Capitulum 12
Numérotation du verset
Dn. 12,1
In tempore autem illo
consurget Michael
princeps
magnus,
qui stat
pro filiis populi tui,
et
veniet tempus
quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.
Et in tempore illo
salvabitur
populus tuus,
omnis qui inventus fuerit
scriptus
in libro.
Numérotation du verset
Dn. 12,2
Et multi
de his qui dormiunt in terre pulvere
evigilabunt:
alii in vitam eternam1
1 eternam] + et
Weber
alii in opprobrium
ut videant semper.
Numérotation du verset
Dn. 12,3
Qui autem docti fuerint
fulgebunt quasi splendor firmamenti,
et qui ad iustitiam
erudiunt multos,
quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset
Dn. 12,4
Tu autem
Daniel claude2
2 claude] clude
Weber
sermones
et signa librum
usque ad tempus
statutum. Plurimi pertransibunt3
3 P. p.]
inv. Weber
et multiplex erit scientia.
Numérotation du verset
Dn. 12,5
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant:
unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.
Numérotation du verset
Dn. 12,6
Et dixi viro qui indutus erat lineis
qui stabat
super aquas fluminis:
Usquequo finis horum mirabilium ?
Numérotation du verset
Dn. 12,7
Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset4 dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternuma,
0 Cf. Apc. 10, 5-6.
4 elevasset] levasset
Weber
quia in tempus
et tempora5
5 et tempora] temporum
Weber
et dimidium temporisb.
0 Cf. Apc. 12, 14.
Et cum completa fuerit
dispersio
manus populi sancti, complebuntur universa hec.
Numérotation du verset
Dn. 12,8
Et ego
audivi,
et non intellexi
et dixi: Domine mi quid erit post hec ?
Numérotation du verset
Dn. 12,9
Et ait: Vade Daniel,
quia clausi sunt
signatique sermones
usque ad tempus
prefinitum.
Numérotation du verset
Dn. 12,10
Eligentur
et dealbabuntur
et quasi ignis
probabuntur multi.
Et impie agent impii
neque intelligent omnes impii.
Porro docti intelligent,
Numérotation du verset
Dn. 12,11
et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
et posita fuerit
abominatio
in desolationem6,
6 desolationem] desolatione
Weber
dies mille ducenti nonaginta.
Numérotation du verset
Dn. 12,12
Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille et7 trecentos triginta quinque.
7 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Dn. 12,13
Tu autem Daniel vade
ad prefinitum,
et requiesces
et stabis in sorte tua in finem8 dierum.
8 finem] fine
Weber
Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Dn. 12,1
marg.|
In tempore autem illo consurget]
etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. Primo agit de Iudeorum conversione, interserens de persecutione Antichristi. Secundo de resurrectione mortuorum, et Sanctorum remuneratione, ibi
[Et multi de his]
Tertio significatur prophetie huius obscuritas, et expositionum diversitas, ibi
[Tu autem Daniel claude]
Quarto predicitur Danieli querenti persecutionis Antichristi diuturnitatem ; et inducie date hominibus ad penitendum post mortem Antichristi, ibi
[Et vidi ego Daniel]
Dicit ergo :
marg.|
{c}
In tempore autem illo]
quando scilicet erit interfectus Antichristus, sicut dictum est in fine precedentis capituli.
marg.|
{d}
Consurget Michael princeps magnus]
ad auxilium Iudeorum, et ad orandum pro conversione eorum.
marg.|
{e}
Qui stat pro filiis populi tui]
contra Principem Grecorum scilicet, et contra Principem Persarum, supra 10.d. ubi etiam dicitur, Nemo adiutor meus, nisi Michael princeps vester. Interserit autem adhuc de persecutione Antichristi, dicens :
marg.|
{f}
Et veniet tempus quale non fuit]
etc. quia tunc a persecutoribus, et Tyrannis, et Hereticis, et falsis Fratribus conflabitur una tribulatio. Mt. 24.b. Erit tunc tribulatio, etc. Apc. 16.d. Terre motus factus est magnus, etc.
marg.|
{g}
Et in tempore illo salvabitur populus tuus]
Post mortem enim Antichristi convertetur populus Iudaicus. Is. 10.c. In veritate reliquie convertentur, etc. Et Rm. 9.f. Reliquie salve fient.
marg.|
{h}
Omnis qui inventus fuerit scriptus in Libro]
vite, id est predestinationis divine.
marg.|
{5.
164rb} {i}
Et multi de his qui dormiunt in terre pulvere]
id est mortui et incinerati resurgent.
marg.|
{k}
Ut videant semper]
vel mali suam damnationem, vel boni malorum penam. Is. ult. g. Egredientur, et videbunt cadavera mortuorum.
marg.|
{l}
Qui autem docti fuerint]
etc. quasi dicat Omnes boni ibunt in vitam, sed Doctores, et Predicatores iusti aliquid amplius habebunt quia habebunt duplex premium, auream scilicet, et aureolam.
marg.|
{m}
Quasi stelle in perpetuas eternitates]
Alia Littera
[In eternum, et ultra]
Sancti Doctores splendori celi comparantur propter premium substantiale ; stellis propter premium accidentale, scilicet, aureolam. Duo autem dicit de eis nempe quod sunt docti in se, et quod erudiunt alios : est contra eos, qui cum indocti sint, alios tamen erudire appetunt. Item contra eos etiam qui cum docti sint, alios docere negligunt. Notandum quod hec omnia exponit adhuc Porphyrius de temporibus Antiochi : quam expositionem, quia falsa est, et absurda, non prosequemur.
marg.|
{n}
Tu autem]
etc. in quo notatur obscuritas prophetie huius quasi dicat. Scribe que tibi ostendi, que quidem obscura sunt, et involuta. Vel.
marg.|
{o}
Claude sermones]
etc. id est Prophetiam istam scribe, sed non expone.
marg.|
{p}
Usque ad tempus statutum]
id est donec tempus prefinitum compleatur, quasi dicat. Usque tunc erit clausa hec prophetia : quia non plene intelligetur, donec compleatur.
marg.|
{q}
Plurimi pertransibunt]
populi, id est percurrent : secundum quod solet dici, Ego percurri hunc librum.
marg.|
{r}
Et multiplex erit scientia]
id est diversi diversa opinabuntur, et diversimode exponent. Vel
[Plurimi pertransibunt]
populi [
et multiplex erit scientia]
quasi dicat Ideo claude librum, id est sub obscuritate scribe, ut relinquas posteris exercitii materiam qui per successiones pertransibunt.
marg.|
{s}
Et vidi ego Daniel]
etc. Post revelationem predicte persecutionis, Daniel desiderabat scire quantum duraret illa persecutio, et vidit tres Angelos, et ab uno quesivit quantum durarent ista.
[Et vidi]
id est oculos a terra levavi, et circa me respexi : quia a principio visionis dum audiret ea que sibi dicta sunt, deiecerat vultum suum ad terram ad modum diligenter audientis, quem modo levat.
marg.|
{t}
Et ecce duo alii]
Angeli, Princeps Persarum, et Princeps Grecorum, de quibus dictum est supra 10.
marg.|
{u}
Super ripam fluminis]
qui dicitur Tigris.
marg.|
{x}
Usquequo finis horum mirabilium]
id est quanto tempore complebuntur ista ? Hoc interrogat ab eo quem in principio visionis viderat indutum lineis, supra 20.a. Et hic stabat super aquas Ostenduntur autem isti Angeli sic ; ad significandum quod sicut Angelus Grecorum secundum situm oppositus erat Angelo Persarum : quia alter in una ripa erat, et alter in altera : Ita alter alteri opponebatur in hoc quod uterque sub dominio suo volebat habere Iudeos.
marg.|
Opponitur autem uterque Angelo, qui erat in medio super aquas, Michaeli scilicet, ad significandum quod uterque contrarius ei erat in hoc quod neuter volebat liberationem Iudeorum.
marg.|
Stat autem Michael super aquas Babylonis, ad significandum quod Iudei aquas Babylonicas, id est captivitatem Babylonicam superarent,
marg.|
{y}
Et audivi]
etc. Audivi, inquam, eum dicentem.
marg.|
{z}
Quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis]
protendetur scilicet completio horum mirabilium, id est per tres annos, et dimidium durabit predicta persecutio
{5.
164va} Antichristi ; quantum protensa est aperta predicatio Christi. Tempus enim apud Hebreos ponitur pro anno, supra 4.c. Septem tempora mutabuntur super eum. Et 7.g. Usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
marg.|
{a}
Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti]
Id est cum dispersus fuerit populus Christianus a manu, id est potestate Antichristi : Tunc
marg.|
{b}
Complebuntur universa hec]
: quia tunc occidetur Antichristus, et erit mors eius, persecutionis terminus. Vel populus Sanctus dicitur populus Iudaicus : qui post mortem Antichristi dispergetur a manu Domini, cum ducem suum Antichristum, cui unitus erat, percusserit. Et tunc erit completa persecutio Christianorum : quia tunc divisi ab errore Antichristi, Iudei concurrent ad baptismum.
marg.|
{c}
Et ego audivi]
predicta verba Angeli a principio.
marg.|
{d}
Et non intellexit]
Audierat quidem Regum diversa bella inter se, et multiplicem historiam : sed nomina non audierat singulorum : scire autem ea cupiebat ; et etiam quid futurum esset post hec. Unde sequitur.
marg.|
{e}
Et dixi, Domine mi quid erit post hec]
post illos tres annos, et dimidium ?
marg.|
{f}
Et ait]
Angelus.
marg.|
{g}
Vade Daniel]
etc. Duo volebat Daniel, apertius scilicet intelligere quod iam audierat, et que futura erant post predicta. Ad primum dicit Angelus quod cesset ab hac inquisitione : quia vult sermones istos clausos esse. Ad aliud postmodum respondet ei, iterans predictum tempus, sed aliis verbis. Et hoc facit ut plenius intelligat, et ut de tempore futuro post illud tempus addat. Dicit ergo :
marg.|
{g}
Vade Daniel]
id est ab hac inquisitione recede.
marg.|
{h}
Quia clausi sunt]
id est sub obscuritate involuti sunt, nec plene poterunt intelligi, donec fuerint completi.
marg.|
{i}
Eligentur]
etc. quasi dicat Nolo te scire omnia aperte sed hoc volo, ut scias causam scilicet tante persecutionis, quia ad probationem dabitur.
marg.|
{i}
Eligentur]
in illa ultima persecutione, id est electi, vel eligibiles fient.
marg.|
{k}
Et dealbabuntur]
in sanguine suo.
marg.|
{l}
Et quasi ignis probabuntur multi]
id est Sicut ignis probat metallum ; ita ipsi probati fient in tribulatione.
marg.|
{m}
Et impie agent impii]
Apc. ult. c. Qui in sordibus est, sordescat adhuc.
marg.|
{n}
Neque intelligent omnes Impii]
errantes, et in errorem mittentes ; quasi dicat, In illis ultimis temporibus abundabit iniquitas contra mores ; et error sive cecitas contra fidem.
marg.|
{o}
Porro docti intelligent]
: quia vexatio intellectum dabit auditui, Is. 28.e. Hec autem prophetia tunc maxime intelligitur, quia tunc complebitur.
marg.|
{p}
Et a tempore]
Hic repetit aliis verbis, quod dixerat de diuturnitate illius persecutionis, ut addat de tempore futuro post eam.
marg.|
{q}
Cum ablatum fuerit]
id est auferri inceperit.
marg.|
{r}
Et posita fuerit abominatio in desolationem]
id est cum ablato cultu Dei et desolato, Antichristus abominabiliter exhibebit se adorandum. A principio, inquam, huius temporis usque ad finem erunt.
marg.|
{s}
Dies mille ducenti nonaginta]
id est tres anni, et dimidius. Post dicit que erunt post hec, dicens :
marg.|
{t}
Beatus qui expectat, et pervenit usque]
etc. Si diebus mille ducentis nonaginta addantur quadraginta quinque, fient mille trecenti triginta quinque. Itaque post mortem Antichristi
{5.
164vb} dabuntur lapsis quadraginta quinque dies ad penitentiam. Et est sensus : Beatus erit qui post dies persecutionis perveniet, ad dies superadditos penitentie.
marg.|
{u}
Tu autem]
o
[Daniel vade]
id est vades, id est vives usque.
marg.|
{x}
Ad prefinitum]
tempus vite tue.
marg.|
{y}
Et requiesces]
a laboribus vite presentis.
marg.|
{z}
Et stabis in sorte tua in fine dierum]
id est resurgens in ordine tuo. Theodotion sic transtulit [
Tu autem vade, et requiesce in ordine tuo in consummatione dierum,
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_12)
Notes :