Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Dn. 5,1 

Balthasar rex
fecit grande convivium optimatibus suis mille
et unusquisque secundum suam bibebat etatem.
Numérotation du verset Dn. 5,2 

Precepit autem1 rex
1 autem] ergo om. Weber
iam temulentus
ut afferrentur vasa aurea et argentea que asportaverat Nabuchodonosor pater eius
de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius, uxoresque et concubine eius2
2 eius] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 5,3 

Tunc allata sunt vasa aurea que asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem, et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubine eius3.
3 eius] illius Weber
Numérotation du verset Dn. 5,4 

Bibebant vinum
et laudabant
deos suos
aureos
et argenteos
et aereos
et ferreos, ligneosque et lapideos.
Numérotation du verset Dn. 5,5 

In eadem hora
apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum
in superficie parietis aule regie
et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Numérotation du verset Dn. 5,6 

Tunc facies regis4 commutata est
4 f. r.] inv. Weber
et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur,
et genua eius ad se invicem collidebantur.
Numérotation du verset Dn. 5,7 

Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et haruspices.
Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur
et auream torquem habebit in collo
et tertius in regno meo erit.
Numérotation du verset Dn. 5,8 

Tunc, ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere nec interpretationem indicare regi.
Numérotation du verset Dn. 5,9 

Unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur.
Numérotation du verset Dn. 5,10 

Regina autem
pro re que acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex in eternum vive. Non te conturbent cogitationes tue neque facies tua immutetur.
Numérotation du verset Dn. 5,11 

Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se
et, in diebus patris tui, scientia et sapientia invente sunt in eo.
Nam et rex Nabuchodonosor
pater tuus
principem magorum incantatorum Chaldeorum et haruspicum constituit eum. Pater, inquam, tuus o rex,
Numérotation du verset Dn. 5,12 

quia spiritus amplior et prudentior5 intelligentiaque et6 interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum invente sunt in eo. Hoc est in Daniele7 cui rex imposuit8 nomen Balthasar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit.
5 prudentior] prudentia Weber |
6 et] om. Weber |
7 Daniele] Danielo Weber |
8 imposuit] posuit Weber |
Numérotation du verset Dn. 5,13 

Igitur introductus est Daniel coram rege ad quem prefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude,
quem adduxit rex pater meus de Iudea ?
Numérotation du verset Dn. 5,14 

Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas
et scientia
intelligentiaque
ac sapientia
ampliores invente sunt in te.
Numérotation du verset Dn. 5,15 

Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut Scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi, et nequiverunt sensum sermonis huius edicere.
Numérotation du verset Dn. 5,16 

Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
Numérotation du verset Dn. 5,17 

Ad que respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tue alteri da ; scripturam autem legam tibi rex,
et interpretationem eius ostendam tibi.
Numérotation du verset Dn. 5,18 

O rex, Deus altissimus regnum
et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo,
Numérotation du verset Dn. 5,19 

et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat, quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat.
Numérotation du verset Dn. 5,20 

Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est,
Numérotation du verset Dn. 5,21 

et a filiis hominum eiectus est. Sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius. Fenum quoque ut bos comedit et rore celi corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet9 Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud.
9 haberet] habeat Weber
Numérotation du verset Dn. 5,22 

Tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum, cum scires hec omnia,
Numérotation du verset Dn. 5,23 

sed adversum Dominatorem celi elevatus es et vasa domus eius
allata sunt coram te, et tu et optimates tui
et uxores tue et
concubine tue10 vinum bibistis in eis.
10 tue] om. Weber
Deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti.
Porro Deum, qui habet flatum
tuum in manu sua
et omnes vias tuas,
non glorificasti.
Numérotation du verset Dn. 5,24 

Idcirco ab eo missus est articulus manus que scripsit hoc quod exaratum est.
Numérotation du verset Dn. 5,25 

Hec est autem scriptura que digesta est: Mane
thecel11
11 thecel] scrips. hic et ubique, thetel Rusch
phares.
Numérotation du verset Dn. 5,26 

Et hec interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum
et complevit
illud ;
Numérotation du verset Dn. 5,27 

thecel: appensus12 es in statera
12 appensus] appensum Weber
et inventus es minus habens ;
Numérotation du verset Dn. 5,28 

phares: divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.
Numérotation du verset Dn. 5,29 

Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura,
et circumdata est torques aurea collo eius, et predicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
Numérotation du verset Dn. 5,30 

Eadem nocte
interfectus est Balthasar rex Chaldeus
Numérotation du verset Dn. 5,31 

et Darius Medus
successit in regnum annos natus sexaginta duos.

Capitulum 5

Numérotation du verset Dn. 5,1 
marg.| Baltassar rex] Hic incipit quarta visio Danielis secundum ordinem Libri : sed sexta est secundum ordinem geste rei, secundum quod Hieronymus dicit in Prologo super Habacuc., et est Chaldaice scripta. Visio enim de quatuor ventis, et quatuor bestiis, que habetur inf. 7.a. fuit facta anno primo Baltassar, et est quarta visio. Illa autem que ponitur octava, facta est tertio eiusdem, et est quinta. Visio autem ista est facta anno decimo octavo regni Baltassar, qui fuit ultimus eiusdem, et est sexta visio. Dividitur autem capitulum in quatuor partes. Primo agitur de solemni convivio Regis, in quo vasa templi Domini prophanata sunt, et idola adorata. Secundo de visione manus scribentis, pro qua Rex stupuit, et Sapientes convocavit, ibi :   [In eadem hora] Tertio de consilio Regine, et vocatione Danielis, et promissionibus Regis, ibi :   [Regina autem] Quarto de interpretatione visionis, et impletione eiusdem, ibi :   [Ad que respondens] Dicit ergo.
marg.| {h} Baltassar rex] Notandum quod secundum Iosephum, et Hieronymus Nabuchodonosor sub quo Hierusalem destructa est, fuit atavus istius Baltassar : sed secundum Magistrum in Historiis : {5. 152va} fuit avus eius : fuit enim iste Baltassar, ut dicit, filius Evilmerodach qui fuit frater minoris Nabuchodonosor, et filius maioris. {a}   Fecit grande convivium] secundum quosdam, quia Medos, et Persas qui civitatem suam obsederant, victos fugaverat : secundum alios, quia Cyrus, et Darius fecerunt ei homagium, pace inter eos formata. Quos cum duxisset ad comedendum secum : Inter convivium exercitus Cyri, et Darii in dolo fluvium civitatis diviserunt, et per eum intraverunt civitatem, et ceperunt et destruxerunt eam, Hieronymus dicit quod fabulantur Hebrei, quod Baltassar intellexerat Septuaginta annos captivitatis quos predixerat Ieremias, fluxisse, et tamen Hebrei non erant liberati a iurisdictione sua. Unde putans falsum Dei promissum, versus in gaudium, fecit grande convivium, insultans quodammodo spei Iudeorum, et vasis templi Dei, et gratias agens Diis suis. Sane (sicut dicit Magister in Historiis ) illa septuagena nondum fluxerat, sed septima decas iam currebat. {b}   Mille] id est multis. Millenarius enim sicut et septenarius, et denarius pro indeterminato numero frequenter ponuntur.
marg.| {c} Et unusquisque secundum suam bibebat etatem] id est secundum suam etatem erant in convivio ordinati : sicut etiam Gn. 43.g. Vel, id est secundum quod etas uniuscuiusque pati poterat, quia nemo ultra vires bibere cogebatur, maxime iuvenes, Esther. 1.b. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum. {d}   Precepit ergo iam temulentus] id est temeto, quod est genus optimum vini, lentus, id est plenus. Lentos enim apud Grecos plenitudinem significat. Unde somnolentus, vinolentus, temulentus. Et ideo dicit Glossa Oblitus eorum que contigerant Nabuchodonosor.
marg.| {e} Pater] Glossa, proavus ; atavus secundum Iosephum et Hieronymum sed avus secundum Magistrum in Historiis .
marg.| {f} Uxoresque eius, et concubine] Habebant enim olim plures simul uxores quasi legitimas, et preter illas plures concubinas.
marg.| {g} Bibebant vinum, et laudabant Deos suos] Hieronymus Quanta stultitia : In aureis vasis bibentes, Deos ligneos laudabant, et lapideos, Glossa Quandiu vasa fuerunt in idolio Babylonis, non est iratus Dominus, videbantur enim secundum opinionem suam ea cultui consecrasse divino. Sed postquam divina humanis usibus contaminantur, mox sacrilegium pena consequitur. Sed contra hanc Glossa, opponitur quia videtur quod eadem ratione, quandiu Arca fuit cum Dagon, non debuit irasci Dominus contra quod legitur 1Rg.5. Solutio. Chaldei credebant Deum Iudeorum unum magnum Deum, unde ipsum reverendo, in loco religionis sue, vasa eius reposuerunt : sed Philisthei attribuentes victoriam Deo suo Dagon, eum quasi victorem posuerunt iuxta Arcam, quam auxilio eius credebant captam esse.
marg.| Item secundum quod in fine Glossa videtur quod David sacrilegium commisit quando in usum suum gladium Golie Domino consecratum convertit, sicut ille Baltassar vasa Dei convertendo in usus suos. Solutio : Qui res Ecclesie que sunt Domini, et ad eius cultum pertinent, in suos usus converteret, sacrilegium committeret, sed gladio non colebatur Deus, {5. 152vb} etsi dedicatus esset Deo, sed vasa cedebant in usus cultus divini.
marg.| {h} In eadem hora apparuerunt digiti quasi manus] etc. ut sibi illata supplicia propter peccatum quod tunc faciebat, cognosceret.
marg.| {i} Contra candelabrum] ut melius appareat, et manus, et quod scribitur.
marg.| {k} Aule regie] ut ad Regem pertinere intelligatur.
marg.| Dicit autem [ quasi manus] quia forma tantum manus, et non substantia erat. Vel revera manus erat, quem sibi Angelus ad hoc opus agendum coaptaverat. Dicitur autem quod Rex solus visionem manus vidit ; litteras tamen scriptas alii viderunt.
marg.| {l} Et compages renum eius solvebantur] nimio terrore.
marg.| In magnis enim timoribus, frigidioribus corporis partibus, et ossosis, sanguine qui amicus nature ad cor confugit, destitutis, et renum iuncture solvi videntur, et toto corpore magno tremore concusso, tam genua quam dentes ad se invicem colliduntur.
marg.| {m} Ut introducerent] Hieronymus Oblitus eorum que Nabuchodonosor acciderant, antiquum, et inolitum gentis sue sequitur errorem : ut non Dei Prophetam, sed Magos et Chaldeos, et Haruspices vocet.
marg.| {n} Et proloquens] id est pro-eo quod viderat, loquens : vel, id est primo loquens.
marg.| Vel [ Proloquens] id est ipse suus prolocutor existens, nec enim expectavit ut alius, quare convocati essent, aperiret.
marg.| {o} Purpura vestietur] etc. Glossa apud Iudeos. Reges unctio facit, apud Gentiles, quatuor insignia, scilicet, purpura, et fibula, annulus, et diadema. Unius horum sine aliis concessio non dabat honoris plenitudinem, sed participium.
marg.| {p} Et torquem auream habebit in collo] Glossa Quod summe dignitatis erat.
marg.| {q} Et tertius in regno meo erit] Glossa Post me unus de tribus Principibus, et tertiam partem regni habens.
marg.| {r} Regina autem] etc. Hieronymus Hanc Iosephus aviam Baltassaris, Origenes matrem scribunt.
marg.| Unde et novit preterita que Rex ignorabat. Evigilet ergo Porphyrius, qui eam Baltassaris somniavit uxorem, et illud eam plus scire quam maritum. Nota quod Porphyrius hereticus dicebat quod non erat credibile quod Regina, uxor scilicet regis, doceret Regem, plura sciens quam Rex, quia Regine in thalamis habitare solent, Reges vero multa audire, et videre.
marg.| {s} Non te conturbent] etc. quia   [Est vir in regno tuo qui spiritum Deorum] etc. Hieronymus Preter Symmachum qui Chaldaicam veritatem secutus est, ceteri spiritum Dei interpretati sunt.
marg.| {t} In diebus patris tui] id est proavi, vel atavi, vel avi ut dictum est.
marg.| {u} Nam et rex Nabuchodonosor pater tuus] etc. Glossa huius rei gratia.
marg.| {x} Quia spiritus amplior] id est sensus.
marg.| {5. 153ra} {a} Cui rex] Nabuchodonosor, scilicet proavus tuus.
marg.| {b} Ad quem prefatus] prior locutus.
marg.| {c} Tu es Daniel] quasi, Quis sis, et a quibus oriundus, fama tradente cognovi.
marg.| {d} De filiis captivitatis] de filiis captivorum.
marg.| {f} De Iudea] Glossa Argumentum a natura, quasi, Tu es de illis qui futura predicere consueverunt. Sed quia dicit Glossa ista. Sciebatne Daniel a natura visiones interpretari ? Solutio : Glossator, Regi illudit, qui secundum morem Gentilium loquens, credebat eum quasi naturaliter cum Iudeus esset, futura prenoscere.
marg.| {e} Pater] id est Nabuchodonosor.
marg.| {g} Quoniam spiritum Deorum] Glossa, in quo potes, supple, dicere futura.
marg.| {h} Et scientia] secularium.
marg.| {i} Intelligentiaque] occultorum.
marg.| {k} Ac sapientia] divinorum.
marg.| {l} Ampliores invente sunt in te] quam in aliis.
marg.| {m} Et nequiverunt sensum] etc. Quis sit sermo qui habetur scriptus hac scriptura, nec pronunciare, nec exponere potuerunt.
marg.| {n} Munera tua] etc. quasi, Purpuram, et torquem quas promittis, tibi reserva.
marg.| {o} Et dona domus tue] id est dignitatem, que est donum pertinens ad aliquid de domo, et familia tua, alteri potius, quam mihi da. Sic Abraham Gn. 14.d. noluit retinere de spoliis. Item 1Rg.12.a. de Samuele, Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Glossa Imitemur Danielem, Regis munera, et dignitatem contemnentem : iam tunc illud Evangelicum sequentem, Gratis accepistis, gratis date. Ab hoc, id est preter hoc, tristia nunciantem indecens erat dona suscipere.
marg.| {p} Dedit Nabuchodonosor patri tuo] Hieronymus Nabuchodonosor proavi sui ponit exemplum, ut et Dei iustitiam doceat, et propter superbiam etiam pronepotem similia sustinere confirmet. Littera que sequitur patet.
marg.| {q} Tu quoque filius eius] non tamen immediate.
marg.| {r} Cum scires hec omnia] de Nabuchodonosor, cuius exemplo corrigi debuisti : sciens quod Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam, Iac. 4.b.
marg.| {s} Allata sunt] que Nabuchodonosor in templo Dei sui reverenter posuerat, scilicet, sibi id est illi dicaverat.
marg.| {t} Et Optimates] non tu solus.
marg.| {u} Et concubine] quod peius est.
marg.| {x} In eis] divinis usibus consecratis.
marg.| {y} Laudasti] bibens in vasis veri Dei   [Deos] etc. insensibiles, fortiores eo reputans.
marg.| {5. 153rb} {z} Flatum] spiritum   [tuum] {a}   In manu] potestate sua.
marg.| {b} Vias tuas] opera, cogitationes. Nihil enim nisi quantum ille permittit, operari potes.
marg.| {c} Non glorificasti] id est laudando non honorasti.
marg.| {d} Exaratum est] in pariete, id est scriptum.
marg.| {e} Digesta est] id est seriatim scripta.
marg.| {f} Mane] numerus.
marg.| {g} Thecel] appensio.
marg.| {h} Phares] divisio.
marg.| {i} Mane] significat quod   [numeravit Deus regnum tuum] id est Annos regni tui numeravit Deus, et iam finivit.
marg.| {k} Thecel, appensus es in statera] iudicii, vel iustitie.
marg.| {l} Et inventus est minus habens] quam putares, id est in equitate iudicii tamquam in statera diiudicavit opera tua, et inventa sunt pauciora, et equo minus habentia.
marg.| {m} Phares, divisum est regnum tuum] in Medos scilicet, et Persas. Vel regnum quod tu solus habebas, et unum erat sub te, in duo divisum est, et duobus datum, Cyro scilicet, et Dario, Iosephus dicit, Ille littere designant hoc.
marg.| {i} Mane] quod latina lingua significare potest numerum, quia vite tue, inquit, Deus tempora, et regni dinumeravit, et parum tibi superesse decrevit.
marg.| {k} Thecel] hic quidem significat pondus. Apponderans enim, inquit, Deus vite tue tempus, iam illud declinare pronunciat.
marg.| {m} Phares] sed et hic fragmentum significat lingua Romana. Frangit, inquit, Deus regnum tuum, et Medis illud, Persisque distribuit.
marg.| {n} Tunc iubente Rege] Glossa, Accepit Daniel insignia, ut sic successuro Dario notus fieret, et ab eo honoratus, populo Dei subvenire posset. Nec mirum (dicit beatus Hieronymus) si Baltassar audiens tristia solverit premium, quod pollicitus est. Aut enim longo post tempore credidit ventura que dixerat, aut dum Dei Prophetam honorat, sperat se veniam consecuturum.
marg.| {o} Eadem nocte] qua lecta est scriptura, et predicatum est de Daniele, quod haberet tertiam partem in regno. Notandum quod de captione Babylonis diversi diversa dixerunt.
marg.| Dixerunt enim quidam (ut iam tactum est) quod Cyrus, et Darius Baltassar fecerant homagium, propter quod Baltassar fecit convivium, invitans secum ad comedendum Cyrum, et Darium. Qui audientes scripturam, et interpretationem a Daniele, et videntes Regem stupefactum, et convivantes ebrios, insurrexerunt in eum, et occiderunt eum : et civitatem ceperunt, intrante eorum exercitu latenter {5. 153va} in civitatem per fluvium. Alii dicunt, maxime Hebrei, quod in primo conflictu cum Cyro, et Dario habuit victoriam, et eos expulit ab obsessione civitatis, et ideo fecit grande convivium. Ipsi vero callide fugam simulantes, et quasi ab obsidione omnino recedentes, longe a civitate Euphraten diviserunt, et vadabilem fecerunt. Rege vero convivante, et scripture intento, et eius expositioni cum principibus suis, ingressi sunt civitatem latenter per fluvium attenuatum sub muro, Iosephus autem dicit quod Cyro fortiter dimicante capta est Babylon. [Et Darius] etc. Glossa veneratione etatis, et propinquitatis, et regni.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_5)

Notes :