6.
Et ne accipias personam ut delinquas.
faciendo contra iustitiam distributivam bonorum, vel punitivam malorum.
marg.|
.7. De lege altissimi et testamento. transgrediendo.
Numérotation du verset
Sir. 42,ad litteram
marg.|
{3.2185} .1.
De iudicio iustificare impium,
etc. quod est iniquum.
marg.|
.2.
De verbo sociorum et viatorum.
quod aliquis socius tuus vel ambulans tecum in via, dixerit tibi ex familiaritate aliqua revelando in eorum opprobrium.
marg.|
.3.
De datione hereditatis amicorum.
id est quod debes amicis dare, si detur per te extraneis est signum infidelitatis. 1. Tim. 5.a. Si quis suorum curam non habet, et maxime domesticorum, fidem negavit et est infideli deterior.
marg.|
.4.
De equalitate statere.
a te non servata.
marg.|
.5.
De acquisitione multorum.
scilicet, per tuam rapinam.
marg.|
.6.
Et paucorum.
per tuam pigritiam.
marg.|
.7.
De corruptione emptionis et negotiatorum.
per tuam deceptionem et fraudem.
marg.|
.8.
Et de multa.
idest, nimis dura.
marg.|
.9.
Disciplina filiorum,
etc. per quam efficiuntur fugitivi.
marg.|
.10.
Et servo pessimo,
etc. id est usque ad effusionem sanguinis notabilem verberare, hoc enim est signum crudelitatis nimie, propter quod Plato servum suum delinquentem in persona propria noluit flagellare, sed eius correptionem commisit alteri, ne ipse modum excederet, et notaretur de crudelitate. In omnibus enim dictis homo faciens ea, redditur predicto modo confusibilis.
marg.|
.11.
Super mulierem.
Hic ex predictis infert quedam corollaria, licet enim homo debeat vitare notam confusionis, ut dictum est, non tamen propter hoc debet omittere rerum suarum diligentem custodiam, etiam si propter hoc aliquis irrationabiliter dicat ipsum de aliis nimis diffidentem. Et quoniam inter cetera uxor est magis custodienda, dicit, Super mulierem nequam. id est lascivam et petulantem, vel bona mariti sui dissipantem.
marg.|
.12.
Bonum est signum.
id est clausura bene signata, et hoc corporis sui, contra lasciviam, et rerum mariti, contra dissipationem, et quia non solum cavendum est ab ea, sed etiam ab aliis, subditur.
marg.|
.13.
Ubi manus multe sunt.
ad capiendum parate.
marg.|
.14.
Claude,
etc. res tuas per diligentem custodiam.
marg.|
.15.
Et quodcumque trades.
famulis tuis.
marg.|
{3.2186}
marg.|
.16.
Numera, appende.
id est sub certo numero et pondere trade, ut scias rationem debitam repetere.
marg.|
.17.
Datum vero.
tuum alteri.
marg.|
.18.
Et acceptum.
a te ab altero.
marg.|
.19.
Omne describe.
ut scias cui debeas esse gratus, et quis tibi.
marg.|
.20.
De disciplina.
insensati et fatui, qui non est doctrine receptibilis supple abstine, sicut dictum est supra. 32.a. Ubi non est auditus, ibi non effundas sermonem.
marg.|
.21.
Et de senioribus.
moribus vel etate.
marg.|
.22.
Qui iudicantur ab adolescentibus.
supple sis solicitus, ut hec abusio tollatur.
marg.|
.23.
Et eris eruditus.
que pertinent ad morum disciplinam.
marg.|
.24.
Et probabilis.
idest, commendabilis.
marg.|
.25.
In conspectu omnium virorum.
rationabiliter viventium.
marg.|
.26.
Filia patris.
Hic agitur de cautela contra luxuriam diutius immorando, cum dicitur, Filia patris. prudentis.
marg.|
.27.
Abscondita est.
in domo ne corrumpatur extravagando, sicut Dina filia Iacob, Gene. 34.
marg.|
.28.
Vigilia et solicitudo eius.
id est pro custodia eius.
marg.|
.29.
Aufert somnum.
patris custodientis. Cetera patent usque ibi.
marg.|
.30.
Ne forte
etc. transgrediatur lectum mariti.
marg.|
.31.
Aut certe.
propter nimiam frequentiam concubitus. unde et meretrices communes rarissime impregnantur. ideo subditur.
marg.|
.32.
Super filiam luxuriosam.
et patet littera usque ibi.
marg.|
.33.
A detractione in civitate.
id est ne populus civitatis detrahat de te, dicendo quod lubrica facta est defectu tue custodie.
marg.|
.34.
Et abiectione plebis,
etc. id est te faciat abiectum et confusum in medio populi.
marg.|
.35.
Omni homini noli.
in aspectu sue pulchritudinis delectando. Hoc dicit ad evitationem vitii contra naturam ad quod plurimi erant proni.
marg.|
.36.
Et in medio mulierum noli.
et subditur causa, cum dicitur.
marg.|
.37. De vestimentis enim procedit tinea. corrumpens ipsa.
marg.|
.38.
Et a muliere iniquitas.
sicut patet in Adam, David, et Salomone, cuius cor per mulieres fuit depravatum. 3Rg. 11.a.
marg.|
.39.
Melior est enim iniquitas.
idest, minus mala.
Numérotation du verset
Sir. 42,ad litteram
marg.|
{3.2187} .1.
Quam mulier benefaciens,
scilicet ad cohabitandum. unde istud refertur ad id quod premittitur. In medio mulierum noli commorari. magis enim periculosum est homini cohabitare cum muliere extranea etiam bona, quam cum viro iniquo.
marg.|
.2.
Memor ero.
sicut dictum fuit in principio ca. 40. duplex est materia contemplativi, scilicet humana miseria, ut se humiliet, et excellentia divina, ut Deum magnificet. Igitur terminata prima, hic consequenter agitur de secunda, Excellentia vero divina a viatoribus non videtur in seipsa. Exodi. 33.d. Non videbit me homo et vivet, sed cognoscitur per suos effectus. Sap. decimotertio. b. A magnitudine speciei et creature poterit cognoscibiliter creator horum videri. Sic ergo proceditur, quia primo declaratur per creaturas eius excellentia, secundo infertur conclusio intenta, capitu. sequenti, ibi, Multa dicimus. Prima in duas, quia primo declaratur excellentia Dei ex corporibus celestibus. secundo elementaribus, sequenti capitulo ibi. Vide arcum. Prima in tres, quia primo declaratur propositum ex proprietate solari. Secundo ex proprietate lunari, sequenti capitulo ibi, A luna. Tertio a specie stellarum, ibi, Species celi. Prima adhuc in tres, quia primo de sole dicere incipit, secundo ad magnificandum Deum procedit, ibi, Nonne dominus. tertio propositum de sole resumit in principio sequentis. Circa primum per modum prefationis dicit, Memor ero igitur, etc. per que potest aliqualiter cognosci.
marg.|
.3.
Et que vidi annuntiabo in sermonibus.
iungatur sic littera, Et opera eius magnifica. Que vidi in sermonibus domini, idest, in scripturis sacris divinitus revelatis. Annuntiabo, ut audientes notitiam aliquam habeant de potestate divina.
marg.|
.4.
Sol illuminans per omnia respexit.
id est omnia visibilia fecit, nam ab eo illuminantur corpora celestia et terrestria, propter quod dicitur pater virorum deo rumque. 2. de Anima.
marg.|
.5.
Et gloria domini plenum est opus eius.
nam potentia Dei gloriosa relucet in solis operibus, que sunt, illuminare cetera corpora, renovare terram herbis et floribus, terrenascentia foliis et fructibus, et sic de aliis eius effectibus.
marg.|
.6.
Nonne dominus fecit sanctos.
Hic consequenter procedit ad Dei magnificentiam, dicens, Nonne dominus fecit sanctos sua. scilicet {3.2188} prophetas.
marg.|
.7.
Enarrare omnia mirabilia sua.
eis revelata, nam tales revelationes fiunt sanctis, ut per eos aliis manifestentur ad gloriam conditoris.
marg.|
.8.
Que confirmavit dominus omnipotens.
implendo que predixit per prophetas.
marg.|
.9.
Stabilis in gloria sua.
quasi dicat, licet faciat mutabilia, tamen proprie ipse est immutabilis omnino.
marg.|
.10.
Abyssum.
idest, diabolum.
marg.|
.11.
Et cor hominum.
quod aliis est ignotum.
marg.|
.12.
Investigavit.
idest, perfecte cognovit.
marg.|
.13.
Et in astutia eorum.
id est malitia, fraude, et voluntate iniqua.
marg.|
.14.
Excogitavit.
ex illis eliciendo bona.
marg.|
.15. Cognovit enim dominus omnem scientiam. creatam et increatam.
marg.|
.16.
Et inspexit in signum evi.
simul intuens decursum totius mundi.
marg.|
.17.
Annuntians que preterierunt, et que superventura sunt.
Per Moysen enim annuntiavit creationem mundi preteritam, Ge. 1. et per ipsum et alios prophetas denuntiavit multa futura, ut patet eorum scripturas intuendo.
marg.|
.18.
Revelans vestigia occultorum,
etc. per similitudines impressas mentibus prophetarum, et revelans intellectum figurarum veteris testamenti.
marg.|
.19.
Non preterit illum omnis.
Idest nullus cogitatus hominis, angeli, demonis latet eum.
marg.|
.20.
Magnalia sapientie sue decoravit.
id est decora ostendit per decorem suorum effectuum, ut solis, et lune, et stellarum.
marg.|
.21.
Que est ante seculum,
etc. licet enim effectus divine sapientie sint temporales, ipsa tamen est eterna.
marg.|
.22.
Neque adiectum est, neque minuetur.
divina namque sapientia minui non potest, nec augeri, quia est infinita.
marg.|
.23.
Quam desiderabilia omnia,
scilicet ad cognoscendum. Q. diceret, valde, ut patet per humanum desiderium ad sciendum ipsa. 1. Metaphysice. Omnes homines natura scire desiderant.
marg.|
.24.
Et tanquam scintilla que est considerare.
idest valde bonum est considerare, quod hec opera divina licet sint mirabilia, tamen sunt nisi quedam modica scintilla bonitatis, et excellentie divine.
Numérotation du verset
Sir. 42,ad litteram
marg.|
{3.2189} .1.
Omnia hec vivunt, et manent in.
Omnes enim creature vivunt in Deo quoniam per modum intelligibilem sunt in eo, ideo dicitur Io. 1.a. Quod factum est in ipso, vita erat, scilicet ab eterno, et sic sunt ibi permanentes.
marg.|
.2.
Et in omni necessitate.
idest, quando est utile.
marg.|
.3.
Omnia obediunt ei.
id est effectus, quia creatura merito obedit creatori.
marg.|
.4.
Omnia duplicia.
hoc apparet sensibiliter in elementis, quorum quodlibet habet duplicem qualitatem, loquendo de qualitatibus activis et passivis. Terra namque frigida est et sicca, et per frigiditatem convenit cum aqua, et per siccitatem ei opponitur, ideo subditur.
marg.|
.5.
Unum contra unum.
quia per unam qualitatem ei contrariatur. Similiter est de aqua respectu aeris quia aqua frigida est et humida, et per humiditatem convenit cum aere, et per frigiditatem ei contrariatur. Et similiter est de aere respectu ignis. nam aer calidus est et humidus, et per caliditatem convenit cum igne, et per humiditatem ei contrariatur, nam ignis calidus {3.2190} est et siccus. Licet autem in corporibus celestibus non sit contrarietas proprie, cum sint incorruptibilia, tamen est ibi quedam oppositio et convenientia. Conveniunt enim in quantum sunt omnia spherica, et est ibi quedam oppositio inquantum moventur ab oriente in occidentem motu diurno, et econtrario ab occidente in orientem motu proprio.
marg.|
.6.
Et non fecit quicquam deesse.
id est non fecit aliquod imperfectum, quia Dei perfecta sunt opera Deu. 32. .7.
Uniuscuiusque confirmabit.
quia sicut est auctor omnis boni, ita et eius conservator, ideo sequitur.
marg.|
.8.
Et quis satiabitur videns gloriam eius.
idest, excellentiam sue maiestatis relucentem in suis creaturis, quasi diceret nullus, quia quanto quis magis cognoscit eum per creaturas, tanto magis accenditur ad ipsum amplius cognoscendum quousque perveniat ad cognoscendum eum facie ad faciem, in quo consistit humane cognitionis terminus, et vera beatitudo. 10.17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum et quem misisti Iesum Christum, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_42)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_42)
Notes :