Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Sir. 5,1 

Noli attendere
ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita.
Nihil enim proderit in tempore vindicte et obductionis.
Numérotation du verset Sir. 5,2 

Ne1 sequaris in fortitudine tua2 concupiscentiam3
1 Ne ΩJS edd. Ed1455 Rusch ] Non Weber |
2 in fortitudine tua ΦP Θ ΩM ΩJ ΩS edd. Ed1455 Rusch ] om. Weber |
3 concupiscentiam] concupiscentias Cava ΘH |
cordis tui4
4 tui Cava M Y Z S² Φ Θ ΨD ΩM ΩJ ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 5,3 

et ne dixeris : Quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea ?
Deus
enim vindicans vindicabit.
Numérotation du verset Sir. 5,4 

Ne dixeris5 : Peccavi6 et quid mihi accidit7 triste ?
5 dixeris] + in corde tuo ΦP T² S, cf. Ps. 9, 27 etc., + viri ΩM, + in corde et vi L* |
6 Peccavi] + vindicavi T |
7 mihi accidit ΘAM ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber | accidit] accidet Cava ΩM |
Altissimus enim est patiens
redditor.
Numérotation du verset Sir. 5,5 

De propitiatu8 peccatorum9
8 propitiatu Cor1 ] + autem ΩJ*, propitiato ΛL* ΠH L M Y ΦRG ΘAM Z ² T Cor1 (vel) Sixtina Clementina , propitiatio ΦP, + autem ΩJ* |
9 peccatorum Cor1 Ed1455 Rusch Weber ] peccato L M Y Φ ΘAM Z² Cor1 (vel) Sixtina Clementina | de propitiatu peccatorum] om. Cor1 ( DE PROPITIATU PECCATORUM vel DE PROPITIATO PECCATO . Beda neutrum habet set simpliciter NOLI ESSE SINE METU) |
noli esse sine metu10 neque11 adiicias peccatum super peccatum
10 metu] + Dei X |
11 neque] ne x, et ne X |
Numérotation du verset Sir. 5,6 

et ne12 dicas13: Miseratio Dei14 magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
12 ne Cor1 (Rabanus) Weber ] om. Φ Z² S² ΩM Rusch |
13 peccatum super... dicas] om. ΘA |
14 Dei Rusch Weber ] Domini edd. |
Numérotation du verset Sir. 5,7 

Misericordia enim et ira ab illo cito proximat15 et in peccatores respicit ira illius.
15 cito proximat plerique codd. ] cito proximant edd., om. Weber
Numérotation du verset Sir. 5,8 

Non16 tardes converti ad Dominum17* et ne differas de18 die in diem.
16 Non ΩM ΩJ ΩS Rusch Weber ] ne Y² Ed1455 ; cf. Hugo de Sancto Caro, Postillae (Ed1703) : « Ne tardes... » |
17 Dominum plerique codd. edd. Ed1455 Rusch Clementina ] Deum Weber (G Σ Y Z* T x) |
18 de] om. ΩM b* |
Numérotation du verset Sir. 5,9 

Subito enim veniet19 ira illius20 et in tempore vindicte disperdet te.
19 veniet Amiatinus L M² Q Y Z Φ Θ ΨD ΩM ΩJ ΩS edd. Rusch ] venit Weber |
20 illius Ω (in ras.) ] Domini Ed1455 |
Numérotation du verset Sir. 5,10 

Noli anxius esse in divitiis iniustis
Non21* enim proderunt22 in die obductionis
21 Non ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Ed1532 Rusch Sixtina Clementina ] Nihil Weber |
22 proderunt X Amiatinus L Q* Θ ΩM ΩJ ΩS Rusch Carafinus ] + tibi cett. codd. edd. Ed1455 Clementina Weber |
et vindicte
Numérotation du verset Sir. 5,11 

Non ventiles te in omnem ventum23 et non eas in omnem viam24. Sic25 enim26 peccator probatur in27 duplici lingua.
23 omnem ventum ] omni vento Cava L Y² ΘH ΓAM² ΨD |
24 omnem viam Amiatinus ΛL ΠH ΘAM ΩJ ΩS Ed1455 Sixtina Clementina ] omni via ΩM Cor3 (vel) Rusch Weber |
25 Sic] Si ΩM |
26 enim] omnis ΩS, + omnis Ed1455 Ed1530 Sixtina Clementina |
27 in Y ΦRG Θ Z² S² ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina Clementina ] om. cett. codd. edd. Weber |
Numérotation du verset Sir. 5,12 

Esto firmus in via Domini28
28 Domini Y Φ ΘH Z ΩM ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina Clementina ] Dei cett . codd. Weber
et in veritate sensus tui et scientia et29 persequatur30 te verbum pacis et iustitie.
29 scientia et Ω(ia et in ras. )] scientiam ΛL* |
30 persequatur ΩS ΩV ] prosequatur ΩM ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Sir. 5,13 

Esto mansuetus
ad audiendum verbum Dei31*ut intelligas et cum sapientia profers32* responsum verum.
31 Dei L Y S² Σ ΛΦ Θ ΨD Γ Cor1 ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina Clementina ] Domini M, om. Cor1 (Rabanus non habet DEI ) Weber |
32 proferes Σ Φ Θ S² Cor1 (Rabanus) ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] profers X ΛL ΓM* ΨD*, profer Y ΓAM² Ψ , refers Cava, proferas M² Sixtina Clementina, fer Q Z* T², fers Weber |
Numérotation du verset Sir. 5,14 

Si est tibi intellectus responde proximo. Sin33 autem manus tua sit34 super os tuum ne capiaris in35 verbo indisciplinato
33 Sin ΩJ* Rusch Weber ] Si ΦR Ω |
34 manus tua – sit ΩS ΩJ Ed1455 ] manus tua Y ΩM, inv. Cor3 (al.) Weber , + ut ΩM |
35 in S² plerique codd. edd. Rusch Weber ] om. Cava X ΠΗ Y S* Edmaior. cum Augustino |
et confundaris.
Numérotation du verset Sir. 5,15 

Honor
et gloria
in sermone sensati
lingua vero36 imprudentis
36 lingua] + tua Cava | vero Σ ΛL ΠΗ T S ΩJ ΩS edd. ] om. Rusch Weber
subversio est37 ipsius38.
37 est ΛL ΠΗ Y Φ Z² T S ΨD ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
38 ipsius] illius X ΘH Z*ΩM |
Numérotation du verset Sir. 5,16 

Non appelleris39 susurro40 in vita tua41
39 appelleris] appellere ΩM |
40 susurro Σ² ΛL M² Q² S² ΓA ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] susurrio Weber |
41 in vita tua ΣΓ ΨD Γ ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Sixtina Clementina Weber |
et lingua tua ne42 capiaris
42 ne X L ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
et confundaris
Numérotation du verset Sir. 5,17 

super furem enim est confusio et penitentia
et denotatio43 pessima
43 denotatio Cor1 (Rabanus) Rusch Weber ] devotatio Cor1 (quidam dicunt male DEVOTATIο ), Cor3 (Rabanus minus recte)
super bilinguem
susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
Numérotation du verset Sir. 5,18 

Iustifica pusillum44 et magnum45 similiter
44 pusillum plerique codd. ΩM ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] pusillo Weber (G Q ΘAM* Z*), pupillo Cava T*, pupillum ΘH |
45 magnum plerique codd. edd. ΩM ΩJ ΩS Rusch ] magnatum Σ, magno Weber (G Cava Q ΘAM* Z* T* ) |

Capitulum 5

Numérotation du verset Sir. 5,1 
marg.| {3.2001} Noli attendere ad possessiones, etc. Hic prosequitur intentum de cupiditate.
marg.|  .1. Noli attendere ad possessiones iniquas. id est, inique acquirendas.
marg.|  .2. Et ne dixeris est mihi, etc. idest, mihi restat longa vita. ideo multa mihi sunt acquirenda.
marg.|  .3. Nihil enim proderit in tempore vindicte. divine.
marg.|  .4. Et obductionis. id est, clausionis sensuum, que fit in morte.
marg.|  .5. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam. per potentiam aliena rapiendo.
marg.|  .6. Et ne dixeris quomodo potui. de preterito, sic, scilicet, potens ero in futuro.
marg.|  .7. Aut quis me subiiciet. quasi dicat, nullus : sed hoc removetur, cum subditur.
marg.|  .8. Deus enim vindicans vindicabit. cuius potentie nemo resistere potest.
marg.|  .9. Ne dixeris : peccavi et quid mihi accidit triste. quasi di. ita bene vel melius est mihi sicut non peccanti : et hoc frequenter contigit quantum ad bona temporalia : ideo subditur punitio divina.
marg.|  .10. Altissimus enim est patiens redditor, etc. nam aliquando expectat per totam vitam : et tunc post hanc infert gravissimam gehenne penam.
marg.|  .11. De propitiatu peccatorum, etc. scilicet, per penitentiam remissorum.
marg.|  .12. Noli esse sine metu. quia nescis si penitentia sufficiens fuerit : et si fuerit sufficiens ad remotionem culpe, non tamen totalis pene.
marg.|  .13. Neque adiicias peccatum. per recidivum.
marg.|  .14. Super peccatum. prius dimissum, quia sic quodammodo per ingratitudinem rediret.
marg.|  .15. Et ne dicas, Miseratio domini magna est. de Dei misericordia nimis presumendo : et subditur ratio.
marg.|  .16. Misericordia enim. parcens.
marg.|  .17. Et ira. puniens.
marg.|  .18. Ab illo cito proximat. secundum quod homo penitet de {3.2002} peccatis, vel induratur in illis : ideo subditur.
marg.|  .19. Non tardes converti ad Dominum. per penitentiam veram. Et revertitur auctor ad increpationem cupiditatis, dicens.
marg.|  .20. Noli anxius esse in divitiis iniustis. acquirendis vel male retinendis. Cetera patent ex dictis.
marg.|  .21. Non ventiles te. Auctor supra inducit ad docendum veritatem. Hic consequenter inducit ad vitandum indecentiam et superfluitatem, dicens : Non ventiles te in omnem ventum. iactanter et presumptuose docendo.
marg.|  .22. Et non eas, etc. id est, in omnem opinionem recitando, et nunc uni, nunc alteri adherendo.
marg.|  .23. Sic enim peccator etc. modo veritatem docendo, modo contrarium veritati asserendo, quod solent facere auctores vacillantes in fide : ideo subditur.
marg.|  .24. Esto firmus. quantum ad fidem.
marg.|  .25. Et in veritate sensus tui. id est, dictamine rationis naturalis quantum ad mores.
marg.|  .26. Et prosequatur te verbum pacis et iustitie. In agibilibus huius vite. Et quoniam ad doctorem pertinet de quesitis respondere veritatem : ideo subditur.
marg.|  .27. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Dulciter audiendo questionem de fide vel moribus tibi factam.
marg.|  .28. Ut intelligas. querentis intentionem.
marg.|  .29. Et cum sapientia proferes responsum verum. secundum enim Philosophum opus est sapientis non mentiri de quibus novit, ideo subditur.
marg.|  .30. Si est tibi intellectus. veritatis circa quesitum.
marg.|  .31. Responde proximo, sin autem, manus tua sit super os tuum. tacendo. Et subditur ratio.
marg.|  .32. Ne capiaris. et patet littera. Et quoniam aliquando doctor vane glorie cupidus verecundatur non respondere, nec audet in palam, quia nescit veritatem, ideo respondet occulte et male, propter quod subditur.
marg.|  .33. Non appelleris susurro. male loquens in silentio. unde dicitur susurro ab auris sono, eo quod loquitur in aure.
Numérotation du verset Sir. 5,ad litteram 
marg.| {3.2003} .1. Et lingua tua. Coram Deo, et coram hominibus aliquando, scilicet, quando talia ad hominum notitiam deducuntur.
marg.|  .2. Super furem enim est. id est, peior fure, qui facit fraudem in re possessa : sed iste fraudem facit in veritatis doctrina, quod est deterius, ideo subditur.
marg.|  .3. Confusio et penitentia. quia talis se videns confusum penitet de responsione sua.
marg.|  .4. Et denotatio pessima. id est ostensio confusibilis cum digito.
marg.|  .5. Super bilinguem. quia sic respondet ignorans, sicut sciens. {3.2004} Ideo subditur.
marg.|  .6. Susurratori autem odium. quia meretur ista mala. Aliter autem potest exponi littera ab illo loco : Non appelleris susurro. de ignaro doctore, qui nescit doctrinam bonam alterius in palam impugnare, et invidia motus in occulto nititur eam depravare. Potest etiam exponi de quolibet occulto detractore. In fine concludit de vero doctore.
marg.|  .7. Iustifica pusillum et magnum similiter. non declinando a veritate doctrine propter varium statum hominum et fortunam, quia veritas est stabilis, nec sequitur fortune variabilitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sir. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=32&chapitre=32_5)

Notes :