Nicolaus de Lyra

Capitulum 46

Numérotation du verset Sir. 46,1 

fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
Numérotation du verset Sir. 46,2 

maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israel
Numérotation du verset Sir. 46,3 

quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
Numérotation du verset Sir. 46,4 

quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
Numérotation du verset Sir. 46,5 

aut non in iracundia eius impeditus est sol et una dies facta est quasi duo
Numérotation du verset Sir. 46,6 

invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
Numérotation du verset Sir. 46,7 

impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
Numérotation du verset Sir. 46,8 

ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
Numérotation du verset Sir. 46,9 

et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse et Caleb
filius Iephone stare contra hostem
prohibere gentem
a peccatis et perfringere murmur
malitie
Numérotation du verset Sir. 46,10 

et ipsi duo
constituti a periculo
liberati sunt a numero sexcentorum milium
peditum inducere illos in hereditatem in terram que manat lac et mel
Numérotation du verset Sir. 46,11 

et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem
et usque ad senectutem permansit illi virtus
ut ascenderet in excelsum terre locum
et semen ipsius
obtinuit hereditatem
Numérotation du verset Sir. 46,12 

ut viderent omnes filii Israel
quod bonum est obsequi sancto Deo
Numérotation du verset Sir. 46,13 

et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
Numérotation du verset Sir. 46,14 

ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
Numérotation du verset Sir. 46,15 

et nomen eorum permanet in eternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
Numérotation du verset Sir. 46,16 

dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
Numérotation du verset Sir. 46,17 

in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
Numérotation du verset Sir. 46,18 

et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
Numérotation du verset Sir. 46,19 

et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
Numérotation du verset Sir. 46,20 

et intonuit e celo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
Numérotation du verset Sir. 46,21 

et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philistiim
Numérotation du verset Sir. 46,22 

et ante tempus finis vite sue et seculi testimonium prebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
Numérotation du verset Sir. 46,23 

et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vite sue et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

Capitulum 46

Numérotation du verset Sir. 46,ad litteram 
marg.| {3.2205} Fortis in bello. Hic ponitur laus patrum post terre promissionis ingressum. Et primo tempore Iudi. secundo tempore Reg. c. seq. Circa primum incipit a Iosue, qui filios Israel in terram promissionis introduxit, dicens.
marg.|  .1. Fortis in bello. nam 31. reges debellavit, Iosue 12.b. .2.   Successor Moysi. ad regimen populi. .3.   In prophetis. id est de numero prophetarum. habuit enim prophetie spiritum. .4.   Qui fuit magnus secundum nomen. id est secundum proprietatem sui nominis, quod interpretatur salus, sive salvator, propter quod exponens dictum suum, subdit. Maximus in salutem electorum dei, expugnare insurgentes. .5.   Ut consequeretur. habitatores Chanaan debellando. .6.   Quam gloriam adeptus. id est extollendo. .7.   Manus suas. levando clypeum contra regem Hay. Iosue. 8. .8.   Et iactando contra. id est sagittas acutas. .9.   Quis ante. quod ab eo se defendere potuerit ? quasi dicat nullus. Et subditur ratio.
marg.| .10. Nam hostes ipse dominus. cui nullus resistere potest.
marg.| .11. Aut non in iracundia. scilicet dei contra hostes Israel.
marg.| .12. Impeditus est. a cursu suo per spatium unius dei, ut habetur Iosue.
marg.| .13. Invocavit altissimum potentem. in cuius confidentia pugnabat, et audivit illum.
marg.| .14. In saxis grandinis. Iosue. 10. Cum que fugerent filios Israel, et essent in descensu Bethoron dominus misit {3.2206} super eos magnos lapides de celo, et cete. que patent.
marg.|  .15. Et in diebus. Hic ponitur laus Iosue, et Caleph simul, cum dicitur. Et in diebus Moysi, qui misit exploratores de Cadesbarne, Numer. 13.
marg.|  .16. Misericordiam fecit ipse. Iosue.
marg.|  .17. Et caleph. Et que sit illa misericordia, subditur.
marg.|  .18. Stare contra hostem. idest stando contra alios exploratores populum deterrentes, et isti econtrario populum confortabant ei constantiam ingerendo, Nm. 14.
marg.| .19. Et prohibere gentem. iudaicam.
marg.|  .20. A peccatis. rebellionis contra Deum dicentes. Nolite rebelles esse contra dominum, neque timeatis populum terre huius, quia sicut panem, ita possumus eos devorare.
marg.| .21. Et ipsi duo constituti. id est stabiles, et firmi.
marg.|  .22. A periculo. mortis.
marg.| .23. Liberati sunt. Nam omnes alii, qui in egressu de Egypto numerati, a viginti annis, et supra, mortui fuerunt in deserto, quorum numerus fuit sexcenta milia, tamen excipiuntur inde Levite.
marg.| .24. Inducere illos in hereditatem. idest, ad inducendum filios Israel in hereditatem sibi promissam, fuerunt isti duo reservati.
marg.|  .25. Que manat lac, etc. Nam abundat in pascuis animalium, et arboribus, in quibus apes mellificant abundanter.
Numérotation du verset Sir. 46,ad litteram 
marg.| {3.2207} .1. Et dedit. Hic ponitur laus Caleph, per se, cum dicitur. Et dedit dominus ipsi Caleph fortitudinem. corporis, et animi contra hostes.
marg.|  .2. Et usque in senectutem permansit. unde dixit Ios. 14.c. Hodie octoginta quique annorum sum, sic valens, etc. Et subditur : Fortitudo in me usque hodie perseverat, tam ad bellandum, quam ad gradiendum.
marg.|  .3. Ut ascenderet in excelsum terre locum, et semen ipsius, etc. Ideo subditur ibidem. Da mihi montem istum. Et cetera, que patent.
marg.|  .4. Et iudices. Hic ponitur laus iudicum : Et primo plurium in generali, cum dicitur. Et iudices singuli suo nomine. scilicet Othoniel Aioth. Sangar, et sic de aliis.
marg.|  .5. Quorum non est corruptum cor. per avaritiam, et infidelitatem.
marg.|  .6. Qui non aversi sunt a domino. per idololatriam.
marg.|  .7. Ut sit memoria illorum in benedictione. propter bona, que fecerunt genti sue sicut dicitur Iudicum. 2.c. Suscitavitque dominus iudices, qui liberarent eos a devastantium manibus.
marg.|  .8. Et ossa eorum pullulant de loco suo. Erant enim sepulta in celebri loco ad memoriam bone fame. ideo subditur.
marg.|  .9. Et nomen eorum permanet in eternum. et non solum per celebrem sepulturam, sed etiam per successorum bonitatem, qui fuerunt imitatores virtutum paternarum, ideo subditur.
marg.|  .10. Permanente. ad filios eorum virorum gloria, que non consistit in divitiis, sed in operibus virtuosis.
marg.|  .11. Dilectus a domino. Hic consequenter ponitur laus Samuelis, qui fuit ultimus iudex, dicens : Dilectus a domino Deo suo Samuel propheta domini. primo Regum 3.d. Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset domini.
marg.|  .12. Renovavit imperium. de mandato domini transferens regnum de tribu Benjamin ad tribum Iuda primi Reg. 16.c.
marg.| {3.2208}
marg.| .13. Et unxit principes in gente sua. In lege domini iudicavit congregationem. scilicet Saulem. 1Rg. 10. et David 16.
marg.|  .14. Vidit deum Iacob. id est, cognovit in revelatione prophetice. audivit enim eum loquentem sibi, primi Regum in pluribus locis. ideo hic accipitur vidit, pro audivit, sicut Ex. 20.c. Cunctus autem populus videbat voces, etc.
marg.|  .15. Et in fide sua. idest in fidelitate sua.
marg.|  .16. Probatus est propheta. Quia verba sua fuerunt impleta.
marg.|  .17. Et invocavit dominum omnipotentem in oppugnando hostes. 1Rg.. 7.
marg.|  .18. In oblatione viri inviolati. id est in oblatione sua. Dicitur enim ibidem : Tulit autem agnum lactantem unum, et obtulit illum holocaustum integrum domino. Dicitur autem hic Samuel vir inviolatus, quia per avaritiam, vel aliud vitium a rectitudine iustitie non discessit.
marg.|  .19. Et intonuit de celo dominus, et in sonitu magno, etc. 1Rg. 7.
marg.|  .20. Et ante tempus finis vite etc. id est revelationis annorum suorum.
marg.|  .21. Testimonium prebuit in conspectu domini, et Christi. id est Saulis in regem uncti. 1Rg. 12.a. dicens : Loquimini de me coram domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, etc. Et subditur ibidem : Et dixerunt, Non es calumniatus nos, etc. ideo subditur.
marg.|  .22. Pecunias, et usque ad calciamenta etc. id est usque ad rem minimam.
marg.|  .23. Et post hec dormivit. j. Reg. 25.a. Mortuus est autem Samuel, etc.
marg.|  .24. Et notum fecit regi, scilicet Sauli, cui dixit mortem suam imminere in crastino, dicens. 1Rg. 28.c. Cras autem tu, et filii tui eritis mecum, etc.
marg.|  .25. Et exaltavit vocem eius de terra in prophetia. Apparuit enim quasi surgens de terra ad denunciandum Sauli mortem suam, et populi. Sequitur enim ibi : Sed et castra Israel tradet dominus in manus Philisthiim, ideo subditur : Delere impietatem gentis, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_46)

Notes :