Capitulum 10
Numérotation du verset
Dn. 10,1
Anno tertio regni Cyri regis Persarum
verbum revelatum est Danieli cognomento Balthasar et verbum verum1 et fortitudo magna,
1 verum Verbum]
inv. Weber
intellexitque sermonem. Intelligentia enim est2 opus in visione.
2 enim est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 10,2
In diebus illis ego Daniel lugebam
trium
hebdomadarum diebus,
Numérotation du verset
Dn. 10,3
panem
desiderabilem
non comedi,
et caro
et vinum
non introierunt in os meum. Sed neque unguento unctus sum,
donec complerentur
trium hebdomadarum dies.
Numérotation du verset
Dn. 10,4
Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum
qui est Tigris,
Numérotation du verset
Dn. 10,5
et levavi
oculos
meos et
vidi. Et ecce vir
unus vestitus lineis,
et renes eius
accincti auro obrizo,
Numérotation du verset
Dn. 10,6
et corpus eius
quasi chrysolitus
et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardensa, et brachia eius et que deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
0 Cf. Apc. 1, 14.
Numérotation du verset
Dn. 10,7
Vidi autem ego Daniel solus visionem,
porro viri qui erant mecum non viderunt
sed terror nimius irruit super eos
et fugerunt in absconditum.
Numérotation du verset
Dn. 10,8
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo,
sed et species mea immutata est in me, et emarcui nec habui quicquam virium.
Numérotation du verset
Dn. 10,9
Et audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus
super faciem meam, et vultus3 meus herebat terre.
3 vultus] vultusque
Weber
Numérotation du verset
Dn. 10,10
Et ecce manus tetigit me
et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum.
Numérotation du verset
Dn. 10,11
Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum
intellige verba que ego loquar4 ad te, et sta in gradu tuo.
4 loquar] loquor
Weber
Nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens,
Numérotation du verset
Dn. 10,12
et ait ad me: Noli metuere Daniel, quia ex die primo
quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua,
et ego veni propter sermones tuos.
Numérotation du verset
Dn. 10,13
Princeps
autem regni Persarum
restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael,
unus de principibus primis,
venit in adiutorium meum,
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
Numérotation du verset
Dn. 10,14
Veni autem ut docerem te que ventura sunt
populo tuo in novissimis diebus,
quoniam adhuc visio in dies.
Numérotation du verset
Dn. 10,15
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.
Numérotation du verset
Dn. 10,16
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea, et
aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi in visione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium.
Numérotation du verset
Dn. 10,20
Ait: numquid scis quare venerim ad te ?
Et nunc revertar ut
prelier adversum principem
Persarum. Cum enim egrederer apparuit princeps Grecorum veniens.
Numérotation du verset
Dn. 10,17
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo ? Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Numérotation du verset
Dn. 10,18
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
Numérotation du verset
Dn. 10,19
et dixit: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum invalui5
5 invalui] convalui
Weber
et dixi: Loquere mi Domine quia confortasti me6.
6 me] + et
Weber
Numérotation du verset
Dn. 10,21
Verumtamen annuntiabo tibi
quod expressum est in scriptura veritatis
et nemo est adiutor meus
in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Dn. 10,1
marg.|
{5.
159va}
Anno tertio regni Cyri regis]
etc. Primo tempus visionis ostendit. Secundo affectum suum, et perseverantiam ostendit, ibi : [
in diebus illis]
Tertio speciem Angeli sibi apparentis describit ibi : [
et ecce vir unus]
Quarto sociorum suorum, et suum timorem ostendens, suam confortationem subiungit ibi : [
Porro viri qui erant]
Quinto Angelicam responsionem ponit de ipsius Danielis exauditione, et de Angelorum principalium in causa ista contradictione, ibi (et dixit ad me.) Sexto ostendit se iterum ad vocem Angeli defecisse, sicut prius ad visum eius, et iterum ab Angelo confortatum fuisse, ibi : [
Cumque loqueretur mihi]
Dicit ergo.
marg.|
{a}
Anno tertio regni Cyri]
etc. Notandum quod hec est visio nona quam cum sequenti dicunt esse unam : Sed Hieronymus secundum Hebraicam veritatem tradit esse duas, et utraque scripta erat in Daniele Hebraice, et utramque vidit Daniel : unam tamen proprie vidit, sed alteram audivit. Vidit autem istam in anno tertio Cyri regis Persarum in hunc modum. Primo anno Darii Daniel intelligens imminere septuagesimum annum captivitatis liberande, sicut dictum est supra proximo capitulo, oravit Dominum ut Darius, et Cyrus liberarent populum suum : et data est sententia a Deo de licentia redeundi.
marg.|
Et hanc sententiam egressam a Domino supra proximo nunciavit Gabriel Danieli. Et ex tunc Darius disponebat de libertate, et de licentia danda Hebreis : sed preventus morte non implevit.
marg.|
Cyrus vero primo anno regni sui dedit eis eandem libertatem quam habebant indigene, et licentiam redeundi. Ipsi vero quia fere omnes nati erant in Chaldea, et possessiones ibi habebant, eligebant remanere in terra nativitatis sue, id est in Chaldea in qua nati erant : Pauci vero qui ascendere disponebant in Iudeam, pigri erant, et morosi etiam usque ad tertium annum Cyri.
marg.|
Quod attendens Daniel vehementius affligebatur dolore quam prius : et orabat Dominum, ut qui prius dederat Regibus animum liberandi, daret et populo animum redeundi. Factum est igitur quod sequitur.
marg.|
{a}
Anno tertio]
quo regnavit cum Dario : vel melius, quo regnavit solus post mortem Darii.
marg.|
{b}
Verbum]
res digna verbo.
marg.|
{c}
Revelatum est Danieli]
Loquitur de se tamquam de alio.
marg.|
{d}
Et verbum verum]
revelatum est. Vel {d}
Verbum]
quod revelatum est.
marg.|
{e}
Verum est]
id est res verbi complebitur.
marg.|
{f}
Et fortitudo magna]
Glossa, Dei qui hoc facturus est, et Prophete qui hoc intellecturus. Duo dicit, veritatem, et fortitudinem : quia qui verus fuit in dicendo Prophete verbum, fortis fuit in exequendo quod dixerat. Vel qui illuminavit Prophetam ad cognoscendam veritatem verbi, confortavit eum et roboravit, ut posset sustinere presentiam, et vocem Angeli.
marg.|
{g}
Intellexitque sermonem]
Hoc dicit, ne crederet aliquis eum solum vidisse rerum imagines, et non fuisse edoctum de earum significatione.
marg.|
{h}
Intelligentia enim]
etc. quasi dicat Parum profuisset vidisse, nisi intellexissem. Et est hic argumentum, quod non dicitur proprie Propheta qui non videt nisi imagines rerum tantum, et non intelligit quod videt. Unde Pharao Gn. 41.a. non est dicendus Propheta, nec Baltassar, Supra 5.b. Non dicit quod sit illud verbum, quod ei est revelatum ; et que sit illa fortitudo : sed forte per sequentia dat intelligere quod illud verbum sit de liberatione populi sententia, et fortitudo Dei eum liberantis.
marg.|
{5.
159vb} {i}
In diebus illis]
quibus scilicet verbum revelatum est mihi, scilicet anno tertio Cyri, primo mense, prima die usque ad vicesimum primum diem eiusdem mensis.
marg.|
{k}
Ego Daniel lugebam]
etc. Ostendit suum affectum quo meruit exaudiri, et sibi verbum revelari, cum dicit [
Lugebam]
Ostenditur orantis fervor et devotio, cum dicit, (Trium hebdomadarum diebus.) Orationis perseverantia, et continuatio ibi
[Panem desiderabilem non comedi]
album, et delicatum.
marg.|
{l}
Sed neque unguento unctus sum]
Glossa more Medorum, et Persarum, qui usque hodie pro balneis utuntur unguentis.
marg.|
{m}
Donec complerentur]
Glossa Finis, non pugna coronat.
marg.|
{n}
Trium hebdomadarum dies]
Hoc, ut dicit Glossa dicit propter mysterium Trinitatis, in cuius scilicet fide debemus abstinere a vitiis per hebdomadam presentis vite. Ieiunavit autem (ut dicunt quidam) tribus septimanis : quia iam tres anni erant quod data erat licentia redeundi, sed non valentes se expedire de rebus suis, usque ad triennium morati sunt.
marg.|
Unde timens Daniel ne in hac mora peccarent, pro illis tribus annis ieiunavit tribus hebdomadis, ne culpis eorum exigentibus data licentia redeundi impediretur. Vel tot diebus ieiunavit, quia tot diebus differt ad eum venire Angelus. Ipse autem noluit desistere ab oratione donec se sciret exauditum esse.
marg.|
Et notandum quod quia tribus septimanis ieiunavit, antequam videret virum indutum lineis, per quem Christi incarnatio significatur, habet Ecclesia consuetudinem ieiunare tribus septimanis, scilicet viginti uno diebus in adventu.
marg.|
{o}
Die autem vicesima,
etc.
qui est Tigris]
Glossa, Tigris fluvius pre nimia sui velocitate, a tigride velocissima bestia nomen accepit.
marg.|
{p}
Et levavi oculos meos]
qui prius habebam caput in terram demissum, prostratus in oratione. Per hoc autem datur intelligi quod a Deo, non se expectabat revelationem.
marg.|
{q}
Et vidi]
non sicut superiores visiones in somnis : sed forte spiritualibus oculis, vel etiam corporeis vidit Angelum qui ei in forma hominis apparuit.
marg.|
{r}
Et ecce vir unus vestitus lineis]
id est vestibus albis de lino, vel bysso. Ubi habemus, (Ecce vir :) Symmachus transtulit, (Ecce quasi vir.) Non enim erat vir, sed speciem habens viri. Erat autem hic Angelus Danielis, et totius populi captivati. Michael enim populo qui in Iudea remanserat, preerat, ut dicit Glossa.
marg.|
{s}
Et renes eius accincti auro obrizo]
Hebraice, ophaz. Aurum autem obrizum est aurum rude, id est quod nondum positum est in opere, et magis obradiat. Vel obrizum dicitur quasi optime radicis. Id est in zona eius erat aurum intextum, vel accinctus erat quadam lamina rudis auri.
marg.|
{t}
Et corpus eius quasi chrysolitus]
Alii [
tharsis]
: quia lapis iste marini est coloris.
marg.|
{u}
Et facies eius velut species fulguris]
id est rubebat sicut ignis.
marg.|
{x}
Et oculi eius ut lampas ardens]
ita claros habebat oculos ut due lampades ardentes viderentur.
marg.|
{y}
Et brachia eius,
etc.
usque ad pedes]
inclusive [
quasi species eris candentis]
id est igniti, et in igne rubentis. Vel est pretiosum genus eris, secundum quosdam, quod dicitur es candens.
marg.|
{z}
Et vox sermonum eius ut vox multitudinis]
ita resonabat.
marg.|
{a}
Vidi autem ego Daniel solus visionem]
: quia scilicet vidi Angelum. {b}
Porro viri]
etc. Simile accidit Act. 9.b.
marg.|
{c}
Non viderunt]
quia non erant ita spirituales, ut Daniel.
marg.|
{5.
160ra} Unde Glossa Animalis homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei, 1Cor. 2.d. Ex. 19.b. Bestia si tetigerit montem, lapidabitur.
marg.|
{a}
Sed terror nimius irruit super eos]
subito venit.
marg.|
{b}
Ego autem relictus solus]
In quo notat moraliter quod Dominus solitariis se ostendit. Lam. 3.d. Sedebit solitarius, et tacebit.
marg.|
{c}
Et non remansit in me]
Glossa visa fortitudine Dei.
marg.|
{d}
Fortitudo]
qua stare possem.
marg.|
{e}
Sed et species mea immutata est in me]
pallida facta pre timore.
marg.|
{f}
Et emarcui]
id est pallui, sicut herba secta.
marg.|
{g}
Et audiens iacebam consternatus]
vel
[contristatus]
mente.
marg.|
{h}
Et vultus meus herebat terre]
ad Litteram, sic cecideram : vel humiliabam me. Unde Glossa Sciens quia cinis es, et in cinerem reverteris, Gn. 3.d.
marg.|
{i}
Et super articulos manuum mearum]
: sicut debilis surgit se appodiando super articulos manuum.
marg.|
{k}
Daniel vir desideriorum]
etc. Hieronymus Pro quo Symmachus [
vir desiderabilis]
Omnis enim Sanctus habens in se anime pulchritudinem amatur a Domino.
marg.|
{l}
Et sta in gradu tuo]
id est firmus super pedes tuos.
marg.|
{m}
Nunc enim sum missus ad te]
consolandum, et docendum.
marg.|
{n}
Steti tremens]
: quia terribilis erat species Angeli. Vel ne Dominum in aliquo offendisset, quia tam tarde sibi videbatur exauditus : quia oratione nondum finita exaudiri solebat. A quo timore volens eum Angelus liberare, ipsum statim ex quo cepit se affligere, dicit exauditum esse : et more causam exprimit :
marg.|
{o}
Quia ex die primo]
etc. id est Ex quo voluntatem ad hoc inclinasti, ut maioris intelligentie gratia te affligeres in conspectu Dei.
marg.|
{p}
Exaudita sunt verba tua]
id est orationes tue, Vel sic :
[In conspectu Dei exaudita sunt]
id est Coram Deo exauditus es, licet non coram te, quia non statim scivisti te exauditum. (Verba tua, etc.) Glossa Ut captivus populus sub Dario relaxaretur. Dicit autem Glossa Sub Dario, non sub Cyro, quamvis sub Cyro relaxatus sit populus : quia sub Dario initum fuit consilium de populi liberatione. Et notandum quod quamvis statim exauditus sit, non tamen statim ad eum missus est Angelus : ut ei per moram daretur occasio amplius Dominum deprecandi, ut eo quod plus desideraret, et oraret, plus mereretur.
marg.|
{q}
Et ego veni]
supple, in conspectu Dei.
marg.|
{r}
Propter sermones tuos]
illi offerendos. Vel sic :
marg.|
{q}
Ego veni]
id est venire volui ad te ex proximo die.
marg.|
{r}
Propter sermones tuos]
tibi dicendos, id est ut nunciarem tibi que rogaveras.
marg.|
{s}
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti, et uno diebus : et ecce Michael]
etc. Notandum in summa quod ex die primo quo oravit Daniel, exaudita sunt verba eius, et egressa est a Deo sententia de reditu populi, et eadem die voluit Angelus iste qui hic loquitur, venire ad Danielem, et nunciare ei : sed Princeps regni Persarum restitit ei viginti uno diebus, post quos cum egrederetur Angelus ad nunciandum hec Danieli, iterum apparuit Princeps Grecorum veniens,
{5.
160rb} ut ei adversaretur, et similiter Principi Persarum. Unde fecit ibi moram per tres dies, ita quod usque ad vicesimum quartum diem mensis non venit ad Danielem : sed in vicesima quarta die dimisit Principes Grecorum, et Persarum altercantes ; et iterum venit ad Danielem dicens ei orationes eius esse exauditas : et dicens etiam se festinare, ut revertatur ad preliandum contra Principem Persarum. Et in his omnibus dicit se non habere adiutorem, nisi Michaelem. Et notandum quod hos duos Principes Grecorum, et Persarum dicit Hieronymus esse Angelos malos, qui appositi sunt regnis illis ad exercitium. Laborabat igitur Angelus Persarum, ne Hebrei liberarentur a dominio Persarum : tum quia delectabatur afflictionibus eorum : tum ut Perse diutius affligentes eos, gravius et diutius peccarent. Laborabat etiam Angelus Grecorum, ut Perse et captivitas Hebreorum cum eis transirent ad dominium Grecorum. Gregorius vero vult fuisse eos angelos bonos, qui satagebant ne tam cito liberarentur Hebrei : ut si quid adhuc erat purgandum in eis, purgaretur plene. Unde dicitur resistere Angelo Danielis Angelus Persarum : quia indicavit ei quod peccatum populi Iudaici, pro cuius liberatione Daniel orabat, nondum erat expiatum ; et ideo adhuc sub dominio Persarum remanere debebant ad purgandum, et postmodum etiam sub dominio Grecorum. Item bonus Angelus Persarum nolebat Iudeos exire de Perside, ut adhuc purgarentur, et ut populus Persarum inter quos erant, in fide unius Dei per eos edoceretur. Hoc idem volebat de Grecis Angelus Grecorum. Volebat enim, ut Iudei simul cum Medis, et Persis translati ad Grecos, ibi cultum unius Dei propagarent.
marg.|
{t}
Et ecce Michael]
qui preest Iudeis.
marg.|
{u}
Unus de Principibus primis]
id est de Angelis dignioribus, id est de Archangelis.
marg.|
{x}
Venit in adiutorium meum]
Glossa resistente Persarum Principe precibus tuis, et mee legationi, qui orationes tuas Deo offerebam.
marg.|
{y}
Et ego remansi ibi iuxta Regem Persarum]
id est iuxta Angelum, id est Michaelem, dicit Glossa qui contra Persarum Principem loquebatur.
marg.|
{z}
Veni autem ut docerem te]
etc. Glossa, quod precaris.
marg.|
{a}
In novissimis diebus]
Glossa Non in vicino, sed in consummatione seculi. Sequitur.
marg.|
{b}
Domine mi in visione]
etc. Theodotion [
Domine in visione tua conversa sunt interiora mea in me]
; iuxta illud Ps. 102. Benedic anima mea Dominum ; et omnia interiora mea nomen sanctum eius. Sequitur post pauca.
marg.|
{c}
Numquid scis quare venerim ad te ?]
quasi, Ideo veni ut docerem te exauditas esse preces tuas.
marg.|
{d}
Et nunc revertar ut prelier adversum Principem Persarum]
quomodo dictum est supra.
marg.|
{e}
Cum enim egrederer]
etc. quasi dicat, Egrediebar de conspectu Dei, ut docerem te licet adhuc non sim securus
{5.
160va} stante Principe Persarum, et contradicente tuis precibus, et legationi mee.
[Cum enim egrederer,
etc.
veniens]
et ingrediens in conspectu Dei, ut accusaret Principem Persarum, et oraret ut in locum eorum regnum Macedonum succederet : quod factum est sub Alexandro.
marg.|
{a}
Verumtamen]
etc. quasi, Res adhuc in dubio est. Te enim deprecante Dominum, et me orationes tuas offerente, stat e regione Princeps Persarum, et non vult populum de captivitate laxare. Ego autem quia venit Princeps Grecorum, et interim pugnat contra Principem Persarum, habens illic Michaelem in adiutorio, dum illi inter se dimicant, referam tibi que Deus futura mihi ostenderit, et ibi narranda preceperit.
marg.|
{b}
In scriptura veritatis]
id est in prescientia Dei, dicit Glossa
marg.|
{c}
Et nemo est adiutor meus in omnibus his]
que scilicet spectant ad liberationem vestram de captivitate.
marg.|
{d}
Adiutor]
Glossa in orationibus pro vobis ad Deum.
marg.|
{e}
Meus]
qui sum (dicit Glossa) Angelus ille qui offero Deo orationes.
marg.|
{f}
Nisi Michael Princeps vester]
cui creditus est populus Iudeorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_10)
Notes :