Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Dn. 13,1 

÷ Erat1 vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim
1 Erat] Et praem. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,2 

÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchie2, pulchram nimis et timentem Dominum.
2 Helchie] Chelchie Weber
Numérotation du verset Dn. 13,3 

÷ Parentes enim illius cum essent iusti
erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Numérotation du verset Dn. 13,4 

÷ Erat autem Ioachim dives valde,
et erat ei pomerium vicinum domui sue, et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium.
Numérotation du verset Dn. 13,5 

÷ Et constituti sunt duo seniores3
3 seniores] senes Weber
iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum.
Numérotation du verset Dn. 13,6 

÷ Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia.
Numérotation du verset Dn. 13,7 

÷ Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
Numérotation du verset Dn. 13,8 

÷ Et videbant eam
seniores4
4 seniores] senes Weber
quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam5 eius.
5 concupiscentiam] concupiscentia Weber
Numérotation du verset Dn. 13,9 

÷ Et everterunt sensum suum,
et declinaverunt oculos suos, ut non viderent celum
neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Numérotation du verset Dn. 13,10 

÷ Erant enim6 ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vitissim dolorem suum.
6 enim] ergo Weber
Numérotation du verset Dn. 13,11 

÷ Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea.
Numérotation du verset Dn. 13,12 

÷ Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Numérotation du verset Dn. 13,13 

÷ Eamus domum quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Numérotation du verset Dn. 13,14 

÷ Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam. Et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Numérotation du verset Dn. 13,15 

÷ Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio. Estus quippe erat.
Numérotation du verset Dn. 13,16 

÷ Et non erat ibi quisquam, preter duos senes absconditos et contemplantes eam.
Numérotation du verset Dn. 13,17 

÷ Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smigmata7 et ostia pomerii claudite ut laver8.
7 smigmata] smegmata Weber |
8 laver] lavem Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,18 

÷ Et fecerunt sicut preceperat, clauseruntque ostia pomerii, et egresse sunt per posticum9 ut afferrent que iusserat. Nesciebatque senes intus esse absconditos.
9 posticum] posticium Weber
Numérotation du verset Dn. 13,19 

÷ Cum autem essent egresse10 puelle, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam et dixerunt:
10 essent e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,20 

÷ Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus. Quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Numérotation du verset Dn. 13,21 

÷ Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Numérotation du verset Dn. 13,22 

÷ Ingemuit Susanna
et ait: Angustie sunt11 mihi undique. Si enim hoc egero mors mihi est,
11 sunt] om. Weber
si autem non egero non effugiam manus vestras.
Numérotation du verset Dn. 13,23 

÷ Sed melius est
mihi12 absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.
12 e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,24 

÷ Et exclamavit voce magna
Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam.
Numérotation du verset Dn. 13,25 

÷ Et cucurrit unus et aperuit ostium pomerii.
Numérotation du verset Dn. 13,26 

÷ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomerio13, irruerunt per posticum14 ut viderent quidnam esset.
13 famuli domus - in pomerio] inv. Weber |
14 posticum] posticam Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,27 

÷ Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat
sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Numérotation du verset Dn. 13,28 

÷ Cumque venisset
populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Numérotation du verset Dn. 13,29 

÷ et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helchie15 uxorem Ioachim. Et statim miserunt.
15 Helchie] Chelcie Weber
Numérotation du verset Dn. 13,30 

÷ Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
Numérotation du verset Dn. 13,31 

÷ Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Numérotation du verset Dn. 13,32 

÷ At iniqui illi iusserunt ut discoperiretur16, erat enim cooperta ut vel sic satiarentur
16 discoperiretur Weber ] scrips. , discooperiretur Rusch
decore
eius.
Numérotation du verset Dn. 13,33 

÷ Flebant igitur sui
et omnes qui noverant eam.
Numérotation du verset Dn. 13,34 

÷ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eiusa,
0 Cf. Lv. 24, 14.
Numérotation du verset Dn. 13,35 

que flens suspexit ad celum.
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Numérotation du verset Dn. 13,36 

÷ Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio soli,
ingressa est hec cum duabus puellis, et clausit ostium17 pomerii,
17 ostium] ostia Weber
et dimisit puellas.
Numérotation du verset Dn. 13,37 

÷ Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Numérotation du verset Dn. 13,38 

÷ Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Numérotation du verset Dn. 13,39 

÷ Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit.
Numérotation du verset Dn. 13,40 

÷ Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus.
Numérotation du verset Dn. 13,41 

÷ Credidit eis multitudo
quasi senibus
et iudicibus populi18,
18 et iudicibus - populi] inv. Weber
et condemnaverunt eam ad mortem.
Numérotation du verset Dn. 13,42 

÷ Exclamavit autem voce magna Susanna,
et dixit: Deus eterne qui absonditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Numérotation du verset Dn. 13,43 

÷ Tu scis quoniam falsum tulerunt contra me19
19 t. – contra me] inv. Weber
testimonium, et
ecce morior cum nihil horum fecerim que isti malitiose composuerunt adversum me.
Numérotation du verset Dn. 13,44 

÷ Exaudivit autem Dominus vocem eius.
Numérotation du verset Dn. 13,45 

÷ Cumque duceretur ad mortem, suscitavit
Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel,
Numérotation du verset Dn. 13,46 

÷ et exclamavit
voce magna:
Mundus ego sum a sanguine huius.
Numérotation du verset Dn. 13,47 

÷ Et conversus omnis populus ad eum dixit: Quis est iste sermo20 quem tu locutus es ?
20 i. s.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,48 

÷ Qui cum staret in medio eorum ait: Sic fatui
filii Israel, non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel ?
Numérotation du verset Dn. 13,49 

÷ Revertimini
ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt
adversus eam.
Numérotation du verset Dn. 13,50 

÷ Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei
senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Numérotation du verset Dn. 13,51 

÷ Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul
et diiudicabo eos.
Numérotation du verset Dn. 13,52 

÷ Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua que operabaris prius,
Numérotation du verset Dn. 13,53 

÷ iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
Numérotation du verset Dn. 13,54 

÷ Nunc autem21 si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes22 sibi. Qui ait: sub cino.
21 autem] ergo Weber |
22 colloquentes] loquentes Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,55 

÷ Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium.
Numérotation du verset Dn. 13,56 

÷ Et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan et non Iuda.
Species
decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum.
Numérotation du verset Dn. 13,57 

÷ Sic faciebatis filiabus
Israel, et ille timentes loquebantur vobiscum sed non filia Iuda
sustinuit iniquitatem vestram.
Numérotation du verset Dn. 13,58 

÷ Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
Numérotation du verset Dn. 13,59 

÷ Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum.
÷ Manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Numérotation du verset Dn. 13,60 

÷ Exclamavit itaque omnis populus23 voce magna, et benedixerunt Deum24 qui salvat sperantes in se.
23 populus] cetus Weber |
24 Deum] Deo Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,61 

÷ Et consurrexerunt adversus25 duos presbyteros. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicut26 male egerant adversus proximam27,
25 adversus] adversum Weber |
26 sicut] sicuti Weber |
27 proximam] proximum Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,62 

÷ ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos.
Et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Numérotation du verset Dn. 13,63 

÷ Helchias28 autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum ioachim marito eius, et cognatis omnibus quia non inventa esset29 in ea res turpis
28 Helchias] Chelchias Weber |
29 inventa esset] inv. Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,64 

÷ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
Numérotation du verset Dn. 13,65 

÷ Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

Capitulum 13

Numérotation du verset Dn. 13,1 
marg.| Et erat vir habitans in Babylone] Hieronymus Expositis ut potui, que in Danielis libro iuxta Hebraicum continentur : ponam breviter quod Origenes in decimo stromatum libro de Susanne, et Belis fabulis dixerit.
marg.| {a} Et erat vir, etc.   et nomen eius Ioakim] Aliqui putant hunc Ioakim fuisse Iechoniam qui elevatus est de carcere ab Evilmerodach. Et hoc quia sequitur, quod honorabilior erat omnium. Sed contra hoc est, quod Daniel erat iuvenis quando hoc factum est, ut dicitur inf. eod. et ita erat hoc recenti adhuc captivitate. Ioachin autem (qui Ieremie dicitur Iechonias) elevatus est a carcere longe post captivitatem, post mortem scilicet Nabuchodonosor, Ier. 52.g.
marg.| {b} Et accepit, etc.   filiam Helcie pulchram nimis] exterius, et interius. Unde subdit :
marg.| {c} Et timentem Deum] Et adiungit pulchram, et timentem. Qui enim pulcher est, multas habet occasiones peccandi, quare debeat timere. Item ideo iungit, quia primum non valet sine sequenti. Prv. 31.d. Fallax imago et vana est pulchritudo : mulier autem timens Dominum, etc.   [Timentem Deum] non hominem, non mundum.
marg.| {d} Erudierunt filiam suam secundum legem Moysi] que docet timere. Dt. 6.b. Timebis Dominum Deum tuum. Vel   [secundum legem] que precipit, quod patres erudiant filios suos. Eccl. 7.c. Filii tibi sunt, erudi illos.
marg.| {e} Et ad ipsum confluebant Iudei] Prv. 10.c. Amici divitum multi. Prv. 19.a. Divitie addunt amicos plurimos.
marg.| {f} Eo quod esset honorabilior omnium] id est ditior omnibus. Vel ditior : Dives enim dicitur honestus. Unde Sir. 13.a. Pondus super se tollit, etc.
marg.| {g} Et constituti sunt duo senes] etc. quia de talibus presumitur quod melius sciant iudicare, et quod difficilius corrumpantur. Iob. 12.b. In antiquis est sapientia. Sir. 25. Quam speciosum caniciei iudicium ! Hos dicunt Hebrei fuisse Achab et Sedeciam, de quibus Ier. 29.e. Notandum quod ad exaggerationem iniquitatis dicuntur senes, et iudices : ad significandum quod et etas, et officium, et dignitas augmentant peccatum.
marg.| {h} De quibus locutus est Dominus] Ier. 19.e. Ponat te Dominus sicut Sedeciam. Et Ier. 23.c. In Prophetis Hierusalem vidi similitudinem, etc. Et paulo post, A Prophetis Hierusalem, etc.
marg.| {i} Egressa est iniquitas] etc. Glossa, Tradunt Hebrei quod mulieres in hoc decipiebant, quia Christum de semine suo nasciturum affirmabant : quia de semine David, et de semine Iude erant.
marg.| {k} Qui videbantur regere populum] non qui regebant.
marg.| {l} Isti frequentabant domum] etc. quia ille erat ditior, et competentius ibi fiebant placita.
marg.| {5. 165ra} {a} Et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia] iudicanda vel declaranda. Vel, id est lites et causas inter se. Sic sumitur 1Cor. 6.a. Secularia iudicia si habueritis, etc.
marg.| {b} Cum autem populus revertisset] ad propria post lites, et placita. {c}   Per meridiem] hora, scilicet prandii.
marg.| {d} Ingrediebatur Susanna] etc. in pomarium suum, quando tumultus, et frequentia erat in domo. Vel.
marg.| {e} In pomario] Tunc Susanna latebat in thalamo, sed post recessum populi ingrediebatur pomarium ad spatiandum. Et est hic argumentum   [ut dicit Glossa   ] quod ad vegetandum corpus quis deambulat.
marg.| {f} Et videbant eam senes] Supra dicitur quod frequentabant domum. Hinc ostenditur quod locus, et oculus generant libidinem.
marg.| {g} Senes] qui cum populo non recesserant   [videbant]  : Ideo orat Ps. 118. Averte oculos meos ne videant vanitatem.
marg.| {h} Quotidie ingredientem, et deambulantem] pomarium.
marg.| {i} Et exarserunt] etc. Hinc patet quod periculosum est respicere mulieres, et frequentare eas, 2Rg.11.a. David vidit, et concupivit, Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras. Eccles. 9.a. Non respicias mulierem, Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ne cogitarem de virgine.
marg.| {i} Et exarserunt] per delectationem.
marg.| {k} Et everterunt sensum] per consensum peccati. Averterunt intellectum a recto, et affectum a bono.
marg.| {l} Et declinaverunt oculos suos, ut non viderent celum] Glossa Celestia non cogitarent, Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Item Ps. 9. Non est Deus in conspectu eius : inquinate sunt, etc.
marg.| {m} Neque recordarentur iudiciorum iustorum] Dei, vel populi quamvis essent Iudices.
marg.| {n} Erant enim] etc. Hieronymus ergo. Sequitur.
marg.| {o} Eamus domum] Unus se volebat expedire de alio.
marg.| {p} Cumque revertissent] per diversas vias.
marg.| {q} Venerunt in unum] locum, scilicet in pomarium. {r}   Et sciscitantes] quare scilicet reversi essent.
marg.| {s} Factum est, etc.   aptum] facinori suo.
marg.| {t} Voluitque lavari] pro corporis refrigeratione secundum consuetudinem Terre.
marg.| {u} Afferte mihi oleum] forte myrtum : quia ibi solent fetere pre caliditate Terre, et qualitate homines, et maxime {5. 165rb} mulieres. {x}   Ex smigmata] id est unguenta. Vel, migmata. Est autem migma hordeum cum palea proprie.
marg.| Unde Is. 32.e. Commixtum migma comedent, etc. Ibi Septuaginta transtulerunt, Comedent paleas commixtas in hordeo ventilato. Et ex hoc (ut dicunt) volunt migma quoddam unguentum, quod fit ex hordeo cum palea decocto in aqua : quo utebantur mulieres forte ad nitorem faciei. Alii dicunt, nigma, quod est genus loture.
marg.| {y} Cum autem] etc. Hieronymus Bonum est semper habere secum comitem, et castitatis sue custodem, et testem, Augustinus Non eant ad balnea, sive quocumque necesse fuerit, minus quam duo, vel tres.
marg.| {z} Quod si nolueris] Prius simplici verbo : modo minis eam conantur subvertere.
marg.| {a} Dicemus] etc. qui sumus duo, et Iudices.
marg.| {b} Ingemuit Susanna] Glossa timore mortis. Humanum quippe est mortem timere. Vel timore opprobrii, et ignominie, quam illi minabantur.
marg.| {c} Si enim hoc egero, mors mihi est] Hieronymus Peccatum mortem vocat Sap. 1.c. Deus mortem non feci, id est peccatum.
marg.| {d} Sed melius est mihi] In Greco non habetur, melius : sed, bonum : ut non legatur, comparative. Vel est abusiva comparatio.
marg.| {e} Absque opere] peccati.
marg.| {f} In conspectu Domini] Glossa Cui omnia nuda, Hbr. 4.d.
marg.| {g} Et exclamavit voce magna] Hieronymus Pudicitie magnitudine per quam clamabat ad Deum.
marg.| Unde et in exclamatione seniorum non apponitur, magna voce.
marg.| {h} Quia numquam] etc. Glossa, nedum factus.
marg.| {i} Cumque venisset populus] etc. de more.
marg.| {k} Ut interficerent] id est ut testimonium darent, quod rea esset mortis, et interficeretur.
marg.| Et est argumentum, quod tales debent reputari homicide.
marg.| Item hic notandum quod de peccato luxurie ceciderunt in homicidium, et in falsum testimonium.
marg.| {l} Et pulchra specie] Glossa pulchrior moribus.
marg.| {m} At iniqui] etc. Glossa Extrema linea a moribus est videre, quod amatur, et hoc nonnihil est.
marg.| {n} Decori eius] id est visu decoris eius.
marg.| {o} Flebant igitur sui] etc. propinqui.
marg.| {5. 165va} {a} Posuerunt manus suas super caput eius] Hec erat consuetudo Legis.
marg.| {b} Que flens suspexit ad celum] id est ad adiutorium de celo venturum, quasi dicat. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in celis, Ps. 122.
marg.| {c} Erat enim cor eius] etc. 1Mcc. 2.g. Omnes qui sperant in eo, non infirmantur, Rm. 5.a. Spes non confundit, Eccl. 2.c. Quis speravit in Domino, et confusus est ?
marg.| {d} Cum deambularemus in pomario soli] Glossa, ne alius testis queratur.
marg.| {e} Et clausit ostia pomarii] etc. Glossa Coniecturas innectunt ut videantur, supple, dicere verum.
marg.| {f} Et dimisit] id est emisit a se puellas.
marg.| {g} Venitque ad eam adolescens] etc. Hoc dicunt, quia tales et concupiscunt, et concupiscuntur.
marg.| Unde Ezech. 23.a. Iuvenes cupidinis.
marg.| {h} Et vidimus eos pariter commisceri] quasi dicat Non de auditu, sed de visu perhibemus testimonium, Io. 3.b. Quod scimus, loquimur, et quod vidimus, testamur.
marg.| {i} Credidit eis multitudo quasi senibus] Glossa a natura.
marg.| {k} Et Iudicibus] ab officio, quasi dicat Utrumque faciebat pro eis, quod melius eis credebatur, et natura, et officium.
marg.| {l} Et condemnaverunt eam ad mortem] secundum illud Dt. 22.d. Si dormierit vir cum uxore alterius, etc.
marg.| {m} Exclamavit autem voce magna Susanna] Hieronymus Cordis affectus, et pura mentis confessio, et bonum conscientie vocem eius fecerant clariorem.
marg.| Unde et magna erat eius exclamatio Deo, que ab hominibus non audiebatur.
marg.| Unde super illud Ex. 14.d. Quid clamas ad me ? dicit Gregorius. Valentiores voces apud sacratissimas aures Dei faciunt vota quam verba. {n} Deus eterne qui absconditorum es cognitor] Sir. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores, etc.
marg.| {o} Quoniam falsum testimonium tulerunt contra me] Glossa innocentem.
marg.| {p} Et] tamen Glossa   [ecce morior,
marg.| {q} Malitiose composuerunt adversum me] Sunt enim huiusmodi venefici Diaboli componentes venena ad occidendum.
marg.| {r} Exaudivit autem Dominus vocem eius] id est desiderium, Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Vel cor contritum, et gemens, sive lachrymas eius, Eccl. 35.c. Non despiciet preces pupilli, etc. 2Mcc. 8.a. Invocabant Dominum ut vocem sanguinis ad se clamantis audiret.
marg.| {s} Suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri iunioris] {5. 165vb} Hieronymus. Quo sermone ostenditur non tunc intrasse in Danielem Spiritum sanctum : sed eum qui erat in illo, et quiescebat propter etatis infirmitatem, nec sua poterat opera demonstrare, data occasione pro sancta femina a Domino suscitatum.
marg.| {t} Et exclamavit] Glossa Spiritu suscitato, et suggerente.
marg.| {u} Voce magna] Glossa Vix in scriptura Sancta vox peccatoris magna dicitur.
marg.| {x} Mundus ego sum]  : quia fecit quicquid potuit ad liberandam insontem, Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem. Ergo eadem ratione populus tenetur liberare insontem a Iudice, qui vult eum suspendere. Solutio : Non tenetur populus, quia non pertinet ad eum discutere ; sed Daniel erat revelatum.
marg.| {y} Quis est sermo iste] quasi, Quid sibi vult.
marg.| {z} Sic fatui] indiscreti.
marg.| {a} Quia falsum testimonium locuti sunt] presbyteri. Nec nominat eos, quia non sunt digni nomine, Ps. 15. Nec recordabor nominum eorum per labia mea.
marg.| {b} Et dixerunt ei] Danieli.
marg.| {c} Senes] alii scilicet.
marg.| {d} Quia tibi dedit Deus honorem senectutis] Glossa Etsi non etatem, id est sapientiam ; et discretionem, pro qua maxime honorantur senes : quia de illis presumitur, quod sint sapientes.
marg.| {e} Separate illos abinvicem] ne mendacium confingant simul.
marg.| {f} Et diiudicabo eos] id est examinabo. Argumentum, quod testes debent examinari, et quod eis possit contradici, et quod possunt inficiari.
marg.| {g} Inveterate dierum malorum] Sic incipit ut eos terreat, ne audeant mentiri.
marg.| {h} Sub schino] id est ilice. Est autem ilex, ilicis, ut dicit Papias, genus arboris ab electo dicta. Huius enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt, id est glandes, que etiam dicuntur iligna ab ilice.
marg.| {i} Ecce enim Angelus Dei accepta sententia] id est executione divine sententie.
marg.| {k} Semen Chanaan] per imitationem, Ezech. 16.a. Radix tua et generatio tua de terra Chanaan.
marg.| {l} Et non Iuda] Glossa ut mentiris. Iactabant enim se esse de Tribu Iuda.
marg.| {m} Loquebantur nobis] curialiter loquitur, et honeste.
marg.| {n} Sed non filia Iuda] Glossa id est Christi qui de Iuda.
marg.| {o} Sub prino] quam Latini dicunt lentiscum. Est autem lentiscus {5.166ra} (dicit Glossa) arbor humilis, cuius foliorum succus scissuras labiorum, vel manuum solidat, Papias dicit quod lentiscus genus est virgulti sic dictum, quia cuspis ipsius lenta sit, et flexibilis, et mollis : huius fructus oleum resudat, cortex vero resinam, que mastix dicitur.
marg.| {a} Recte mentitus es, et tu in caput tuum] id est in damnationem capitis tui : non capitis sententia forte mulctati sint, sed caput sumitur pro quolibet corpore. Verius autem videtur, quod lapidati sint secundum preceptum illud Dt. 22.d. ubi adultera precipitur lapidari. Et Dt. 19.d. Reddent ei sicut proximo suo facere cogitavit, Ioel. ult. a. Reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
marg.| {b} Manet enim Angelus] etc. id est paratus est Angelus Domini statim interficere.
marg.| {c} Ex ore suo] id est per ea que dixerant ex ore suo dissona, et disconvenientia. Et etiam forte confessi sunt peccatum suum secundum legem Moysi, que precipit talionem, Dt. 19.d.
marg.| {d} Et interfecerunt eos] Hieronymus Si interfecit eos omnis synagoga, videtur illa opinio refutari : de qua supra diximus secundum Ier. quod ipsi essent presbyteri Achab, et Sedecias.   [Nisi forte hoc quod scriptum est, Interfecerunt eos] sic interpretemur pro eo quod est, Regi Babylonis occidendos tradiderunt : sicut et nos dicimus quod Iudei interfecerunt Salvatorem, non quod ipsi percusserunt, sed quod tradiderunt ad occidendum, et succlamantes dixerunt, Crucifige, crucifige eum, Io. 19.
marg.| {e} Quia non esset inventa in ea res turpis] Non quia liberata est, hoc enim non satis est laudabile, nec magni discriminis, dicit beatus Hieronymus, si non esset liberata : sed quia non est inventa in ea res turpis.
marg.| {f} Daniel autem factus est magnus] etc. quia cepit sapientia eius divulgari, et Propheta cepit haberi.
marg.| {g} Et Rex Astyages] quem quidam putaverunt esse Darium, sed verius credendum est quod fuit pater Darii, vel naturalis, vel per adoptionem, secundum quosdam.
marg.| {h} Appositus est ad patres suos] id est sicut patres sui in sepulchris patrum suorum, vel mortuus est, sicut patres sui mortui sunt, 2Rg.14.c. Omnes morimur.
marg.| {i} Et suscepit Cyrus Perses regnum eius] regnum scilicet Persarum, quia Darius suscepit regnum Medorum. Erat autem Cyrus filius filie Astyagis, et nepos Darii. Et notandum quod secundum quosdam hic determinavit tempus quo liberata est Susanna, quando scilicet Cyrus factus est Rex Persarum, et Darius rex Medorum. Vel forte determinat tempus historie sequentis, scilicet de fabula Belis, que secundum hoc inchoatur hic, Et Rex Astyages, etc.
marg.| Unde notandum quod adhuc stabat regnum Babylonis, cum facta est fabula ista Belis, et Draconis, et erat in Babylone Rex, de quo statim sequitur.
marg.| {k} Erat autem Daniel conviva Regis] cuius nomen, quia {5. 166rb} tacet historia, potest intelligi fuisse pater Baltassar, sub quo factum est a Daniele quod legitur hic de historia Belis, et Draconis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 29/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_13)

Notes :