Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Dn. 11,1 

Ego
autem ab anno primo Darii Medi
stabam ut confortaretur et roboraretur.
Numérotation du verset Dn. 11,2 

Et nunc veritatem annuntiabo tibi.
Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside,
et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Grecie
Numérotation du verset Dn. 11,3 

Surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Numérotation du verset Dn. 11,4 

Et cum steterit conteretur regnum eius, et dividetur
in quatuor ventos celi,
sed non in posteros eius
neque secundum potentiam illius qua dominatus est.
Lacerabitur enim regnum eius
etiam in externos exceptis his.
Numérotation du verset Dn. 11,5 

Et confortabitur rex austri
et de principibus eius
prevalebit super eum et dominabitur dicione. Multa enim dominatio eius.
Numérotation du verset Dn. 11,6 

Et post finem annorum
federabuntur.
Filiaque
regis austri
veniet
ad regem aquilonis
facere amicitiam,
et non obtinebit
fortitudinem brachii, nec stabit
semen eius
et tradetur ipsa,
et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus
Numérotation du verset Dn. 11,7 

Et stabit
de germine radicum eius plantatio Et veniet
cum exercitu et ingredietur provinciam
regis aquilonis et abutetur
eis
et obtinebit.
Numérotation du verset Dn. 11,8 

Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti1 captiva ducet in Egyptum. Ipse
1 a. et a.] inv. Weber
prevalebit adversum regem aquilonis.
Numérotation du verset Dn. 11,9 

Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam
Numérotation du verset Dn. 11,10 

Filii autem
eius
provocabuntur
et congregabunt
multitudinem
exercituum plurimorum. Et veniet properans
et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius.
Numérotation du verset Dn. 11,11 

Et provocatus
rex austri
egredietur
et pugnabit adversum regem aquilonis,
et preparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius,
Numérotation du verset Dn. 11,12 

et capiet multitudinem, et exaltabitur
cornu eius,
et deiciet multa millia
sed non prevalebit.
Numérotation du verset Dn. 11,13 

Convertetur enim rex aquilonis
et preparabit multitudinem multo maiorem
quam prius. Et in fine temporum annorumque veniet properans
cum exercitu magno et opibus nimiis
Numérotation du verset Dn. 11,14 

Et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri.
Filii quoque prevaricatorum populi tui
extollentur
ut impleant visionem
et
corruent.
Numérotation du verset Dn. 11,15 

Et venit rex aquilonis
et comportabit aggerem et capiet urbes munitissimas,
et brachia
austri
non sustinebunt.
Et consurgent electi eius
ad resistendum et non erit fortitudo.
Numérotation du verset Dn. 11,16 

Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius. Et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius,
Numérotation du verset Dn. 11,17 

et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius
et recta faciet cum eo. Et
filiam
feminarum
dabit ei ut evertat illum2
2 illum] illud Weber
et non stabit nec illius erit.
Numérotation du verset Dn. 11,18 

Et convertet
faciem suam ad insulas,
et capiet multas
et cessare faciet principem
opprobrii sui et opprobrium eius convertetur in eum.
Numérotation du verset Dn. 11,19 

Et convertet
faciem suam ad imperium terre sue, et impinget et corruet, et non invenietur.
Numérotation du verset Dn. 11,20 

Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio,
et in paucis diebus conteretur non in furore nec in prelio.
Numérotation du verset Dn. 11,21 

Et stabit
in loco eius
despectus,
et non tribuetur ei honor regius.
Et veniet clam,
et obtinebit regnum in fraudulentia.
Numérotation du verset Dn. 11,22 

Et brachia
pugnantis
expugnabuntur
a facie eius
et conteretur.
Insuper et dux federis.
Numérotation du verset Dn. 11,23 

Et post amicitias cum eo
faciet dolum,
et ascendet
et superabit
in modico populo,
Numérotation du verset Dn. 11,24 

et3 abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet
3 et] om. Weber
que non fecerunt patres eius et patres patrum eius.
Rapinas
et predam et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas
cogitationes
inibit4,
4 inibit] iniet Weber
et hoc usque ad tempus.
Numérotation du verset Dn. 11,25 

Et concitabitur fortitudo eius,
et cor eius adversum regem austri
in exercitu magno. Et rex austri
provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis,
et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia.
Numérotation du verset Dn. 11,26 

Et comedentes panem cum eo
conterent illum,
exercitusque eius
opprimetur, et cadent interfecti eius plurimi.
Numérotation du verset Dn. 11,27 

Duorum quoque regum cor erit ut male faciant,
et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient
quia adhuc finis in aliud tempus.
Numérotation du verset Dn. 11,28 

Et revertetur in terram suam
cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctuma,
0 Cf. 1Mcc. 1, 21-24.
et faciet et revertetur
in terram suam.
Numérotation du verset Dn. 11,29 

Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,
et non erit priori simile novissimum.
Numérotation du verset Dn. 11,30 

Et venient super eum trieres et Romani,
et percutietur
et revertetur.
Et indignabitur contra testamentum sanctuarii,
et faciet et revertetur5, et cogitabit adversus6 eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii
5 et revertetur] reverteturque Weber |
6 adversus] adversum Weber |
Numérotation du verset Dn. 11,31 

Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis,
et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem
in desolationem.
Numérotation du verset Dn. 11,32 

Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter.
Populus autem
sciens Deum suum obtinebit et faciet.
Numérotation du verset Dn. 11,33 

Et docti in populo
docebunt plurimos
et ruent
in gladio et in flamma
et7 in captivitate et in rapina dierum.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 11,34 

Cumque corruerint
sublevabuntur
auxilio parvulo
et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Numérotation du verset Dn. 11,35 

Et de eruditis ruent,
ut conflentur
et eligantur
et dealbentur
usque ad tempus
prefinitum,
quia adhuc aliud tempus erit.
Numérotation du verset Dn. 11,36 

Et faciet iuxta voluntatem suam rex.
Et elevabitur
et magnificabitur
adversum omnem Deum.
Et adversum Deum deorum loquetur magnifica,
et dirigetur8
8 dirigetur] diriget Weber
donec compleatur
iracundia.
Perpetrata quippe est
definitio9.
9 quippe est] inv. Weber | definitio] definitio Weber
Numérotation du verset Dn. 11,37 

Et Deum patrum suorum
non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum,
nec quemquam deorum
curabit, quia adversum universa consurget.
Numérotation du verset Dn. 11,38 

Deum autem Maozim in loco suo venerabitur,
et Deum quem ignoraverunt patres eius
colet
auro et argento et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Numérotation du verset Dn. 11,39 

Et faciet
ut muniat
Maozim cum deo alieno
quem cognovit,
et multiplicabit gloriam
et dabit eis
potestatem in multis,
et terram
dividet gratuito.
Numérotation du verset Dn. 11,40 

Et in tempore prefinito preliabitur
adversus10 eum
10 adversus] adversum Weber
rex austrib,
0 Cf. 1Mcc. 1, 18-19.
et
quasi tempestas veniet
contra illum rex aquilonis
in curribus
et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras
et conteret et pertransiet.
Numérotation du verset Dn. 11,41 

Et introibit in terram gloriosam
et multe corruent.
He autem sole salvabuntur
de manu eius Edom et Moab et principes filiorum Ammon.
Numérotation du verset Dn. 11,42 

Et mittet manum suam in terras et terra Egypti non effugiet.
Numérotation du verset Dn. 11,43 

Et dominabitur
thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Egypti. Per Libyam11 quoque
11 Libyam] Lybias Weber
et Ethiopiam12 transibit,
12 Ethiopam] Ethiopas Weber
Numérotation du verset Dn. 11,44 

et fama
turbabit
eum
ab oriente et ab aquilone, et
veniet in multitudine magna
ut conterat et interficiat plurimos.
Numérotation du verset Dn. 11,45 

Et figet tabernaculum suum
Apethno13
13 Apethno] Apedno Weber
inter maria
super montem
inclitum et sanctum,
et veniet usque ad summitatem eius,
et nemo auxiliabitur ei.

Capitulum 11

Numérotation du verset Dn. 11,1 
marg.| Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam] Sicut dicit Hieronymus iuxta Editionem vulgatam, usque ad finem Libri a principio precedentis capituli una putatur visio que precessit et que anno tertio Cyri apparuit Danieli : sed iuxta Hebraicam veritatem separata sunt, que dicuntur in hoc capitulo, a precedentibus, et scripta ordine prepostero : quia superiorem visionem vidit anno tertio Cyri ; istam anno primo Darii. Dividit ergo has visiones beatus Hieronymi quia Hebraica veritas eas dividit ; et quia illa facta est anno tertio Cyri ; hec anno primo Darii. Dicit ergo :
marg.| {g} Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam] id est stare solebam frequenter in oratione rogans.
marg.| {h} Ut confortaretur, et roboraretur] ipse Darius, vel regnum eius. Sicut dicit Hieronymus magnum affectum habebat Daniel ad istum Darium, quia multa beneficia ei impenderat et eum de manu suorum quantum in se fuit, liberaverat, et quia lacum leonum in quem proiectus erat Daniel, annulo suo obsignaverat ne inimici eius eum occiderent, sicut habetur supra 6.e.
marg.| {i} Et nunc] etc. quasi, Sic orabam, et Dominus persistenti mihi in oratione respondit hoc : (Et nunc veritatem.) Et est metaplasmus. Unde Hieronymus Consuetudinis est Prophetarum repente personas introducere sine ulla prefatione verborum : ut Ps. 31. Tu es refugium meum a tribulatione que circumdedit me : exultatio mea, etc. et repente persona Domini introducitur respondentis, Intellectum tibi dabo, et instruam te, etc. Ergo et hic dicente Propheta, Ab anno primo Darii Medi, etc. Dominus repente respondet. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Et est sensus : Quia vis scire de Persarum Regibus quid futurum sit, audi ordinem rerum, et ausculta quod queris. Hec lectura est Hieronymus secundum quod sunt due visiones, hec et precedens. Secundum alios legitur sic : Daniel solicitus erat de liberatione populi sui. Unde Angelus dixit ei, Nunc revertar ut prelier adversus Principem Persarum, qui scilicet impedit liberationem predictam : sed antequam vadam.
marg.| {k} Annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis] et in speculo eternitatis, de quibusdam pro quibus es solicitus, scilicet de Regibus Persidis, quasi dicat Non possum te certificare modo de liberatione, pro qua oras : quia adhuc lis est de hoc inter Principes, et res est adhuc in dubio : sed de aliis te certificabo de quibus solicitus es. Unde dicit primo Daniel de quibus sollicitudinem gerebat.
marg.| {g} Ego autem] etc. ut prius. Et Angelus respondet.
marg.| {i} Et nunc veritatem] Et respicit illud quod supra dixerat (Annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis :) {5. 160vb} Contra primam lecturam obiicitur de hoc quod Angelus dixit quod certificet Danielem de novissimis temporibus, et de eis que expressa erant in scriptura veritatis : et ubi hec annuntiaverit, non habetur, nisi idem Angelus loquatur hic qui ibi : Item ex hoc quod dicit ante : Ego autem a primo, etc. videtur quod Textus se continuet ad primam visionem. Sic moventur qui vulgatam editionem sequuntur : Sed qui secundum beatum Hieronymus legunt, possunt solvere ad obiecta, quod quando Angelus dixit Danieli quod annuntiaret ei ventura, nunc dixit ei : nec recitavit ea Daniel, nec scripsit. Ad aliud dicendum, quod ly   [autem] more Hebraico abundat : vel ad mentem Prophete continuatur. Sive autem sit una visio, sive due, veritas non mutatur. Potest autem dici quod et est una visio, et due. Una si attendatur Angelus idem : quia probabile est quod unus Angelus loquatur : item credibile est quod eodem tempore facta sit, scilicet tertio anno Cyri ; et propter hoc potest dici una visio.
marg.| Due autem possunt dici propter diversitatem materie : quia superius egit de his que spectabant ad populum Iudaicum hic autem de his que spectant ad regnum Persarum. Item superius egit de imminentibus : hic autem de futuris, et remotis. Sequitur.
marg.| {l} Ecce adhuc] post Cyrum scilicet, qui modo regnat.
marg.| {m} Tres Reges stabunt in Perside] Cambyses filius Cyri, Ermeides (imo Smerdis) magus, Darius filius Hystaspis.
marg.| {n} Et quartus] Xerses filius Darii Hystaspis. Notandum quod quatuor post Cyrum Regibus enumeratis, novem preterierit, transiens ad Alexandrum. Non enim fuit cure Spiritui prophetali historie ordinem sequi, sed preclara queque perstringere.
marg.| {o} Et faciet quod placuerit ei]  : quia ad libitum succedet Alexandro, de quo hic loquitur.
marg.| {p} Et cum steterit] in monarchia annis duodecim.
marg.| {q} Conteretur regnum eius] quando mortuus est veneno in Babylone, tricesimo secundo etatis sue anno.
marg.| {r} Et dividetur] regnum Alexandri.
marg.| {s} In quatuor ventos] Hieronymus Orientem, Occidentem Meridiem, et Septentrionem. In Egypto enim regnavit Ptolemeus Lagi filius, id est ad Meridiem. In Grecia Philippus frater Alexandri, id est ad Occidentem. Syrie, et Babylonis, et superiorum locorum tenuit principatum Seleucus Nicanor, id est ad Orientem. Antigonus principatum tenuit ad Septentrionem, Asie, et Ponti, ceterarumque illius plage provinciarum.
marg.| {t} Sed non in posteros eius]  : quia liberos non habuit.
marg.| {u} Neque secundum potentiam illius qua dominatus est]  : quia in quatuor regna eius regnum divisum est.
marg.| {x} Lacerabitur, etc.   exceptis his] quatuor predictis, quasi dicat Non solum in predictos quatuor lacerabitur regnum, sed etiam in alios minores Reges. Multe enim provincie de Macedonum potestate recedentes, diversos sibi Reges statuerunt, ut dicit beatus Hieronymus
marg.| {y} Et confortabitur Rex Austri] etc. Dicto in summa de divisione regni Alexandri, nunc prosequitur de regno Egypti, et Syrie : quia sub his afflictus est populus Dei vicissim. Post Alexandrum enim regnavit in Egypto Ptolemeus Lagi filius, a quo sequentes Reges Egypti Ptolemei dicti sunt. Primus Ptolemeus Philadelphus, post Ptolemeus Euergetes, post Ptolemeus Philopator, post Ptolemeus Epiphanes. In Syria post Alexandrum regnavit Seleucus, post Antiochus Soter, a quo successores Antiochi dicti sunt, post Antiochus Theos, post Antiochus Galinicus, post Antiochus Magnus, post Antiochus Epiphanes. De his prosequitur Angelus loquens ad Danielem, incipiens a rege Egypti sic :
marg.| {y} Et confortabitur Rex Austri] id est Rex Egypti, qui est ad Austrum, Ptolemeus Lagi filius, vir prudentissimus, et ditissimus, et potentissimus, ut dicit beatus Hieronymus
marg.| {5. 161ra} {a} Et de Principibus eius] qui scilicet ei succedent, unus.
marg.| {b} Prevalebit super eum] id est plus quam ipse, Ptolemeus scilicet Philadelphus filius eius, sub quo Septuaginta Interpretes Alexandrie scripturam Sanctam in Grecum dicuntur vertisse sermonem.
marg.| {c} Et post finem annorum federabuntur] Philadelphus scilicet, et Rex Aquilonis, de quo statim sequetur : qui post multa bella inter se habita federati sunt, et reconciliati per matrimonium.
marg.| {e} Filiaque Regis Austri] Beronice scilicet filias Philadelphi Regis Egypti.
marg.| {f} Veniet ad Regem Aquilonis] ad Antiochum scilicet Theos, qui fuit tertius rex Syrie, que est ab Aquilone secundum situm Iudee.
marg.| {g} Facere amicitiam]  : quia ipsa nupsit cum Antiocho Theos, ut fieret pax, et amicitia inter ipsum, et patrem eius Philadelphum.
marg.| {h} Et non obtinebit] ista Beronice.
marg.| {i} Fortitudinem brachii] id est potestatem aliquid agendi ; quia repudiata est ab Antiocho, nec potuit prevalere, quin et ipsa, et filius eius quem susceperat de Antiocho, et illi qui erant pro parte eius interficerentur a Laodice priore uxore Antiochi.
marg.| {k} Nec stabit semen eius] filius eius. Notandum quod (sicut dicit Hieronymus ) Antiochus Theos tertius Rex Syrie dimicavit contra Ptolemeum Philadelphum qui secundus imperavit Egyptiis. Post multos autem annos Ptolemeus volens molestum finire certamen, filiam suam Beronicem, Antiocho Theos uxorem dedit : qui Antiochus de quadam uxore priore, nomine Laodice, duos habebat filios, Seleucum scilicet qui cognominatus est Callinicus, et alterum Antiochum.
marg.| Ducens ergo Beronicem, omnia loca usque Pelusium, et infinita auri et argenti talenta dotis nomine dedit ei, habens eam pro uxore, et Laodicem pro concubina. Post multum vero temporis amore superatus, Laodicem cum liberis suis reduxit in regiam dignitatem : que metuens ambiguum viri animum, ne Beronicem reduceret : virum per ministros veneno interfecit ; Beronicem vero cum filio quem de Antiocho genuerat, occidendos tradidit ; filiumque suum maiorem, Seleucum Callinicum in patris loco Regem constituit. Et hoc est quod hic dicitur.
marg.| {c} Et post finem annorum] id est post multos annos Ptolemeus Philadelphus, et Antiochus Theos.
marg.| {d} Federabuntur] id est facient amicitias.
marg.| {e} Filiaque Regis Austri] id est Ptolemei.
marg.| {f} Veniet ad Regem Aquilonis] Antiochum Theos.
marg.| {g} Facere amicitias] id est ut inter patrem, et virum iungat amicitias.
marg.| {h} Et non obtinebit fortitudinem] etc. ut prius.
marg.| {l} Et tradetur ipsa] morti.
marg.| {m} Et qui adduxerunt eam adolescentes eius] de Egypto qui specialius ei famulabantur : isti, supple, tradentur in mortem cum ipsa.
marg.| {n} Et qui confortabant eam in temporibus] ut etiam ipse Antiochus, qui confortare poterat, et aliquando confortaverat in temporalibus ; et illi qui eam adduxerant de Egypto, qui eam in regno roborare nitebantur   [in temporibus]  : id est temporalibus honoribus. Vel   [in temporibus] adversitatis, vel prosperitatis. Habebat enim aliquos qui semper ei adherebant et in prosperitate et in adversitate. Vel   [in temporibus] id est in opportunitatibus, et in necessitatibus suis. Sic enim frequenter accipitur tempus in Scriptura.
marg.| {o} Et stabit] in regno Egypti.
marg.| {5. 161rb} {p} De germine radicum eius] id est filie Regis, Beronices scilicet   [plantatio] Occisa enim Beronice, et mortuo Ptolemeo Philadelpho patre eius in Egypto, frater Beronices, scilicet Ptolemeus Evergetes, filius, scilicet Philadelphi successit patri in regnum eo quod esset frater germanus Beronices, filie scilicet Philadelphi.
marg.| {q} Et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam Regis Aquilonis] id est Syriam. Iste enim in ultionem sororis sue ingressus est Syriam cum magno exercitu, ubi regnabat Seleucus Callinicus cum matre sua Laodice.
marg.| {r} Et abutetur eis] Euergetes scilicet, id est male tractabit eos, Laodicen, et filium eius, et omnes Syros.
marg.| {s} Et obtinebit] id est vincet, et prevalebit, vel obtinebit regnum Syrie.
marg.| {t} Insuper et Deos eorum, et sculptilia] etc. quibus abundabant, et que amabant.
marg.| {u} Ipse prevalebit adversus Regem Aquilonis] Euergetes scilicet in bello.
marg.| {x} Et] eo victo   [intrabit in regnum] Syrie.
marg.| {y} Rex Austri] Euergetes scilicet qui Rege devicto intravit in Syriam, et obtinuit castra, et civitates. {z}   Et revertetur ad terram suam] Egyptum, audito scilicet quod Principes sui conspiraverint contra eum.
marg.| {a} Filii autem eius] predicti scilicet Callinici.
marg.| {b} Provocabuntur] adversus Ptolemeum Philopatorem filium Ptolemei Euergetis spe victorie, vel ad ulciscendam mortem patris sui.
marg.| {c} Et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum] filii scilicet predicti Callinici, Seleucus scilicet Ceraunus, et Antiochus Magnus.
marg.| {d} Et veniet] Antiochus Magnus mortuo fratre suo maiore Seleuco tertio anno imperii sui.   [Et veniet] de Babylone unde revocatus est ad regnum.
marg.| {e} Properans, et inundans] id est cum impetu, et festinatione.
marg.| {f} Et revertetur] de Babylone, et locis superioribus Orientis in Syriam inferiorem.
marg.| {g} Et concitabitur] adversus Regem Egypti.
marg.| {h} Et congredietur cum robore eius] id est suo, id est cum fortitudine exercitus sui concitabitur ad pugnandum contra Philopatorem Regem Egypti filium Euergetis.
marg.| {i} Et provocatus Rex Austri] Ptolemeus Philopator filius Euergetis.
marg.| {k} Egredietur, et pugnabit adversum Regem Aquilonis] Antiochum magnum.
marg.| {l} Et preparabit] Philopator Rex Egypti.
marg.| {m} Multitudinem nimiam] contra Antiochum Regem Syrie.
marg.| {n} Et dabitur multitudo] Syrorum.
marg.| {o} In manu eius] id est potestate Philopatoris Regis.
marg.| {p} Et capiet multitudinem, et exaltabitur cornu eius] Glossa, potestas, vel   [cor]
marg.| {q} Et deiiciet multa millia] Ptolemeus Philopator.
marg.| {r} Sed non prevalebit] id est omnino victor non erit, quantum ad hoc, quod adversarium suum capere non potuit : fugiens enim evasit Antiochus magnus. {s}   Convertetur enim Rex Aquilonis] etc. Antiochus Rex Syrie.
marg.| {t} Et in fine temporum annorumque] id est post multa tempora, et annos.
marg.| {u} Veniet] rupto federe inter eos.
marg.| {x} Properans cum exercitu] etc. Ptolemeo Philopatore mortuo, contra filium eius, qui tunc erat quatuor annorum, {5. 161va} et vocabatur Ptolemeus Epiphanes. {a}   Et in temporibus illis multi consurgent] etc. Agathocles enim qui agebat negotia regni, ita superbus fuit, ut rebellarent contra eum provincie subdite Egypto : Philippus quoque Rex Macedonum, et Antiochus magnus pace facta adversus Agathoclem et Ptolemeum Epiphanem dimicarunt sub hac conditione ut proximas civitates regno suo singuli de regno Ptolemei iungerent.
marg.| {b} Filii quoque prevaricatorum populi tui Iudaici scilicet. {c}   Extollentur] Hieronymus Pugnantibus contra se Antiocho magno, et Ducibus Ptolemei, Iudea in medio posita in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis Ptolemeo faventibus. Denique Onias Sacerdos assumptis Iudeorum plurimis fugit in Egyptum, et a Ptolemeo honorifice susceptus, accepit eam regionem que Heliopoleos vocabatur, et concedente Rege extruxit ibi templum simile Iudeorum : quod quidem permansit usque ad Imperium Vespasiani, annis ducentis quinquaginta.
marg.| Ipsa autem urbs que vocabatur Onie, dimicantibus postea adversus Romanos Iudeis, ad solum usque deleta est. Et neque urbis, neque templi ullum restat vestigium. Sub occasione igitur Onie pontificis infinita examina Iudeorum, in Egyptum confugerunt.
marg.| Eo tempore et Cyrene eorum multitudine repleta est. Asserebat enim Onias se Is. implere vaticinium scribentis decimo nono cap. Erit altare Domini in Egypto, et titulus Domini in terminis eius. Dicit ergo.
marg.| {b} Filii quoque prevaricatorum populi tui] Iudei Legem relinquentes : quia volebant alibi immolare quam ubi preceptum erat, Dt. 12.a.
marg.| {c} Extollentur] in superbiam.
marg.| {d} Ut impleant visionem]  : quia se iactabant implere preceptum Domini quod predixerat per Isaiam.
marg.| {e} Et corruent]  : quia tempore Vespasiani et Urbs, et templum destructa sunt.
marg.| {f} Et veniet] Antiochus magnus.
marg.| {g} Rex Aquilonis] id est Syrie, accepit Iudeam. Et cum teneret eam, missus est Scopas Etholi filius, dux Ptolemei adversus Antiochum, et fortiter dimicavit, cepitque Iudeam.
marg.| Antiochus quoque volens perdita recuperare contra Scopam dimicavit, et fugavit eum, et obsedit eum clausum in Sidone. Ob quem liberandum Ptolemeus misit Duces inclytos, sed obsidionem solvere non potuit : fame enim superatus Scopas, manus dedit, et nudus cum sociis dimissus est.
marg.| {h} Et comportabit aggerem] etc. faciet comportari ad implenda fossata.
marg.| {i} Et capiet urbes munitissimas] quas Ptolemeus tenebat, Syrie, Cilicie, Lycie.
marg.| {k} Et brachia Austri] etc. id est fortes Duces Ptolemei impetum Antiochi non poterunt effugere, nec ei resistere. Vel.
marg.| {l} Non sustinebunt] etc. id est sustinere contemnent dominium eius.
marg.| {m} Et] ideo   [consurgent electi eius ad resistendum] Duces dimicabunt pro puero Ptolemeo Epiphane.
marg.| {n} Et non erit fortitudo] in eis sufficiens ad resistendum.
marg.| {o} Et faciet veniens] Antiochus magnus.
marg.| {p} Super eum] Epiphanem (Iuxta placitum suum.)
marg.| {q} Et non erit qui stet contra faciem eius] id est qui resistat.
marg.| {r} Contra faciem eius] id est Antiochi magni.
marg.| {s} Et stabit] ipse Antiochus.
marg.| {t} In terra inclyta] etc. in Iudea in qua honorifice eos qui partium Scope erant, prosecutus est.
marg.| {u} Et consumetur] id est destruetur, terra scilicet inclyta.
marg.| {x} Et ponet] Antiochus   [faciem suam] id est firmabit voluntatem suam ad hoc, astutiam cordis convertet {5. 161vb} ad hoc, ut totum occupet regnum Ptolemei Epiphanis.
marg.| {y} Et recta faciet cum eo] id est compositionem quandam que videbitur recta, et recto corde facta.
marg.| {z} Et filiam, etc.   ut evertat illum] Ptolemeum : vel   [illud] id est regnum eius. Volens enim Antiochus non solum provincias Egypto subiectas occupare, verum etiam ipsam Egyptum : filiam suam Cleopatram despondit Ptolemeo adolescenti, septimo anno regni sui, et tertio decimo tradidit, data ei dotis nomine omni Celesyria, et Iudea. Filiam autem feminarum, eam per pleonasmum vocat : ut est illud poeticum,
prol.| Sic ore locuta est.
marg.| {a} Et non stabit] Antiochus : vel id quod fraudulenter cogitaverat, stabile non erit.
marg.| {b} Nec illius erit] Egyptus, sicut cogitaverat : quia Ptolemeus Epiphanes, et Duces eius sentientes dolum eius cautius se egerunt ; et Cleopatra magis viri partibus quam parentis favit. Unde vertit se ad Asiam.
marg.| {c} Et cessare faciet] id est quiescere permittet Antiochus.
marg.| {d} Principem opprobrii sui] id est Ptolemeum Epiphanem quem opprobriose tractaverat, civitates illis debitas auferendo. Vel (Principem opprobrii sui) ipsum Ptolemeum qui fuit causa opprobrii eius, quia fraudem eius manifestavit.
marg.| {e} Et opprobrium eius convertetur in eum] id est quod aliis inferre voluit : ignominiose enim tractatus, et victus est a Romanis.
marg.| {f} Et convertet faciem suam ad Imperium terre sue] Victus enim a Romanis, et expulsus de Asia, et de Egypto, fugit in Apamiam, et Susam, et ad ultimas urbes regni sui.
marg.| {g} Et non invenietur] ipse Antiochus, vel locus eius : quia cum adversus Elymeos pugnaret, cum omni deletus est exercitu.
marg.| Notandum quod cum Antiochus magnus Asiam impugnaret, et insulas multas caperet : occurrit ei Scipio Nasica cum fratre suo Publio Scipione Africano, qui Annibalem vicerat.
marg.| Cum enim consul Nasica frater Africani hebetioris esset ingenii, et contra Regem potentissimum, Antiochum scilicet magnum Senatus ei nollet bellum credere, spontaneam legationem obtulit Africanus pro fratris iniuria. Victus ergo Antiochus ab ipsis, intra Taurum regnare iussus est, et inde fugit in Apamiam, ac Susam, et ad ultimas regni sui penetravit urbes.
marg.| Cumque adversus Elymeos pugnaret, cum omni deletus est exercitu. Et hoc est quod hic dicitur, quod multas insulas ceperit, et vincente Duce Romano regnum Asie perdiderit, et opprobrium eius conversum sit in caput illius. Et ad extremum de Asia fugiens, reversus sit ad imperium terre sue, et impegerit, atque corruerit, et locus illius non sit inventus.
marg.| {h} Et stabit] post eum.
marg.| {i} In loco] id est in regno.
marg.| {k} Eius] Antiochi scilicet magni.
marg.| {l} Vilissimus, et indignus decore regio]
marg.| Seleucus Philopator, filius Antiochi magni, qui nihil dignum Syrie, et patris gessit Imperio, et absque ullis preliis inglorius periit. Et dicunt quidam quod dolore stomachi mortuus est.
marg.| Magister tamen in Historiis dicit, quod Antiochus Epiphanes, frater ipsius Seleuci, per fraudem eiecto eo a regno vel occiso, regnavit in Syria : de quo Antiocho Epiphane iam subdetur, (Et stabit in loco eius despectus.) Sed hic loquitur de Seleuco.
marg.| {h} Et stabit] in regno post patrem Antiochum magnum.
marg.| {5. 162ra} {a} Et in paucis diebus conteretur] id est post modicum tempus, postquam ceperit regnare.
marg.| {b} Non in furore, nec in prelio] hostili.
marg.| {c} Et stabit in loco] etc. Hieronymus Hucusque de ordine historie inter Porphyrium, et Nostros nulla contentio est. Cetera que sequuntur exponit Porphyrius de Antiocho Epiphane tantum. Nostri autem hec omnia de Antiocho prophetari arbitrantur, qui ultimo tempore futurus est. Cumque eis videatur illud opponi : quare tot in medio dereliquerit sermo propheticus, a Seleuco usque ad consummationem mundi ? Responderi potest quod et in priori historia, ubi de Regibus Persicis dicebat, quatuor tantum Reges Persarum post Cyrum posuerit, et multis in medio transactis repente venerit ad Alexandrum. Et hanc esse scripture Sancte consuetudinem non universa narrare, sed ea que maiora videntur, exponere. Unde dicunt Nostri quod Antiocho conveniunt ista pro magna parte, et quod typum etiam gerit Antichristi : quia que in illo in parte precesserunt, in Antichristo ex toto complebuntur. Exponitur sic de Antiocho.
marg.| {c} Et stabit in loco eius] id est in regno Seleuci.
marg.| {d} Despectus] Antiochus Epiphanes frater eius qui Rome fuerat obses.
marg.| {e} Et non tribuetur ei honor regius. Et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia]  : quia primum ab his qui in Syria Ptolemeo favebant non dabatur honor regius ; sed post emulationem clementie obtinuit regnum Syrie. Unde sequitur.
marg.| {f} Et veniet clam] quia latenter de Roma ubi erat in carcere, fugit.
marg.| {g} Et continebit regnum] Syrie.
marg.| {h} In fraudulentia] simulando clementiam.
marg.| {i} Et brachia pugnantis, expugnabuntur a facie eius, et conterentur]  : quia fortes Duces Ptolemei Epiphanis, non potuerunt ei resistere.
marg.| {k} Insuper et dux federis] ipse Ptolemeus Epiphanes, conteretur, supple.
marg.| {l} Et] id est quia   [post amicitias cum eo faciet dolum]  : quia cum dedisset ei sororem suam, et ivisset ad visitandum eam, inter epulas virum eius Ptolemeum occidit Epiphanem.
marg.| Sed notandum quod aliter hoc exponit Porphyrius, sicut dicit beatus Hieronymus Dicit enim quod ista exponuntur non de Ptolemeo Epiphane, sed de Ptolemeo Philometore filio eius, quem habebat de Cleopatra sorore Antiochi Epiphanis. Post mortem enim Cleopatre Eulalius eunuchus nutritius Philometoris, et Lemeus cum Egyptum regerent et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est inter avunculum Antiochum, et puerum Ptolemeum prelium. Cumque inter Pelusium, et montem Cassium prelium commisissent, victi sunt Duces Ptolemei. Porro Antiochus parcens puero, et amicitias simulans, ascendit Memphim, et ibi ex more regnum Egypti accipiens, puerique rebus providere se dicens, cum modico populo omnem Egyptum subiugavit, et abundantes ingressus est civitates. Et hoc est quod dicitur.
marg.| {g} Et obtinebit regnum] Syrie, Antiochus scilicet   [in fraudulentia] Et ideo pugnabunt Egyptii contra eum, ut repetant ab eo Syriam, quam aliquando Reges Egypti possederant : maxime Celesyriam, quam dederat Antiochus magnus Ptolemeo Epiphani cum Cleopatra filia sua, simul et Iudeam sed vincentur. Et hoc est quod dicitur.
marg.| {i} Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur] etc. id est Duces Ptolemei Philometoris vincentur.
marg.| {k} In super et dux federis] tribulabitur, et impugnabitur ab eo.
marg.| {l} Et post amicitias cum eo faciet dolum]  : quia Iudam Machabeum qui fuit dux federis, defensor scilicet et tutor {5. 162rb} Legis Domini superavit dolis. Vel exponitur de Ptolemeo Philometore, qui dicitur dux federis id est federatus ei : quia cum eo dolose fecit amicitias Antiochus, ut regnum posset invadere. Unde sequitur.
marg.| {n} Et ascendet, et superabit, etc.   et abundantes] in divitiis. {p}   Et uberes] in alimentis. {r}   Et faciet que non fecerunt] etc. Nullus enim Regum Syrie ita vastavit Egyptum.
marg.| {s} Rapinas, et predam] faciet, supple. Vel   [Rapinas, et predam, et divitias eorum dissipabit] id est rapiendo, et predando : sive per rapinam, et predam divitias eorum auferet.
marg.| {t} Et contra firmissimas cogitationes inibit] id est secretas, et in corde firmatas.
marg.| {u} Et hoc usque ad tempus] quasi dicat Hoc habebit finem cito.
marg.| {x} Et concitabitur fortitudo eius, et cor] etc. id est Antiochi Epiphanis, id est Ipse concitabit fortitudinem suam, et cor suum, id est animum suum adversus Ptolemeum Philometorem filium sororis sue.
marg.| {y} Et Rex Austri provocabitur ad bellum] quod factum est inter Pelusium, et montem Cassium, ut dictum est.
marg.| {z} Et non stabunt] Duces, et auxiliatores Ptolemei non potuerunt eius fortitudini resistere, neque fraudulentiis eius : quia victi sunt ab eo in illo bello, et seducti, quia simulavit se post victoriam velle providere rebus pueri Ptolemei ne potis sui. Et ita invasit Egyptum in dolo : {a}   Quia inibunt] Antiochus, et sui. {b}   Adversus eum] Ptolemeum
prol.| Δ [consilia.]
marg.| Ista verius exponuntur de Antichristo. Unde incipiendum est ab illo loco.
marg.| {c} Et stabit in loco eius despectus] etc. Quedam ergo sunt hic que conveniunt Antiocho tantum, qui in figura Antichristi precessit, quedam soli Antichristo ; quedam utrique. Et habetur simile in Ps. 17. Deus iudicium tuum Regi da, etc. qui prenotatur Salomonis : ubi quedam conveniunt soli Salomoni ; quedam soli Christo ; quedam utrique. Que conveniunt hic Antiocho, superius patent. Nunc ea exponenda sunt que Antichristo conveniunt : {c}   Et stabit in loco eius] Seleuci, scilicet. {d}   Despectus, et non tribuetur ei honor regius] Hieronymus Antichristus enim consurget de modica gente, id est de populo Iudeorum : et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius : unde supra dicitur cornu parvulum ; sed per insidias, et fraudem obtinebit principatum. Unde sequitur.
marg.| {f} Et veniet clam]  : erit enim astutissimus.   [Et brachia pugnantis] populi Romani.
marg.| {k} Insuper et dux federis] erit, quasi, Non solum obtinebit regnum, sed etiam dicet se esse ducem federis, id est Legis et Testamenti Dei : et dicet se esse Messiam.
marg.| {l} Et post amicitias cum eo] factas, id est Postquam aliquis fecerit cum eo amicitias.
marg.| {m} Faciet dolum] id est dolose eum seducet.
marg.| {n} Et ascendet, et superabit] id est exaltabitur, et elevabitur in regno.
marg.| {o} In modico populo]  : quia in principio paucos habebit.
marg.| {q} Urbes ingredietur] tamquam victor.
marg.| {r} Et faciet] etc. Hieronymus Nullus enim Iudeorum absque Antichristo in totum unquam Orbem regnavit.
marg.| {s} Rapinas, et predam] faciet.
marg.| {t} Cogitationes inibit] Sanctorum. Multos enim Sanctorum sua fraudulentia decipiet.
marg.| {u} Et hoc] erit usque ad tempus. Vel, id est predicta faciet non semper, sed quamdiu eum Dominus permiserit.
marg.| {x} Et concitabitur] etc. Hieronymus Dicunt enim quod Antichristus qui nasciturus est de populo Iudeorum, et de Babylone venturus est, primo superabit Regem Egypti, qui est unus de tribus cornibus, de quibus iam ante diximus supra 8.
marg.| {z} Et non stabunt] auxiliatores Egypti :
marg.| {a} Quia inibunt] etc. corrupti enim in muneribus Antichristi contra Regem suum inibunt consilia.
marg.| {c} Et comedentes panem cum eo] etc. quia a familiaribus suis
prol.| Θ prodetur
marg.| {5. 162va} Δ [consilia]  : Hieronymus quia simulavit pacem cum sororis filio, et comedit cum eo panem, et postea occupavit Egyptum.
marg.| {a} Duorum quoque Regum cor erit ut male faciant] id est ut sibi invicem noceant, Antiochi scilicet et Ptolemei pueri. Sicut enim Antiochus malum cogitabat contra Ptolemeum : sic aliqui ex parte Ptolemei adversus Antiochum.
marg.| {c} Et ad mensam unam mendacium loquentur] Antiochus, et sui.
marg.| {d} Et non proficient] Regnum enim Egypti non potuit Antiochus obtinere : sed a militibus Ptolemei eiectus est.
marg.| {e} Quia adhuc finis in aliud tempus] id est quia adhuc non demeruerant Egyptii ut finiretur, et vastaretur omnino Egyptus : vel Rex nondum demeruerat quod regnum eius finiretur.
marg.| {f} Et revertetur in terram suam] etc. Antiochus expulsus ab Egyptiis.
marg.| {g} Cum opibus multis] quibus Egyptum spoliaverat. Et ostendit post quo ordine venerit, quia per Iudeam, et eam vastans rediit in terram suam. Et hoc est quod dicit :
marg.| {h} Et cor eius] id est voluntas eius erit veniendi.
marg.| {i} Adversus Testamentum sanctum] id est contra Hierusalem, et Templum.
marg.| {k} Et faciet] ibi quod ei placuerit.
marg.| {l} Et] post   [revertetur in terram suam] spoliato templo, et posito in arce presidio.
marg.| {m} Statuto tempore] post biennium.
marg.| {n} Revertetur, et veniet ad Austrum] quando et obsedit Ptolemeum cum fratre suo, in Alexandriam. Vel secundum Hieronymum, duos fratres Ptolemei obsedit in ipsa.
marg.| {o} Et non erit priori] facto quod fecit, scilicet quando primo venit in Egyptum.
marg.| {p} Simile novissimum] factum. Ignominiose enim rediit expulsus a Legatis Romanis, quibus confederati erant Egyptii.
marg.| Legatus enim Romanus cum Antiochum stantem invenisset in litore, et senatusconsultum dixisset quod iubebatur ab amicis populi Romani recedere, et suo imperio esse contentus : et ille responsionem ad amicorum consilium distulisset : orbem dicitur fecisse in arenis baculo quem tenebat in manu, et circumscripsisse Regem : et dixisse, Senatus, et populus Romanus precipiunt, ut in isto loco respondeas quid consilii geras.
marg.| Quibus dictis, ille perterritus ait, si hoc placet Senatui, et populo Romano, recedendum est ; et sic recessit. Et hoc est quod dicitur :
marg.| {q} Et venient super eum trieres, et Romani] id est Romani venient in trieribus, que sunt naves habentes tres ordines remorum, quibus utuntur Itali. Unde Nm. 24.d. Venient in trieribus de Italia.
marg.| {r} Et percutietur] Antiochus ab eis. Vel secundum aliam litteram :   [Et comminabuntur ei] Hieronymus Percussus dicitur Antiochus, non quod interierit ; sed quod omnem arrogantie perdiderit magnitudinem.
marg.| {s} Et revertetur] de Egypto expulsus a Romanis, et veniet secundo in Iudeam.
marg.| {t} Et indignabitur contra Testamentum Sanctuarii] id est contra Iudeam, vel Hierusalem, in qua erat Testamentum Dei, id est Lex, et Sanctuarium, id est Templum.
marg.| {u} Et faciet] etc. contra Iudeos quod ei placuerit.
marg.| {x} Et revertetur] de Egypto. Repetitio est eius quod dixerat, propter certificationem maiorem.
marg.| {y} Et cogitabit adversus eos qui dereliquerunt]  : id est adversus Iudeos.
marg.| {z} Testamentum Sanctuarii] id est Legem, vel cultum templi. Ideo enim tradidit Iudeos Dominus in manus Antiochi : non quod hec fuerit intentio Antiochi in eos desevientis. Aquila transtulit [  Et cogitabit, ut deseratur pactum Sanctuarii] Expulsus enim de Egypto a Romanis, intravit Iudeam compellens Iudeos ad sacrificia idolorum, invitatus a quibusdam qui iam legem Dei reliquerant.
marg.| {5. 162vb} {a} Et brachia ex eo stabunt] Hieronymus Pro brachiis alius interpretatus est, semina : ut significaret stirpem, atque progeniem, id est aliquos de progenie ipsius Antiochi, per hoc autem volunt quosdam Duces Antiochi significari, qui ab eo missi sunt post biennium, quam Templum spoliaverat, ut tributa exigerent a Iudeis, et auferrent cultum Dei, et in Templo Hierusalem Iovis Olympii simulacrum, et Antiochi statuas ponerent : quas nunc abominationem, desolationis vocat, quando ablatum est holocaustum, et iuge sacrificium. Et hoc est quod dicit :
marg.| {b} Stabunt] in Hierusalem, vel in Iudea, vel in Templo Duces Antiochi.
marg.| {c} Et polluent Sanctuarium fortitudinis] id est Templum Dei qui est fortis, imo fortitudo vel templum.
prol.| Δ Dei
marg.| Θ prodetur Rex Egypti. {a} Duorum quoque Regum] etc. Hieronymus Nulli dubium quin Antiochus pacem cum Ptolemeo fecerit, et cum eo convivium inierit, et dolos machinatus sit, et in hoc non profecerit : quia regnum eius non potuit obtinere, sed a militibus Ptolemei eiectus est.
marg.| Verum hoc, quod Scriptura nunc dicit duos fuisse Reges, quorum cor fuerit fraudulentum, ut sibi mutuo male facerent, secundum historiam non potest demonstrari. Ptolemeus enim parvus etate erat, et deceptus Antiochi fraude, illi malum cogitare qui potuit ? Unde volunt Nostri hec omnia referri ad Antichristum, et Regem Egypti, quem primum separaturus est.
marg.| Dicit ergo : [Duorum quoque Regum] Antichristi, et Regis Egypti :
marg.| {b} Ut male faciant] etc. id est ut sibi invicem noceant.
marg.| {c} Et ad mensam unam mendacium loquentur]  : quia primo in dolo federabuntur.
marg.| {d} Et non proficient] unus adversus alium, tunc scilicet :
marg.| {e} Quia adhuc finis in aliud tempus] quasi, Alio tempore quam illo alter ab altero occidetur, Rex scilicet Egypti ab Antichristo.
marg.| {f} Et revertetur in terram suam] Iudeam.
marg.| {h} Et cor eius adversus Testamentum sanctum] id est adversus Ecclesiam.
marg.| {m} Statuto tempore revertetur] de Egypto.
marg.| {n} Et non erit priori] facto   [simile novissimum] factum : quia peius faciet quam ante.
marg.| {q} Et venient super eum trieres, et Romani] in auxilium Regis Egypti.
marg.| {r} Et percutietur] terrore, et non tamen vincetur.
marg.| {s} Et revertetur] etc. Utrum Antichristus tot vias faciet eundo, et redeundo de Egypto non est certum, nec Sancti affirmant.
marg.| Unde securius dicendum est quod hec quantum ad tot vias exponantur de Antiocho tantum, qui quantum ad hoc quod destruxit Egyptum, et pugnavit contra Regem Egypti, et post Templum spoliavit in Iudea, et Iudeam destruxit, figura est Antichristi qui regem Egypti vincet, et Ecclesiam persequetur et legem Christi que dicitur Testamentum Sanctuarii.
marg.| {y} Et cogitabit adversus eos qui dereliquerunt Testamentum Sanctuarii] id est cogitabit remunerare eos qui reliquerint legem Christi : que quidem remuneratio erit eis ad malum, ideo dicit :   [adversus eos] Vel secundum aliam litteram.   [Et cogitabit ut deseratur pactum Sanctuarii]
marg.| {a} Et brachia ex eo stabunt] id est Auxiliatores Antichristi stabiles erunt, et victores.
marg.| {c} Et polluent Sanctuarium fortitudinis] id est Ecclesias, vel animas Christi : vel templum Dei in quo sessurus est Antichristus tamquam sit Deus ut dicitur 2Th. 2.a.
marg.| {d} Et auferent iuge sacrificium] ab Ecclesia, immolationem scilicet corporis, et sanguinis Christi ; vel orationes, et laudes.
prol.| Θ {a} Et dabunt
marg.| {5. 163ra} Δ Dei forte. {a} Et dabunt] id est ponent in Templo.
marg.| {b} Abominationem] etc. id est abominandum simulacrum Iovis Olympii, vel statuas Antiochi.
marg.| {c} In desolationem] etc. Templi. Hieronymus Universa hec in typo Antichristi precessisse Nostri contendunt, qui sessurus est in templo Dei, et se facturus ut Deum ut dicitur 2. Thessal. 2.a. Iudei autem hoc nec de Antiocho Epiphane, nec de Antichristo, sed de Romanis intelligi volunt, de quibus supra dictum est, Et venient trieres sive Itali, atque Romani :   [et humiliabitur] secundum aliam Litteram. Post multa enim tempora de ipsis Romanis, qui Ptolemeo venerunt in auxilium, et Antiocho comminati sunt, consurget Rex Vespasianus ; surgent brachia eius et semina, Titus scilicet filius eius cum exercitu : et polluent Sanctuarium, auferent que iuge sacrificium, et Templum tradent eterne solitudini.
marg.| {d} Et Impii in Testamentum simulabunt fraudulenter] Hoc in Machab. legitur quod quidem simulaverunt se esse legis Dei cultores, sicut Alcimus Sacerdos, coram Iudeis, et coram Gentibus ritum Gentilem tenebant. Alii autem multi in religione, et cultu Dei perseveraverunt : de quibus subditur.
marg.| {e} Populus autem sciens Deum suum] ut Matthias, et filii eius, de quibus 1Mcc. 3.
marg.| {f} Obtinebit] Legem.
marg.| {g} Et faciet] eam, id est Deum colet, non idola, 1Mcc. 2.f. Et obtinuerunt Legem de manibus Gentium etc.
marg.| {h} Et docti in populo] id est periti in Lege.
marg.| {i} Docebunt plurimos] resistere, et Legem custodire.
marg.| {k} Et ruent in gladio, etc.   in rapina dierum] id est que fiet in illis diebus : vel quia non de nocte ut fures tamquam non audentes ea accipere, sed de die, id est aperte bona Iudeorum diripient. Hieronymus Quanta Iudei ab Antiocho passi sint, Machabeorum libri referunt, et triumphi eorum testimonio sunt, qui pro custodia legis Dei flammas, et gladios, et servitutem, et rapinas, et penas ultimas sustinuerunt : que pro certo futura nemo dubitet sub Antichristo, et multis resistentibus potentie eius, et in diversa fugientibus.
marg.| Que Hebrei in ultima eversione Templi, que sub Vespasiano et Tito accidit, interpretantur, dicentes fuisse plurimos de populo qui scient Deum suum, et pro custodia legis eius interfecti sunt.
marg.| {l} Cumque corruerint] etc. Hebreorum quidam hoc de Severo, et Antonino Principibus intelligunt, qui Iudeos plurimum dilexerunt simulatorie.
marg.| Alii vero de Iuliano Imperatore, quod quando oppressi fuerint a Caio Cesare, et in captivitatibus angustiisque multa perpessi, ille consurget, Iudeos amare se simulans, et in Templo eorum immolaturum esse promittens : in quo parvam spem auxilii habebunt, et applicabuntur illis Gentilium plurimi, non in veritate, sed in mendacio.
marg.| Pro idolorum enim cultu cum eis simulabunt amicitias : et hoc facient, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Tempus enim vere salutis eorum, et auxilium futurum esse Christum quem falso sperant esse venturum, cum sint recepturi Antichristum.
marg.| {l} Cumque corruerint] id est corruere inceperint sub Antiocho Iudei.
marg.| {m} Sublevabuntur auxilio parvulo] perinde per Mathathiam, et filios eius qui in principio paucos habuerunt auxiliatores.
marg.| {n} Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter] Iudei, scilicet et alii, ministri scilicet Antiochi, qui sua fraude deceperunt, vel decipere voluerunt Iudam, et fratres eius.
marg.| {o} Et de eruditis] id est de iustis, vel de Sacerdotibus et Levitis in Lege doctis.
marg.| {p} Ruent] in mortem, quia et Iudas, et Ionathas, et Simon occisi sunt. Et hec omnia fient.
marg.| {5. 163rb} {q} Ut conflentur] in conflatorio tribulationis.
marg.| {r} Et] sic   [eligantur] id est electi et approbati fiant.
marg.| {s} Et dealbentur] id est candida veste innocentie induantur.
marg.| Simile Apocal. 7.d. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, etc. De conflatorio tribulationis dicitur Eccl. 2.a. In igne probatur aurum et argentum : homines vero receptabiles in camino humiliationis. Et Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit illos. Prv. 17.a. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, etc. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, etc. Et hec tribulatio erit.
marg.| {t} Usque ad tempus prefinitum] a Deo, scilicet per sex annos.
marg.| {u} Quia adhuc aliud tempus erit] quietis post tribulationem. {x}   Et faciet iuxta voluntatem suam Rex] Antiochus.
marg.| {y} Et elevabitur] pro suis victoriis.
marg.| {z} Et magnificabitur adversum omnem Deum] id est perfectum Deum, vel omnium Deum.
marg.| {a} Et adversum Deum Deorum loquetur magnifica]  : quia iactavit se destructurum cultum eius, et templum violari precepit, et in Templo simulacrum suum poni precepit.
marg.| {b} Et diriget] vel   [dirigetur] id est prosperabitur.
marg.| {c} Donec compleatur iracundia] id est donec finis iracundie, et sevitie illius imponatur. Vel.
marg.| {c} Donec compleatur] id est plene effundatur.
marg.| {d} Iracundia] Dei in ipsum, ita ut eum interfici iubeat. Et complebitur ne ? Ita :
marg.| {e} Perpetrata quippe est diffinitio] id est diffinitio facta est, vel iam diffinitum est in Dei prescientia quanto tempore seviet. Vel sic   [Perpetrata est diffinitio] id est quod Deus diffinivit, iam factum est apud ipsum, vel iam perpetratum est, quia cito implebitur. Et loquitur sic prophetica certitudine.
prol.| Δ {a} Et Deum
marg.| Θ {a} Et dabunt abominationem in desolationem]  : quia ponent Antichristum in Templo quasi Deum, quod est abominabile, et signum desolationis, et causa. Unde Mt. 24.b. Cum videritis abominationem desolationis, que dicta est a Daniele, etc.
marg.| {d} Et Impii in testamentum simulabunt fraudulenter] Hoc iam impletum est, et implebitur maxime in fine, quando vigebit hypocrisis in Malis.
marg.| {e} Populus autem sciens Deum suum] per fidem.
marg.| {f} Obtinebit] Deum, id est Contra omnes Persecutores, velint nolint, tenebunt Deum in corde per amorem 2. Thessalon. 2.b. Qui tenet tunc teneat donec de medio fiat.
marg.| {g} Et faciet] per operis executionem :
marg.| {h} Et docti in populo] etc. Perfecti enim viri hortabuntur infirmos resistere Antichristo.
marg.| {k} Et] ideo   [ruent in gladio, etc.   auxilio parvulo]  : quia mittet Deus in auxilium Electis Eliam, et Henoch.
marg.| {n} Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter]  : quia Electos fraude et blanditiis decipere nitentur.
marg.| {o} Et de eruditis ruent] in mortem, et de tribulatione in tribulationem. Et hec tribulatio fiet.
marg.| {q} Ut conflentur, et eligantur] etc. ut supra.
marg.| {u} Quia adhuc aliud tempus erit] victorie, cum modo sit pugne. Modo est tempus merendi ; tunc ridendi : modo serviendi ; tunc dominandi.
marg.| {x} Et faciet iuxta voluntatem suam Rex] Antichristus.
marg.| {y} Et elevabitur, etc.   adversum omnem Deum]  : ut solus dicatur Deus.
marg.| {a} Et adversum Deum Deorum loquetur] blasphemando in Christum.
marg.| {c} Donec compleatur iracundia] id est finiatur eius sevitia : vel donec ira Dei plene effundatur in ipsum ut fulminetur.
marg.| {e} Perpetrata quippe est diffinitio] id est completio ire Dei iam diffinita est in ipsum apud Deum.
prol.| Θ {a} Et Deum
marg.| {5. 163va} Δ {a} Et Deum patrum suorum non reputabit] id est Deum Deorum quem antecessores sui Reges Syrie honoraverant, ipse nullius potentie reputabit. 2Mcc. 3. in princ. legitur quod Reges et Principes locum summo honore dignum ducerent, et Templum maximis honoribus illustrarent.
marg.| {b} Et erit in concupiscentiis feminarum] Hieronymus Antiochus enim luxuriosissimus fuisse dicitur.
marg.| {d} Quia adversum universa consurget] Deos scilicet, et homines.
marg.| {e} Deum autem Maozim] quod sonat presidium, vel fortitudinem. Antiochus enim magis spem ponebat in presidiis suis et munitionibus, quam in idolis, quia etiam idola spoliabat, et phana, ut muniret castra. Vel   [Deum Maozim] etc. id est Deum presidii sui, id est quem ponet in presidio. Vel Iovem, qui dicitur Deus Maozim, id est Deus fortitudinis. Unde et apud Gentiles Deus magnus reputabatur. Hieronymus Nota quod Porphyrius hoc exposuit ridicule, ut diceret in vico Modin, unde fuit Marathie et filii eius, Antiochi Duces posuisse statuam Iovis, et compulisse Iudeos, ut ei victimas immolarent, Deo scilicet Maozim, id est Deo Modin.
marg.| {g} Et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet] Hoc magis convenit Antichristo, quam Antiocho. Tamen sic exponitur secundum quosdam, quod iste Antiochus dedignatus est colere idola patrum suorum, et invenit nova.
marg.| {h} Colet] id est ornabit, vel venerabitur.
marg.| {i} Et faciet] etc. id est laborabit, ut muniat arcem Sion, et in ceteris urbibus ponat presidia. Et hoc.
marg.| {l} Cum Deo alieno]  : quia ubi presidia ponebat, ibi Deum suum coli iubebat. Unde et in Templo simulacrum Iovis posuit, qui erat alienus a Iudeis.
marg.| {m} Quem cognovit] id est veneratus est, et approbavit.
marg.| {n} Et multiplicabit gloriam] etc. quia regnum dilatavit. Vel   [multiplicabit gloriam suam] his qui Deos suos coluerint de Iudeis.
marg.| {o} Et dabit eis potestatem in multis] id est dominandi super multos.
marg.| {p} Et terram dividet gratuito] Auferet enim bona eorum, qui ei non favebunt, et dabit eis qui favebunt ei.
marg.| {q} Et in tempore prefinito] a Deo statuto.
marg.| {r} Preliabitur adversus eum Rex Austri] etc. Ptolemeus Philometor.
marg.| {s} Et] id est quia.
marg.| {t} Quasi tempestas] id est eum impetu, et fortitudine.
marg.| {u} Veniet contra illum] Ptolemeum.
marg.| {x} Rex Aquilonis] Antiochus. Undecimo enim anno regni sui Antiochus venit contra Ptolemeum Philometorem filium sororis sue, ut dicit Porphyrius : et tunc transivit per multas terras, vastans eas. De quibus subdit.
marg.| {y} Et introibit in terram gloriosam] Iudeam.
marg.| {z} Et multi corruent] Vel secundum Symmachum [  Multa millia corruent] Vel secundum Theodotionem   [Multi infirmabuntur] Vel secundum Aquilam [  Multe corruent] urbes scilicet, vel regiones, vel provincie.
marg.| {a} He autem sole salvabuntur] etc. Erant enim ex latere Iudee : et has terras non tetigit ; ne occupatus alio prelio Ptolemeum contra quem pergebat, redderet fortiorem.
marg.| {b} Et mittet manum suam] predando.
marg.| {d} Per Libyam quoque et Ethiopiam] etc. Hieronymus Hoc magis asserunt Nostri Antichristo convenire. Antiochus enim Libyam, quam plerique Africam intelligunt, Ethiopiamque non tenuit, nisi forte quia in ipso climate sunt provincie Egypti, et longe per deserta diffuse : et captis Egyptiis etiam iste provincie vicine eis conturbate sunt. Unde non dicit quod ceperit eas, sed quod per eas transierit, fama {5. 163vb} scilicet eius, et terror eius. {e}   Turbabit eum] Antiochum. Audiet enim, ut dicit Porphyrius, sibi ab Aquilone, et ab Oriente prelia concitari. Unde regrediens capiet Aradios resistentes : et omnem in litore Phenicis vastabit provinciam : et perget ad Regem Armenie, qui de Orientis partibus movebatur.
marg.| {f} Et interfectis plurimis] de eius exercitu (figet) vel (ponet tabernaculum suum apethno) vel (apedno) id est in loco sic dicto qui est.
marg.| {g} Inter duo Maria] est, id est inter duo flumina latissima, Tigrim, et Euphratem.
marg.| {h} Super montem inclytum et sanctum] Quis sit iste mons sanctus, nescit dicere Porphyrius. Sed sequitur,
prol.| Δ translationem
marg.| Θ {a} Et Deum patrum suorum] id est Deum Abraham, Isaac, et Iacob : de Iudeis enim nascetur.
marg.| {b} Et erit in concupiscentiis] non in amplexibus : castitatem enim simulabit exterius. Septuaginta   [Et concupiscentiis mulierum non subiacebit] Aquila [  Super Deum patrum suorum non intelliget, et super concupiscentiis feminarum] Et potest suppleri, erit, vel non intelliget : sic enim ambiguum est in Hebreo.
marg.| {c} Nec quemquam Deorum] Idolorum, vel Prelatorum sive Potentium, qui dicuntur Dii.
marg.| {d} Quia adversum universa consurget] Deum et homines.
marg.| {e} Deum autem Maozim] quod sonat presidium : Antichristus enim Diabolum quasi Deum, et presidem suum adorabit.
marg.| {f} In loco venerabitur] id est in seipso, vel in loco aliquo secreto.
marg.| {g} Et Deum quem ignoraverunt patres eius] Abraham, Isaac, et Iacob, id est Diabolum   [colet auro, et argento] etc. quia dando talia multos trahet ad peccatum, et ad serviendum Diabolo.
marg.| {i} Et faciet] quamcumque fraudem.
marg.| {k} Ut muniat Maozim] id est ut muniat presidia sua, vel confugia, id est loca presidiorum, et fortitudines. Et hec faciet.
marg.| {l} Cum Deo alieno]  : quia auxilio, et consilio Diaboli multa faciet.
marg.| {m} Quem cognovit]  : quia habebit privatum Demonem ; et educabitur, et instruetur a Demone.
marg.| {n} Et multiplicabit gloriam] his qui sibi favebunt.
marg.| {o} Et dabit eis potestatem] Hieronymus Quos enim timore nequiverit, subiugavit avaritia, dando scilicet potestatem, et terras.
marg.| {x} Rex Aquilonis] Antichristus Hieronymus Nostri ad Antichristum ista referentes dicunt quod primum pugnaturus sit contra Regem Egypti, et post Libes, et Ethiopes superaturus : quia de decem cornibus tria contrita legimus supra 8. et quod venturus sit in terram Israel, et multe ei vel urbes vel provincie dature sint manus.
marg.| {a} He autem sole salvabuntur] etc. Forte minus nocebit eis, quia facile, et quasi sponte obtinebit eos. Vel secundum quod dicit Hieronymus illas terras relinquet Antichristus intactas, tamquam deserta ad que confugient Sancti qui soli salvabuntur quia eius errori non consentient.
marg.| {c} Et dominabitur] etc. Demones enim facient eum invenire thesauros absconditos.
marg.| {e} Et fama turbabit eum] Dicitur enim, quod pugnans contra Egyptios auditurus sit adversum se bella consurgere, quo veniet cum magna multitudine ut occidat multos.
marg.| {f} Et figet tabernaculum suum apethno] quod sonat thronum solii sui, id est figet tabernaculum, et solium sive thronum suum.
marg.| {g} Inter Maria] Mare Tyri, et Mare mortuum.
marg.| {h} Super montem inclytum, et sanctum] idest super montana
prol.| Θ Iudee, ubi
marg.| {5. 164ra} Δ translationem Theodotionis, que habet [ Super montem Saba sanctum] Saba autem nomen montis vel Armenie vel Mesopotamie putat. Sed quare sanctus dicatur, dicere non potest : nisi forte sanctus dicatur, quia iuxta errorem Armeniorum, Idolis sit consecratus.
marg.| {a} Et veniet usque ad summitatem eius] id est montis in Elymaide provincia, que est ultima Persarum regio. Et est simplex relatio : quia non est idem mons de quo predixerat, et ille qui est in Elymaide.
marg.| {b} Et nemo auxiliabitur ei] etc. ibi enim volens templum Diane spoliare, quod habebat infinita donaria, fugatus est a Barbaris, et mortuus est merore in Tabiso oppido Persidis. Hoc ita exposuit Porphyrius et erravit. Somniavit enim, et finxit hec : quia per nullam historiam monstrare potest, quod Apethno sit nomen loci, vel montis : neque quod ibi fixerit tentorium Antiochus. Item nescit quis sit mons sanctus. Item nescit quid dicat, interpretando duo maria, duo flumina.
marg.| Θ Iudee, ubi precipuus est mons Oliveti. Dicitur enim quod prius figet tabernaculum iuxta Nicopolim, que prius Emmaus vocabatur, ubi incipiunt Iudee provincie montana consurgere : et ab illo loco se erigens, ad montem Oliveti in Ierosolymorum regione ascendet. Unde subditur.
marg.| {a} Et veniet usque ad summitatem eius] montis scilicet, id est usque ad verticem montis Oliveti, qui sanctus dicitur et inclytus, quia ex eo Dominus atque Salvator ascendit ad patrem.
marg.| {b} Et nemo auxiliabitur ei] Hieronymus Nemo poterit auxiliari Antichristo, contra eum Domino seviente. Asserunt autem ibi esse Antichristum periturum, unde Dominus ascendit ad celos. Audietur autem vox in aere dicens, Morere : et statim fulminabitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 28/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_11)

Notes :