Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Dn. 1,1 

Anno tertio regni
Ioachim regis Iude1
1 Iude] Iuda Weber
venit Nabuchodonosor rex Babylonis in2 Hierusalem et obsedit eam.
2 in] om. La10 Weber
Numérotation du verset Dn. 1,2 

Et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iude
et partem vasorum
domus Dei
et asportavit
ea in terram Sennaar
in domum dei sui
et vasa
tulit3
3 tulit La10 Rusch ] intulit Weber
in domum
thesauri dei sui.
Numérotation du verset Dn. 1,3 

Et ait rex Arphaxat4
4 Arphaxat] scrips. , Arfaxat Rusch , Asfanaz Weber
preposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel et
de semine regio
et tyrannorum
Numérotation du verset Dn. 1,4 

pueros in quibus nulla esset macula,
decoros forma
et
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,
et qui possent stare in palatio regis
ut doceret eos litteras
et linguam Chaldeorum.
Numérotation du verset Dn. 1,5 

Et constituit eis rex annonam
per singulos dies de cibis suis
et
de vino unde bibebat ipse. Et5 enutriti tribus annis
5 Et La10 Rusch ] Ut Weber
postea steterunt in conspectu regis.
Numérotation du verset Dn. 1,6 

Fuerunt ergo inter eos
de filiis Iude6
6 Iude La10 Rusch ] Iuda Weber
Daniel
Ananias, Misael et Azarias.
Numérotation du verset Dn. 1, 7 

Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina
Danieli Balthasar7,
7 Balthasar La10 (textum biblicum ab hinc nondum contuli) Rusch ] + et Weber
Ananie
Sydrac8,
8 Sydrac hic et ubique Rusch ] Sedrac Weber (hic et ubique)
Misaeli
Misac
et Azarie
Abdenago.
Numérotation du verset Dn. 1,8 

Proposuit autem Daniel
in corde suo
ne pollueretur
de mensa
regis, neque de vino
potus eius, et
rogavit prepositum9 eunuchorum ne contaminaretur.
9 prepositum] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 1,9 

Dedit autem Deus gratiam Danieli10,
10 g. D.] inv. Weber
et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Numérotation du verset Dn. 1,10 

Et
ait princeps eunuchorum ad Danielem11:
11 Danielem] Daniel Weber
Timeo ego Dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum,
qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris adolescentibus
coevis vestris
condemnabitis caput meum regi.
Numérotation du verset Dn. 1,11 

Et dixit Daniel ad Malasar12
12 Malasar] Malassar Weber
quem constituerat princeps eunuchorum
super Danielem13 Ananiam Misaelem14 et Azariam.
13 Danielem] Daniel Weber |
14 Misaelem] Misael Weber |
Numérotation du verset Dn. 1,12 

Tempta nos obsecro servos tuos diebus decem,
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
Numérotation du verset Dn. 1,13 

et
contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et, sicut videris, sic facies cum servis tuis.
Numérotation du verset Dn. 1,14 

Qui, audito sermone huiuscemodi, temptavit eos diebus decem.
Numérotation du verset Dn. 1,15 

Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
et corpulentiores
pre omnibus pueris qui vescebantur cibo regio.
Numérotation du verset Dn. 1,16 

Porro Malasar15 tollebat
15 Malasar] Malassar Weber
cibaria et vinum potus eorum
dabatque eis legumina.
Numérotation du verset Dn. 1,17 

Pueris autem his dedit Deus scientiam
et disciplinam
in omni libro
et sapientia,
Danieli autem intelligentiam
omnium visionum et somniorum.
Numérotation du verset Dn. 1,18 

Completis itaque diebus
post quos rex dixerat ut introducerentur,
introduxit eos prepositus eunuchorum
in conspectu Nabuchodonosor.
Numérotation du verset Dn. 1,19 

Cumque eis locutus16 fuisset rex
16 e. l.] inv. Weber
non sunt inventi tales
de universis17
17 tales - de universis] inv. Weber
ut Daniel Ananias Misael et Azarias.
Et
steterunt in conspectu regis.
Numérotation du verset Dn. 1,20 

Et omne verbum
sapientie
et intellectus
quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos
et magos
qui erant in universo regno eius.
Numérotation du verset Dn. 1,21 

Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Capitulum 1

Numérotation du verset Dn. 1,1 
marg.| {5. 146ra} Anno tertio regni Ioakim] etc. Liber iste totus in duas partes dividitur. Primo ostenditur notitia Danieli collata : et hec pars continet primum capitulum. In secunda parte usque in finem ponuntur decem visiones, in quibus ostenditur de quibus huiusmodi visio fuit. Prima ergo pars determinat, quod notitia maxima collata est Danieli. Secundo ponitur responsio quare, scilicet sobrietas Danielis. Tertio dicitur quod propter hoc in honorem Magistri sublimatus est. Dicit ergo.
marg.| {a} Anno tertio] etc. Et notandum quod istud quod hic dicitur, intelligitur de Ioakim filio Iosie, qui undecim annis regnavit in Hierusalem, sed tribus annis tantum sub tributo Nabuchodonosor : octavo enim anno regni eius venit Nabuchodonosor in Hierusalem, et fecit eum sibi tributarium. Unde tribus annis sub tributo servivit ei, postea rebellavit contra eum : et ideo latrunculi Chaldeorum, et Syrie et Moab et Ammon qui subiecti erant Nabuchodonosor vastaverunt Iudeam, et Ioakim infestaverunt, nec tamen interfecerunt : sed Nabuchodonosor veniens in Hierusalem, Ioakim vinctum secum duxit in Babylonem. Et de hoc adventu loquitur hic.
marg.| {a} Anno tertio] etc. Glossa, ex quo tributum cepit reddere : Ioachin autem filium eius pro ipso substituit. Statim autem inito consilio, ne Iudei de cetero auderent rebellare, reduxit eum Nabuchodonosor in Hierusalem, et interfecit eum, et proiecit cadaver eius extra muros, et ita sepultura asini sepultus est, post ad preces civium permisit eum sepeliri : post recessit de Hierusalem. Considerans quoque quod Ioachin filius Ioakim numquam ei fidelis esset, quia sic patrem eius occiderat : reversus in Hierusalem duxit eum secum in Babylonem, et matrem eius, substituto Sedecia pro eo. Et sic solvuntur multe contrarietates. Sed quod dicit quedam Glossa super Ier. 22. quod eum interfectum a latrunculis Chaldeorum, Hebreorum narrat Historia : Ibi Hebrea Historia pro Traditionibus Hebreorum sumitur : quibus hic fides non est adhibenda. Vel forte latrunculos vocat Nabuchodonosor et suos : quia cum sub iure federis intrasset Hierusalem, fidem non servavit, sed Ioakim occidit, sicut dicit Iosephus.
marg.| {b} Regni Ioakim] Glossa filii Iosie : cuius tertio decimo anno cepit prophetare Ieremias, Ier. 1.a. sub quo et Holda mulier prophetavit, 4 Reg. 22.c.
marg.| {c} Et tradidit Dominus] cuius voluntate factum est, non viribus hostium.
marg.| {d} Ioakim] Super Mt. 1. dicit Hieronymus quod pater debet scribi per k, et m, ut Ioakim, filius per ch, et n.
marg.| {e} Et asportavit ea in terram Sennaar] Glossa Qui est locus Babylonis, in quo fuit campus Duran, et turris quam conati sunt edificare Gigantes.
marg.| {f} In domum Dei sui] etc. Unde aliquam reverentiam Deo exhibuit (ut dicit Glossa) cuius vasa in loco religionis sue reposuit ; nec omnia asportavit. Et postquam ea intulerat in Templum Dei sui, mox reposuit ea in Thesauro vasorum Dei sui.
marg.| {i} Et ait Rex Arphaxat Preposito eunuchorum] Hieronymus habet, Asphanez, vel Asphanaz.
marg.| {k} Ut introduceret] etc. in aulam regiam, vel in Babylonem. {5. 146rb} {l}   Et Tyrannorum pueros] id est Nobilium. Unde alia Littera habet :   [electorum filiorum] Propter hoc credunt Iudei Danielem, et socios eius fuisse eunuchos : secundum quod dicitur Is. 39.d. De semine tuo tollent, etc. Sed per hoc quod sequitur.
marg.| {m} In quibus nulla esset macula] patet quod non erant corporaliter eunuchi, id est corporali abscissione membrorum, sed spiritualiter. Unde maculam, vocat luxurie infamiam, vel alicuius malitie notam. Glossa Quidam se castrant pro celesti patria, et hi non sunt abscissi nisi sola voluntate ; et hi sunt sine macula. Vel (nulla macula) corporis, ut non essent gibbosi, vel claudi, vel huiusmodi.
marg.| {n} Decoros forma] que est (ut dicit Philosophus) quedam membrorum commensuratio.
marg.| {o} Et eruditos omni sapientia] secundum modum puerorum.
marg.| {p} Cautos scientia] naturali (et doctos disciplina) morum.
marg.| {q} Et qui possent stare in palatio Regis] id est qui essent digni stare, et ministrare. Introduceret inquam.
marg.| {r} Ut doceret eos litteras] artes scilicet liberales.
marg.| {s} Et linguam Chaldeorum] Glossa Syriacam, quia una est cum Chaldea.
marg.| {t} Et constituit eis Rex annonam] id est alimoniam, Et est tractum ab anno, quasi anni copiam : vel a tempore quo solebant Romani vocari ad cibos, scilicet a nona.
marg.| {u} Ut enutriti] Anticipatio est. Iam enim dicit eos enutritos, et post determinat quomodo nutriti sunt. Hieronymus tamen habet : Ut enutriti, etc.
marg.| {x} Et imposuit eis] etc. Indigne ferebat Nabuchodonosor, quod in palatio suo vocarentur nominibus Iudee, et propter hoc mutavit eis nomina ; et etiam in signum, quod eos specialiter de aliis elegerat.
marg.| {y} Proposuit autem in corde suo] non in verbis : quia forte non audebat adhuc inde loqui, vel expectabat tempus idoneum, vel (ut dicit Glossa) quia intentio prevalet verbis.
marg.| {z} Ne pollueretur de mensa Regis] id est de cibis mense. Comedebat enim forte Rex aliqua in Lege prohibita, Levit. 11. et Dt. 14. Vel idolothyta : quia forte cibaria sua Deo suo offerebat quasi pro reverentia, antequam comederet ea. Vel   [ne pollueretur] nimis comedendo,
prol.| Δ vel bibendo.
marg.| Mystice. {a} Anno tertio] etc. secundum Glossam Nabuchodonosor significat Diabolum vel hereticum, qui obsident Ecclesiam, et partem vasorum, id est dogmatum Ecclesiasticorum auferunt : quia si Philosophorum libros revolvas, partem vasorum, id est dogmatum veritatis, invenies. Mendacium enim iungunt veritati.
marg.| {g} Et vasa] Glossa, animas, vel sententias quas heretici habent.
marg.| {h} Intulit in domum] Glossa mundum, vel conventicula hereticorum. Vel domus sua moraliter potest dici Infernus, ad quem suos introducit Diabolus.
marg.| {i} Et ait Rex Asphanex] etc. Ita dicit Diabolus malo Prelato, ut in Ecclesiam inducat nobiles, non bonos viros, et pueros, non homines sapientes, et maturos. Is. 3.a. Dabo pueros Principes, etc. Introducuntur autem tales qui in palatio Regis possint stare : non in Choro, sed in curiis Principum vel in mundo, ut ibi addiscant litteras, id est Leges, et Decreta, ubi sola littera addiscitur, non spiritus qui vivificat, ut dicitur 2Cor. 3.b. sed littera, et lingua Chaldeorum, qui quasi Demones interpretantur, quia (ut dicit Glossa super 1Cor. 6.) nihil similius actibus Demonum quam lites exercere. Unde Sir. 28.b. Lingua tertia multos commovit.
marg.| Prima Lingua fuit Moysi, secunda Christi, tertia Iustiniani.
marg.| {x} Et imposuit] Glossa Quos sic Diabolus captivat, alio nomine
prol.| Θ vocat : ut
marg.| {5. 146va} Δ vel bibendo. {a} Et] ideo   [rogavit eunuchorum Prepositum ne contaminaretur] id est ne cogeretur contaminari, coactione scilicet efficienti, non sufficienti. Hieronymus habet [  ne contaminarentur] Et dicit hic : Si sapientiam, et doctrinam Babyloniorum sciret esse peccatum, numquam acquiesceret discere quod non licebat. Discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque convincant. Si quis enim imperitus huius artis adversus Mathematicos scribat ; aut expers Philosophie contra Philosophos : quis etiam ridendus non rideat ? Hac ergo intentione discunt pueri Chaldaicam doctrinam, qua Moyses Egyptiorum sapientiam.
marg.| {b} Dedit autem Deus Gratus enim erat ei Daniel pro sua venustate, et sapientia : vel pro virtute eius, et abstinentia Miserebatur autem eius Prepositus : quia sine culpa sua erat in captivitate. Glossa, Qui pro peccato Maiorum ductus est in captivitatem, virtutum suarum recepit mercedem. Unde datur intelligi quod si quando diliguntur ab infidelibus Sancti, non eorum, id est infidelium, bonitatis est, sed Dei misericordie.
marg.| {c} Et ait Princeps] etc. quasi dicat facerem, quod rogas, sed timeo ego, etc.
marg.| {d} Pre ceteris] cibo regio vescentibus.
marg.| {e} Coevis vestris] Glossa Solent enim iuniores maioribus esse pulchriores.
marg.| {f} Condemnabitis caput meum] reum capitis me facietis.
marg.| {g} Et dixit] etc. Glossa Quia eunuchorum Princeps non acquievit : non tamen diffidit ; alium precibus invadit ; pulsat ut aperiatur ei, Lc. 11.b. Alphanez enim prepositus eunuchorum istis quatuor pueris specialem imposuerat procuratorem, Malasar : hunc rogavit Daniel, sicut Prepositum, sed cum ille renueret : dixit ad eum.
marg.| {h} Tenta] etc. Glossa, Caute ambit ; benevolentiam querit. Et sumitur ambire pro circuire. Non enim ex abrupto volebat aliquid dicere, sed tempore suo.
marg.| {i} Diebus decem] Nec nimis breve spatium, nec nimis longum petit, sed quod cito possit impetrare.
marg.| {k} Et dentur nobis] Glossa Corpulentiam viliori esu promittit et tempus statuit, non temeritate, sed fidei magnitudine.
marg.| {l} Legumina ad vescendum] que lex nostra non prohibet.
marg.| {m} Et aqua ad bibendum] Poterat quidem secundum Legem bibere vinum : sed aliqua traditione eorum forte erat prohibitum, sicut modo vinum a Christianis calcatum non biberent : vel propter virtutem abstinentie et sobrietatis, aquam petiit. {n}   Et contemplare] post hec.
marg.| {o} Et sicut videris] Comparatione habita, si videris nos eque pulchros et corpulentos, da nobis legumina.
marg.| {p} Vultus eorum] Glossa, quos satiabat panis qui de celo descendit, id est refectio spiritualis de celo missa eis : vel filius Dei interius pascebat eos. {q}   Meliores] decore.
marg.| {r} Et corpulentiores] pinguedine.
marg.| {s} Porro Malasar tollebat] sibi, ne quis hoc perciperet.
marg.| {t} Cibaria] etc. a ministris Regis allata. {u}   Pueris autem his dedit Deus] etc. Merito abstinentie dedit eis ut multa scirent proprio ingenio, et multa addiscerent a Magistro.
marg.| {z} In omni libro]  : quia omnes libros sciebant legere.
marg.| {a} Et sapientia]  : quia que legebant intelligebant. Vel.
marg.| {x} Scientiam et disciplinam] id est naturalem industriam, sine naturale ingenium, et disciplinabile. {z}   In omni libro] discendo. {a}   Et sapientia] discenda.
marg.| Vel secundum Glossam {x} Scientiam] de celestibus. {y}   Et disciplinam] de terrenis.
marg.| {5. 146vb} {z} In omni libro] discendo. {a}   Et] in omni (sapientia) discenda, vel dicenda. Sed contra has Interlineares obiicitur. Dicit enim Augustinus 12 De Civitate Dei, Distat ab eternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientie ; hec scientie deputatur. Solutio : Dicunt quidam quod transposite sunt Interl. et sic debent ordinari.
marg.| {x} Scientiam] de terrenis.
marg.| {y} Et disciplinam] discendam vel dicendam.
marg.| {z} In omni libro] discendo.
marg.| {a} Et] in omni (sapientia) de celestibus. Hieronymus Deus dedit sanctis pueris scientiam, et disciplinam Secularium litterarum in omni libro, et sapientia. Pro quo Symmachus interpretatus est, Artem grammaticam, ut cuncta que legebant, intelligerent, et Spiritu Dei de Chaldeorum scientia iudicarent.
marg.| {b} Danieli autem] Glossa extra alios : quia quod alii in phantasmate ; hic mentis oculis conspiciebat.   [Intelligentiam omnium visionum, et] id est (somniorum), illorum somniorum que erant visiones : vel eorum que videbantur in somnis.
marg.| {c} Visionum, et somniorum] Glossa, enigmatum quibus monstrantur futura. Enigma autem est obscura allegoria, sicut dicit Glossa super 1Cor. 13.
marg.| {d} Completis itaque diebus] Hieronymus triennio secundum preceptum Regis.
marg.| {e} Cumque eis locutus fuisset Rex] tentando eorum sapientiam.
marg.| {f} Non sunt inventi tales] in sapientia, Glossa quos panis vite, et fons sapientie paverat, et docuerat.
marg.| {g} Et] ideo   [steterunt in conspectu Regis] servituri, et merito.
marg.| {h} Et] pro quia   [omne verbum sapientie] de divinis.
marg.| {i} Et intellectus] de mundanis.
marg.| {k} Quod sciscitatus est] id est quod requisivit.
marg.| {l} Super cunctos hariolos] ab hara dictos.
marg.| {m} Et magos] qui de universis philosophantur. Unde alia Littera, Sophistas et Philosophos, pro, hariolos et magos.
marg.| {n} Fuit autem Daniel] in Chaldea in honore.
marg.| {o} Usque ad annum primum Cyri] Hieronymus Dicendum est in sequentibus quomodo qui usque ad annum primum Cyri regis hic fuisse describitur : postea tertio anno eiusdem Cyri, et primo Darii fuisse legatur, infra scilicet decimo.
marg.| Θ vocat : ut Iustum, Iniustum ; Castum, Incestum, et huiusmodi.
marg.| {h} Tenta nos] etc. id est observa nos. Est tentatio Dei, id est probatio. Dt. 13.a. Tentat vos Dominus Deus vester. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, etc. Diaboli, id est male suggestionis. 3. Thess. 1.b. Ne forte tentaverit vos, etc. Caute observationis, quod faciunt Invidi, ut habeant unde detrahant. Sir. 13.b. Ex multa loquela tentabit te, etc. Mt. 22.b. Quid me tentatis.
marg.| {p} Post dies autem decem apparuerunt] etc. Hic notantur quatuor bona provenientia abstinentibus, et non utentibus deliciosis cibariis : quia fit homo melior, et corpulentior, id est sanior et fortior, et ad scientiam acutior ; et ad contemplanda celestia habilior, et paratior.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_1)

Notes :