<35.11809> Prothemata in librum Trenorum
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,1
marg.|
Paschasius.
1
* Sunt Cantica canticorum, sunt et Lamentationes lamentationum. Liber Salomonis: ‘Cantica canticorum’, Treni Ieremie ‘Lamentationes lamentationum’a. Sicut2 enim cantica precellunt in quibus sponsus aut3 sponsa “dulcibus fruuntur4 amplexibus5”b. Ita lamentationes in quibus sponsi6 a sponsa absentia7 multimodis8 fletibus deploratur. Unde diciturc:
quomodo sedet sola civitas
9
.
In illis canticis inducuntur diverse persone10 ad nuptialia gaudia. In hiis lamentationibus11 diverse12 abducte13 planguntur. Cantica decent in patria lamentationes in huius vite14 miseria. Hinc David aitd: « Te decet hymnus Deus in Sion15*» et alibie: «Beatus vir cuius est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum in loco quem posuit».A
a
Paschasius Radbertus
, Expositio in Lamentationes Hieremiae, lib. 1, lin. 35: « Et sicut proprie appellatur liber Salomonis Cantica canticorum ita et appellari queunt Threni Hieremiae Lamentationes Lamentationum ».
b Cf.
Prv. 7, 18
.
c Lam. 1, 1.
d Ps. 64, 2.
e Ps. 83, 6-7.
1 Prothemata... Trenorum
Rusch
] Glose perutiles in lamentationes Iheremie compilate a magistro Gisleberto universali
La71, Incipiunt lamentationes ieremie prophete inscr. Ars60
Paschasius Andrée (plerique codd.) ] om. An54 Her403 Her911 Rusch
Paschasius Andrée (plerique codd.) ] om. An54 Her403 Her911 Rusch
2 Sicut] Sic
Her403 Her911
3 aut
consensus cod. Andrée
] ac
Andrée cum Paschasio
4 fruuntur] perfruuntur
P576
5 fruuntur – amplexibus]
inv. Ad450 Zw36
6 sponsi]
om. P14781 Her403 Her911
7 a sponsa – absentia (absentiam
Ars60)
]
inv. Ars60 P14781 Her403 Her911
8 multimodis
Her911²
] multis modis
Her911* Ars60 Her403 Her911
9 civitas] + etc.
Andrée
10 diverse – persone]
inv. Ars60 P14781 Her403 Her911
11 lamentationibus
Andrée
] lamentationes
P14781 Her403 Her911 Rusch
12 persone... diverse²]
om. hom. R15B11
13 abducte] adducte
Ars60 P14781 Her403 Her911
14 vite] vie
Ars60 P14781 Her911
,
Hrl3117 An54 La71* R15B11,
+ misericordia
La71*
(
corr.)
15 Sion
Andrée
] + et tibi reddetur votum in Ierusalem
P2578 Rusch
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,2
marg.|
PASCHASIUS.
16* “Quadruplici plangit alphabeto”f quia et nos et “mundus de quatuor elementis consistimus. Igne, aqua, aere et terra”g ut qui “quatuor elementis consistimus quatuor plangamus alphabetis”h. Quod propheta non solum presentia sed preterita et futura deploret liber Paralipomenon manifestat ubi legituri quod “universus Iuda et Hierusalem luxerunt Iosiam”. {t. 3: Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 183a} et17* Ieremias precipue. 18
f
Hieronymus,
Prol. 487 (Hier.) ‘Ieremias propheta cui’, § 3.
g Cf.
Plinius,
Historia naturalis 2, 4. 10.
h Cf.
Paschasius Radbertus
, Expositio in Lamentationes Hieremiae, lib. 1, lin. 117-118: « Sub quattuor recte plangamur litterarum alfabetis».
i Cf. 2Par. 35, 24-25.
16 Paschasius
Andrée
]
om. Her403 Rusch
17 Et
Andree
] Sed
Rusch
18
sententia 2 una cum Rusch 1
(Sunt ... posuit)
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,3
marg.|
[1]Sub quadrato celi cardine presentis seculi delicta quadrato alphabeto luget ut omnes ad lamenta invitet. Materialis enim hic numerus est quia et homo et mundus quatuor elementis est compactus. Quatuor sunt tempora, quatuor climata, etas quoque nostra quatuor constat partibus scilicet temporis diei mensis et anni. [2] “Hic quoque numerus materialis quasi quadratus et solidus omnia sibi ut subsistant quadrata19 non solum terrena sed etiam celestia. Quatuor sunt evangeliste, quatuor virtutes egregie, unde cetere egrediuntur quibus quasi quatuor paradisi fluminibus omnia virtutum germina irrigantur. Quod ergo quatuor elementis subsistimus vel quod interius externusque delinquimus iustum est ut cum propheta quaternario numero defleamus et materiali numero nos intus exteriusque renovemus ut singulis morum corporumque corruptionibus singula opponantur elementa litterarum ut qui super flumina Babylonis captivi tenemur absoluti penitentia et gratia in nostra Sion vera libertate perfruamur”.B
j
j [2] Cf.
Paschasius Radbertus
, Expositio in Lamentationes Hieremiae, lib. 4, lin. 5-30.
19 quadrata]
coniec.,
quadrat.
Rusch
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,4
marg.|
PASCHASIUS. Constat multa esse genera fletuum multas differentias lacrimarum. Aliter propria damna aliter plangimus aliena aliter ploramus desiderio celestis patrie aliter pro scelerum immanitate et terrore gehenne id est aliter pro dolore cordis aliter pro amore pie recordationis. Has diversitates fletuum divina scriptura in diversis locis explanat cum singulorum varios affectus et lamenta explicet unde David: fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte etc. et alibi lavoravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo et Ieremias: caligavit oculus meus per amaritudine et cum hiis affectibus fideles moventur qui totum volumen illud Ezechielis in sensum mentis traiiciunt in quo erant scripte lamentationes et carmen et ve. C
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,5
marg.|
PASCHASIUS. Tam terrene civitatis ruinam quam Ecclesie damna et animarum discrimina in lamentationibus exponere et pro oportunitate locorum ad tria tempora sensus decernimus dirigere.
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,6
marg.|
Treni sicut ait Hieronimus metrica lege compositi apud hebreos sunt unde apud latinos in singulis sententiarum principiis singule Hebreorum littere prenotantur a quibus in propria lingua unusquisque versus incipitur. Nec tot littere vacant a mysterio cum nec « unus apex aut unum iotha » de lege preteriri debeat. Unde singularum litterarum intelligentia singulis sententiis est aptanda. D
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,7
marg.|
Aleph interpretatur ‘doctrina’. Vera autem doctrina est qua Deus cognoscitur et uniuscuiusque status vel defectus non ignoratur. Unde Isaias: glorificate Dominum in doctrinis unde bene Ieremias spiritu meroris plenus ait: quomodo sedet sola civitas plena populo etc. Non plangit menia civitatis sed tropice populum in captivitatem ductum unde Isaias: et relinquetur filia Sion sicut tugurium in cucumerario et sicut civitas que vastatur fit vehemens exclamatio prophete plena fletibus plena doloribus plena admiratione et stupore. E
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,8
marg.|
GILIBERTUS.
20* Lamentationes Ieremie membro patet orationis maxime distingui vel dissoluto colorari. Res enim breviter absoluta sine tocius sententie demonstratione dicitur que alio orationis membro excipitur sicut est hic: Plorans ploravit in nocte etc. Interdum vero more dissoluti coniunctiones de medio auferuntur partes separate offeruntur hoc modo. Quomodo sedet sola civitas et more rhetorico aliquando duobus membris aliquando tribus aliquando pluribus constat oratio. F
20 Gilibertus]
scrips.,
Gislebertus
Andrée
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,9
marg.|
PASCHASIUS.
21* Lamentatio est aut ex merore presentis vite aut ex desiderio eterne vite cordibus humanis dono Spiritus Sancti infusa compunctio. Legimus David lamentatum super Saul et Ionathan et super Absalon flevit Ezechias fletu magno flevit Petrus amare. Sed hee merito lamentationes lamentationum vocantur et sic genus retenditur ad speciem ut aliquando species ad genus extendatur. Sic terrene Hierusalem et populi excidium deploratur ut presentis Ecclesie damna defleantur. Sic generalitas novi populi et veteris qui a fide corruentes captivantur ut uniuscuiusque anime que fuit templum Spiritus Sancti ruina plangatur. Sic ad presentem captivitatem sub qua fit hec prophetia lamentationes intendunt ut que facta est sub Tito et Vespasiano penitus non obmittant. Omnes denique presentis vite causas et ruinas cernens propheta et gemit et plangit et plorat ad singula ut discant singuli deflere propria cum defleat ipse communia et aliena delicta. G
21 Paschasius
Andrée
]
om. Rusch
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,10
prol.|
[ut infra Lam. 1, 1, sententia in
Quomodo sedet sola civitas :
Subversionem
...
]
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,11
marg.|
GILIBERTUS.
22* Rhetoricorum colorum splendorem et sententiarum gravitatem et elocutionis ornationem me tacente diligens lector non tacebit. Locorum quorum rhetoricorum multitudinem et dialecticorum raritatem et argumentorum subtilitatem gratis inveniet. Preterea et rhetorice conquestionis humilitatem et interdum indignationis asperitatem vel utriusque commixtionem nullo docente docebit. Rudibus tamen satisfaciendo et conquestionem et indignationem rhetoricam propriis definitionibus ad medium deducere non gravabor. Et enim, ut ait Tulliusk,"conquestio oratio auditorum misericordiam captans". Cuius primus locus est per quem quibus in bonis fuerimus et quibus in malis nunc simus ostendimus sicut hic: quomodo sedet sola civitas etc. Indignatio est oratio per quam conficitur aut in hominem odium aut in rem offensio. Cuius primus locus est ab autoritate cum dicitur: « Quare cure ea res fuerit diis immortalibus » etc. Sicut hic: candidio Nazarei eius nive etc. In primo ergo alphabeto paucos conquestionis et indignationis locos assignando diligentiori et perspicatiori viam aperio lectori. H
k
¶Fons :
Cicero,
De inventione,
1, 106; cf.
[Cicero],
Ad
Herennium, 3, 13, 24. [Andree2005]
22 Gilibertus]
scrips.,
Gislebertus
Andrée
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,12
marg.|
Liber iste hebraice Phinoth
23, grece treni, latine lamentationes dicitur.I
23 Phinoth] Prehmoth
An54
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,13
marg.|
In24 his25 lamentationibus quatuor alphabeta26 reperiuntur. Sicut enim pueri elementis27 nutriuntur28, sic29 istis lamentationibus30 vita nostra moresque31 formantur. Ut enim32 docetur33 Israel peccata lamentari34, ne captivetur, sic35 nos, ne insidiis diaboli decepti patriam nostram, id est celestem36 Hierusalem37, perdamus38. Ploremus ergo mala, que fecimus, et plorando39 non faciamus dicentesl:
Quomodo sedet sola civitas plena populo
etc.40
J
l Lam. 1, 1.
24 In] Pasc<h>asius
praem. An54
, Notandum est quia
praem. P2578
25 his] istis
La71
26 alphabeta]
scrips.,
alfabeta
Andrée,
alfabetis
An54
, alphata
BL3117
27 elementis] e litteris
P2578
28 nutriuntur] erudiuntur
BL3117 Her403 P2578
29 sic] + in
Her403
30 lamentationibus istis
BL3117 Her403
31 vita nostra moresque] nostra vita moresque
La71,
vita nostraque mores
BL3117
32 Ut enim] unde
BL3117
33 docetur] doceatur
Her403
34 peccata lamentari] lamentari peccata
La71
, lamentari peccatis
Her403
35 sic] sicut
BL3117
36 celestem
om. An54 La71
37 celestem Hierusalem] Ierusalem celestem
BL3117
38 perdamus] perdimus
La71
39 plorando] ploranda
BL3117 Her403
40 civitas plena populo etc.] etc.
La71
, civitas etc.
Her403
, civitas
BL3117
, civitas... populo
P2578
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,14
marg.|
Notandum est41 quod quadruplici plangit alphabeto42. Verisimile est43 hoc ideo fieri, quia corpora humana quatuor constant elementis44, quibus gravantur45, dum in hac vita46 pluribus obligantur peccatis. Conveniens quoque est ut47 quatuor anime virtutes mundana delectatione48 sauciatas49 quadruplici ordine50 lamentatio51 restituat.K
41 est1
om. BL3117 Her403
42 alphabeto plangit]
inv. BL3117
43 est] + enim
P2578
44 constant elementis] elementis constant
La71
45 gravantur] aggravantur
Her403 P2578
46 dum ... vita]
om. Her403
, et
BL3117
47 est ut] fuit ut
BL3117
, ut
Her403 La71
, est
An54
48 delectatione]
om. Her403
49 sauciatas]
ut videtur BL3117,
saucietas
Her403
50 ordine] + facta
BL3117 Her403
51 lamentatio]
om. P2578
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,15
marg.|
Duo genera canticorum scriptura testatur: Unum quod cantavit Moyses pro populo liberato ab Egyptiis; alterum quod52 Ieremias pro53 populo captivando54 a Chaldeis. Hoc autem canticum cum sit55 a Ieremia ad correctionem56 oblatum rex Ioachim legisset, comtempto Deo igne cremavit, ut autem secundum prophetiam suam omnia ostenderet evenisse. Post captivitatem lamentationes57 suo libro inseruit, ut Israel58 de peccatis penitentiam ageret. L
52 quod]
om. La71
53 pro]
om. La71
54 | captivando] captivato
Her403
55 cum sit] cum sibi
An54
, conscriptum
Her403
56 correctionem] correptionem
La71
57 lamentationes] lamentationem
An54 Her403
58 Israel] populus
praem. Her403
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,16
marg.|
Sicut59 inter omnia cantica Veteris et Novi Testamenti60 canticum Salomonis per excellentiam Canticum61 Canticorum appellatur62, sic Lamentationes Hieremie inter omnes Lamentationes Lamentationum vocantur63
M
m
m
¶Fons : Cf.
Hieronymus
(pseudo), In Lam., 787A. [Andrée2005].
59 Sicut] sunt
BL3117
60 et Novi Testamenti] testamenti et novi
BL3117 Her403
61 Canticum] cantica
BL3117 P2578
62 appellatur] appellantur
BL3117 P2578
63 Lamentationes1 ... vocantur]
om. An54 BL3117 La71
| inter ... vocantur]
om. Her403
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,17
marg.|
Fuerunt64 hee lamentationes apud Hebreos65 metri ratione composite, quod in translatione servari non potuit. Habent66 quoque in principio singularum67 sententiarum singulas alphabeti litteras ordinatas, quod translator servare non potuit, sed singula elementa singulis sententiis seorsum68 preposuit, quorum interpretatio propriis inerat sententiis69. Possunt autem hec70 historialiter71 referri ad Iudaicam plebem72, spiritualiter ad ecclesiam, moraliter ad unamquamque73 animam.N
n
n
¶Fons : Cf.
Hieronymus
(pseudo), In Lam., PL 25, 787A-B. [Andrée2005]
64 Fuerunt] + et
P2578
65 apud Hebreos
om. An54 La71
66 Habent] habuerunt
BL3117 Her403 P2578
67 singularum]
om. La71
68 seorsum]
om. P2578
69 inerat sententiis] inheret sententiis
Her403
, sententiis conveniret
P2578
70 hec]
om. P2578
, hi
BL3117
71 historialiter] + ad hoc sed postea idem
La71* (del.)
72 plebem Iudaicam
inv. BL3117 Her403 P2578
73 unamquamque] quamque
BL3117 Her403
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,18
marg.|
Sicut74 testante Salomone triplex funiculus cito solvi75 non potest, ita he lamentationes cum tria hic notantur76 – historia77, allegoria78, moralitas.O
74 Sicut] sic
La71
75 solvi] dissolvi
Her403
76 notantur] notentur
Her403
77 historia] + scilicet
Her403
78 allegoria] + et
Her403
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,19
marg.|
Agit autem79 Ieremias propheta in his lamentationibus et de Chaldeorum
captivitate propter occisionem Zacharie occisi inter templum et altare, et
occisione Christi Iesu a Tito et Vespasiano. P
captivitate propter occisionem Zacharie occisi inter templum et altare, et
occisione Christi Iesu a Tito et Vespasiano. P
79 autem]
om. La71
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,20
marg.|
Similiter Ecclesia vel quelibet anima a Deo propter peccata desolata80 adeo81 in captivitatem rapitur, et que super omnem terram82 princeps constituta fuerat83 iuxta illudo: « Constitues eos principes super omnem terram ». Et domina84 gentium, id est
genti85 vitiorum imperabat diabolo tributaria viciis servire cogiturp.Q q
genti85 vitiorum imperabat diabolo tributaria viciis servire cogiturp.Q q
o Ps. 44, 17.
p
¶Fons : Cf.
Hieronymus (pseudo),
In Lam., PL 25, 788A
q
¶Fons : Similiter ... illud : Cf.
Hieronymus
(pseudo), In Lam., PL 25, 788A [Andree2005]
80 desolata] derelicta
P2578
, desolati
La71
81 adeo] a diabolo
P2578
82 terram] terra
P2578
83 fuerat] erat
P2578
84 domina ... est
om. P2578
85 genti] gentibus
P2578
Numérotation du verset
Lam. Prol.11809,21
marg.|
Plebs namque
Iudaica, quam sibi Deus ex omnibus mundi gentibus elegerat,
quam ex Egypto eductam cunctis nationibus potentiorem effecerat, quam
legis sue preceptis et mysticis sacramentis imbutam sacraverat, propter idolatriam et legis divine transgressionem a Creatore destituta, templo incenso, Hierusalem destructa et omni regione ipsorum devastata, Caldeis captivantibus fuerat subiugata, et ad ultimum Romanis seu cunctis gentibus propter vindictam Dominici sanguinis, quem seviens fundere non timuit, miserabili servitute noscitur mancipata. R
quam ex Egypto eductam cunctis nationibus potentiorem effecerat, quam
legis sue preceptis et mysticis sacramentis imbutam sacraverat, propter idolatriam et legis divine transgressionem a Creatore destituta, templo incenso, Hierusalem destructa et omni regione ipsorum devastata, Caldeis captivantibus fuerat subiugata, et ad ultimum Romanis seu cunctis gentibus propter vindictam Dominici sanguinis, quem seviens fundere non timuit, miserabili servitute noscitur mancipata. R
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lam. Prothemata in librum Trenorum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=35&chapitre=35_Prol.11809)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lam. Prothemata in librum Trenorum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=35&chapitre=35_Prol.11809)
Notes :