Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Dn. 2,1 

In anno autem secundo regni Nabuchodonosor
vidit Nabuchodonosor somnium
et conterritus est spiritus eius
et somnium effugit ab eo.
Numérotation du verset Dn. 2,2 

Precepit ergo rex ut convocarentur arioli
et magi
et Chaldei
et malefici1
1 Chaldei - et - malefici] inv. Weber
ut2 indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent steterunt coram rege
2 ut] et Weber
Numérotation du verset Dn. 2,3 

et dixit ad eos rex: Vidi somnium
et mente confusus ignoro quid viderim.
Numérotation du verset Dn. 2,4 

Responderuntque Chaldei regi Syriace: Rex in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus.
Numérotation du verset Dn. 2,5 

Et respondit rex et dixit3 Chaldeis: Sermo
3 et dixit] ait Weber
recessit a me. Nisi indicaveritis mihi
somnium et
coniecturam eius
peribitis vos
et domus vestre publicabuntur.
Numérotation du verset Dn. 2,6 

Si autem somnium et coniecturam eius narraveritis,
premia
et dona
et honorem multum accipietis a me.
Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi.
Numérotation du verset Dn. 2,7 

Responderunt secundo et dixerunt: Rex somnium dicat servis suis et interpretationem eius indicabimus.
Numérotation du verset Dn. 2,8 

Respondit rex et ait: Certe scio4 quia tempus redimitis,
4 Certe scio] certo novi Weber
scientes quod a me recesserit sermo5.
5 a me - recesserit] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,9 

Si ergo somnium non indicaveritis mihi
una est
de vobis
sententia,
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis,
ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem6 eius veram loquamini.
6 interpretationem] + quoque Weber
Numérotation du verset Dn. 2,10 

Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt: Non est homo super terram
qui sermonem tuum rex possit implere ;
sed neque regum quisquam magnus et potens
verbum huiusmodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo.
Numérotation du verset Dn. 2,11 

Sermo enim quem tu rex queris gravis est nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est conversatio cum hominibus7.
7 conversatio - cum hominibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,12 

Quo audito rex in furore et in ira magna precepit ut perirent omnes
sapientes
Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,13 

Et egressa sententia
sapientes interficiebantur.
Querebaturque Daniel et socii eius ut perirent.
Numérotation du verset Dn. 2,14 

Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia
ab Arioch
principe militie regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,15 

Et interrogavit eum qui a rege
potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis
esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Numérotation du verset Dn. 2,16 

Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Numérotation du verset Dn. 2,17 

Et ingressus est domum suam, Ananieque et8 Misaeli et Azarie sociis suis indicavit negotium
8 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,18 

ut quererent
misericordiam a facie Dei celi, super sacramento isto
et
non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,19 

Tunc Danieli mysterium per visionem nocte9 revelatum est.
9 m. - per visionem nocte] inv. Weber
Et
benedixit Daniel Deum celi10
10 benedixit Daniel Deum] Daniel benedixit Deo Weber
Numérotation du verset Dn. 2,20 

et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a seculo et usque in seculuma, quia sapientia
0 Cf. Ps. 112, 2.
et fortitudo
eius sunt,
Numérotation du verset Dn. 2,21 

et ipse
mutat tempora et etates,
transfert regna atque constituit, dat sapientiam sapientibus
et scientiam intelligentibus disciplinam.
Numérotation du verset Dn. 2,22 

Ipse revelat profunda et abscondita
et novit in tenebris constituta
et lux cum eo estb.
0 Cf. Ps. 138, 2.
Numérotation du verset Dn. 2,23 

Tibi
Deus patrum nostrorum confiteor
atque laudo quia sapientiam
et fortitudinem
dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi
que11 rogavimus te
11 que] coniec., qu cacogr. Rusch
quia sermonem regis aperuisti nobis.
Numérotation du verset Dn. 2,24 

Post hec Daniel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis,
sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectu regis et solutionem narrabo12 regi13.
12 narrabo] enarrabo Weber |
13 e. r.] inv. Weber |
Numérotation du verset Dn. 2,25 

Tunc Arioch festinus introduxit
Danielem
ad regem et dixit ei: Inveni hominem
de filiis transmigrationis Iude qui solutionem regi annuntiet.
Numérotation du verset Dn. 2,26 

Respondit rex et dixit Danieli cui nomen erat Balthasar: Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius ?
Numérotation du verset Dn. 2,27 

Et respondens Daniel coram rege ait: Mysterium
quod rex
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices nequeunt14 indicare regi.
14 nequeunt] non queunt Weber
Numérotation du verset Dn. 2,28 

Sed est Deus in celo revelans mysteria,
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor
que ventura sunt novissimis temporibus.
Somnium tuum et visiones
capitis tui
in cubiliculo15 tuo
15 cubiculo] cubili Weber
huiuscemodi sunt.
Numérotation du verset Dn. 2,29 

Tu rex cepisti cogitare16 in stratu tuo quid esset futurum post te17,
16 c. c.] inv. Weber |
17 te] hec Weber |
et qui revelat mysteria ostendit tibi que futura sunt,
Numérotation du verset Dn. 2,30 

mihi quoque
non in sapientia que est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tue scires.
Numérotation du verset Dn. 2,31 

Tu rex videbas,
et ecce quasi statua una grandis.
Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te,
et intuitus
eius18 terribilis
18 eius] + erat Weber
Numérotation du verset Dn. 2,32 

Huius statue caput
erat ex auro optimo,
pectus autem et brachia de argento.
Porro venter et femora ex aere,
Numérotation du verset Dn. 2,33 

tibie autem ferree,
pedum autem quedam pars ferrea erat19, quedam fictilis.
19 f. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,34 

Videbas ita donec abscisus est de monte20 lapis sine manibus,
20 de monte] om. Weber
et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Numérotation du verset Dn. 2,35 

Tunc contrita sunt pariter, ferrum testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam estive aree, que rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Numérotation du verset Dn. 2,36 

Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te rex.
Numérotation du verset Dn. 2,37 

Tu rex regum es et Deus celi
regnum et fortitudinem
et imperium
et gloriam
dedit tibi
Numérotation du verset Dn. 2,38 

et omnia in quibus habitant
filii hominum et bestie agri et volucres21 celi
21 et volucres] volucresque Weber
dedit
in manu tua
et sub dicione tua
universa constituit. Tu ergo rex es22 caput aureum,
22 Tu ergo rex es] Tu es ergo Weber
Numérotation du verset Dn. 2,39 

et post te consurget regnum aliud minus te argenteum23,
23 argenteum] om. Weber
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universe terre,
Numérotation du verset Dn. 2,40 

et regnum quartum erit velut ferreum.
Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hec24.
24 et conteret - omnia hec] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,41 

Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testeam25 figuli et partem ferream, regnum divisum erit
25 testeam] teste Weber
quod tamen de plantario ferri orietur
secundum quod
vidisti ferrum mixtum
teste ex luto
Numérotation du verset Dn. 2,42 

et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
Numérotation du verset Dn. 2,43 

Quod26 autem vidisti ferrum mixtum teste ex luto
26 Quod] quia Weber
commiscebuntur quidem humano semine,
sed non adherebunt sibi sicuti ferrum non potest misceri27 teste
27 non potest - misceri] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,44 

In diebus autem regnorum illorum
suscitabit Deus celi
regnum
quod in eternum non dissipabitur,
et regnum eius alteri non tradetur.
Comminuet et consumet universa regna
hec
et ipsum stabit in eternum.
Numérotation du verset Dn. 2,45 

Secundum quod vidisti
quod de monte
abscisus est
lapis
sine manibus
et comminuet28 testam et ferrum
28 comminuet] comminuit Weber
et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi que ventura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
Numérotation du verset Dn. 2,46 

Tunc rex Nabuchodonosor
cecidit in faciem suam
et Danielem adoravit et hostias et incensum precepit
ut sacrificaretur29 ei.
29 sacrificaretur] sacrificarent Weber
Numérotation du verset Dn. 2, 47 

Loquens ergo rex ait Danieli: Vere Deus vester
Deus deorum
est et Dominus regum,
revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc.
Numérotation du verset Dn. 2,48 

Tunc rex Danielem30 in sublime extulit,
30 Danielem] Danihelum Weber
et munera multa et magna dedit ei. Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prefectum et magistrum31 super cunctos sapientes Babylonis.
31 et magistrum] magistratum Weber
Numérotation du verset Dn. 2,49 

Daniel autem postulavit a rege et constituit32
32 constituit] + eum Weber
super omnia opera33 provincie Babylonis Sydrac, Misac et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
33 omnia opera] omnes Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Dn. 2,1 
marg.| {5. 147ra} In anno secundo] etc. Hucusque protenditur prima pericopa, id est particula, vel distinctio Danielis. Sequuntur autem decem visiones, que visiones dicuntur, quia in eis aliquid vidit, vel ab alio visum explanavit. In hac autem secunda parte totius Libri ostenditur preeminentia regni Christi. Et possunt sic visiones distingui : ut quinque prime ostendant preeminentiam regni Christi, quantum ad primum adventum ; quinque ultime, quantum ad secundum. Quinque prime sic possunt distingui : ut prima pertineat ad sacramentum Dominice conceptionis. Ibi enim apparet lapis excisus de monte sine manibus, id est Christus conceptus de Virgine, artificio Spiritus sancti, non opere nature. Secunda pertinet ad sacramentum Dominice nativitatis. Ibi enim apparet species quarti viri similis filio Dei, qui descendit in fornacem ad temperandam flammam. Fornax significat miseriam nostre penalitatis. Filius ergo descendit in hanc flammam, quando natus apparuit in presentem miseriam. Tertia ad sacramentum, Dominice predicationis, ubi apparet Vigil clamans, Succidite arborem. Unde Mt. 3.c. Iam securis ad radicem arboris posita est. Et illud, Omnis arbor que non facit, etc. Quarta ad sacramentum Dominice passionis, ubi digeritur scriptura illa, Mane, Thecel, Phares, id est numeravit regnum, et implevit, et appensum est in statera, et divisum est regnum Diaboli. Quinta pertinet ad sacramentum descensus Christi ad Inferos, et sue resurrectionis. Ibi enim Angelus concludit ora leonum, quod pertinet ad sacramentum descensus Christi ad Inferos. Ibi Daniel exurgit de lacu, quod pertinet ad Christi resurrectionem. In hoc autem capitulo continetur quomodo Nabuchodonosor vidit somnium, et fugit ab eo. Secundo quomodo a Sapientibus Babylonis somnium et interpretationem requirit, ibi   [Precepit ergo Rex] Tertio qualiter somnium, et interpretatio Danieli revelatur, ibi : [  Tunc Daniel requisivit] Quarto qualiter somnium Regi refert, et interpretatur, ibi   [Post hec Daniel] Quinto qualiter Daniel ex hoc sublimatur, ibi   [Tunc rex Nabuchodonosor cecidit]
marg.| Dicit ergo {a} In anno secundo] Monarchie eius, scilicet qui fuit vicesimus sextus regni eius, postquam, scilicet subdidit sibi Barbaras nationes. {b}   Vidit] etc. Glossa ut Daniele interpretante glorificetur Deus, et captivi Deo servientes inde habeant solatium.
marg.| {c} Precepit autem ut Harioli] etc. qui per sacrificia, et per aras a Demonibus dubia requirebant. {e}   Malefici] Alia Littera. Incantatores, qui verbis rem peragunt, id est qui verbis invocant Demones. {d}   Magi] Glossa, qui de singulis philosophantur. {f}   Et Chaldei] Glossa Astrologi, id est Mathematici philosophi Chaldeorum : quia secundum hanc artem Principes et Reges illius gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini primi ortum eius notaverunt. Ex hac Glossa videtur quod Magi illi, qui ad Christum venerunt dicti sunt a Magica arte, et quod fuerunt de Chaldea. Ad quod intelligendum, notandum est quod Glossa hec est corrupta : et planum est in Originali. Unde sic dividenda est. Glossa Chaldei sunt philosophi Chaldeorum, id est Mathematici. Illud autem quod sequitur, Quia secundum hanc artem, etc. non refertur ad Chaldeos, sed ad Magos de quibus predictum est. Unde sic habet Hieronymus Magi sunt qui de singulis philosophantur. Unde Magi dicuntur hic a magnitudine scientie, non a Magica arte. Et post subditur, Consuetudo autem et sermo communis {5. 147rb} apud nos, Magos pro Maleficis ponit, qui aliter habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldeorum. Et secundum artis huius scientiam Reges quoque, et Principes eiusdem gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini Salvatoris ipsi primi ortum eius intellexerunt. Vult ergo dicere Hieronymus quod dicuntur Magi a magnitudine scientie, quia fuerunt philosophi magni, id est Astronomi, sive Mathematici. Fuerunt autem, ad Litteram, tres Reges Chaldei, secundum quod Chaldea large sumitur ut regionem Persidis comprehendat, que ei vicina est. Dicit enim Glossa super Mt. 2.d. quod venerunt de Sabea, que est regio Persidis. Item nota quod Chaldea sita est in confinio Orientis, et Aquilonis. Unde aliquando dicitur, ex parte Aquilonis, respectu Hierusalem ; aliquando ex parte Orientis, quia in estate maxime oritur Sol in confinio Orientis. Et ita non est contrarium, quod fuerunt de Chaldea, que est ex parte Aquilonis, respectu Hierusalem, et quod dicitur Mt. 2.a. quod venerunt ab Oriente. {e}   Et Malefici] qui sanguine utuntur et victimis, et sepe contingunt corpora mortuorum.
marg.| {g} Vidi somnium] etc. Hieronymus Umbram, et quasi auram, et vestigia somnii retinebat, ut aliis referentibus posset que viderat, reminisci, et nequaquam a mentientibus decipi.
marg.| {h} Responderuntque Syriace] id est Chaldaice, quia est eadem lingua. Sicut dicit Hieronymus hucusque que lecta sunt, sermone narrantur Hebreo : Ab hoc loco usque ad visionem tertii anni regis Baltassar, quam Daniel vidit in Susis, Hebraicis quidem litteris, sed lingua scribuntur Chaldaica, quam hic Syriacam vocat.
marg.| {i} Rex in sempiternum vive] Superius non salutaverant eum, quia non fuerunt ausi loqui ei : sed postquam Rex eis locutus est, volentes ei respondere, prius salutant, captantes benevolentiam. {k}   Sermo] id est somnium, vel visio sermone digna, si in memoria haberetur [  recessit a me] Vel [  Sermo recessit a me] idest, non ita habeo in memoria, quod possim dicere, sicut habui dum somniabam. {l}   Nisi indicaveritis mihi somnium] prius. {m}   Et] post   [coniecturam eius] idest, interpretationem. {n}   Et domus vestre publicabuntur] id est publice vastabuntur. Glossa Confiscate, id est domus vestre in erarium Regis converse, ad commodum publicum pertinebunt. Olim enim thesauri Regum ad publicam, et communem utilitatem erant ; et ita modo deberet fieri. {o}   Si autem somnium] etc. Si non terret pena, alliciant premia.
marg.| {p} Premia] Glossa in presenti, 1 cuius utilitas tota est in presenti, ut aliquod mobile. {q}   Et dona] Glossa in futuro, idest cuius utilitas futurum spectat, ut reditus ; vel tale aliquid. {r}   Et honorem] inter vicinos et amicos. {s}   Rex somnium] Iterum benevolentiam eius captant. {t}   Certe novi] etc. Glossa spatium vite, ambage verborum. {u}   Una est de vobis sententia] sola et firma, hec scilicet   [quod interpretationem] etc. {x}   Non est homo super terram] etc. Glossa Super celum enim est, qui
prol.| Δ potest hoc.
marg.| Mystice. {a} In anno secundo] etc. Per Nabuchodonosor Potens aliquis et dives significatur, qui videt somnium quando statum vite presentis fallacem, et transitorium contemplatur, qui significatur per somnium. Unde Sir. 34.a. Vana spes et mendacium viro insensato, etc. Sed statim miser homo consulit Sapientes seculi, qui promittunt ei longam vitam, et dominium sibi duraturum, dicentes [  Rex in eternum vive] Sed huiusmodi homines solum tempus redimunt, donec Daniel, hoc est, aliquis Predicator, vel aliquis iustus homo exponit veritatem dicens.
prol.| Θ {p} Tu Rex videbas,
marg.| {5. 147va} Δ potest hoc. {a} Sed neque Regum] etc. Et sic latenter arguunt eum, insinuantes quod talia non debeat querere que sunt supra vires hominum, et contra consuetudines omnium Regum. Soli enim Dii hoc possunt.
marg.| {b} Exceptis Diis] etc. Glossa Confitentur Magi, confitentur Harioli, et omnis scientia secularis litterature, prescientiam futurorum non esse hominum sed Dei. Ex quo probatur Prophetas Spiritu Dei locutos, qui futura cecinerunt : Et intelligendum est de futuris que libero arbitrio subiacent.
marg.| {c} Ut perirent omnes Sapientes Babylonis] Glossa Non de extranea patria, supple tantum, quia et Daniel et socii eius querebantur. Vel melius, id est nullus extra Babylonem querebatur, sed in Babylone omnes de quacumque patria essent.
marg.| {d} Et egressa sententia] a Rege.
marg.| {e} Sapientes interficiebantur]  : preparabantur occidi. Unde inf. eodem d. Sapientes ne perdas.
marg.| {f} Tunc Daniel requisivit] nesciens causam sui periculi. Celaverunt enim questionem Regis, ne Daniel et tres pueri preferrentur eis in expositione visionis, et quia soli habere voluerunt premia promissa. Vel forte ipsi pueri nescierunt : quia cum aliis Sapientibus intrare noluerunt ad Regem ne impudenter divitias, et dignitatem Chaldaicam viderentur appetere ; vel ne aliis occasionem invidie darent.
marg.| {g} Requisivit] ut se et alios liberaret. {h}   Atque] pro, idest.
marg.| {i} Qui a Rege potestatem acceperat] interficiendi.
marg.| {k} Cum ergo rem indicasset] id est sententie causam.
marg.| {l} Ut tempus daret sibi] etc. Iosephus dicit quod tantum spatium unius noctis postulavit. Glossa, Non ut sagacitate mentis occulta perquireret, sed ut Dominum occultorum obsecraret. Et ideo alios sibi in preces adiungit, ne videatur presumere de privilegio meriti sui : ut quorum erat commune discrimen, communis fiat et oratio.
marg.| {m} Super Sacramento isto] Glossa de occulto somnio, quo sacra futura signantur. {n}   Et non perirent] eo invento.
marg.| {o} Cum ceteris Sapientibus Babylonis] Glossa Diligit inimicos, benefacit odientibus, orat pro persequentibus. {p}   Tunc Danieli] Gloss Somnium Regis discit suo somnio ; imo et somnium et interpretationem eius Dei revelatione cognoscit. Quod Demones ignorabant, sapientia seculi scire non poterat. Unde et Apostoli mysterium quod cunctis retro generationibus fuerat ignoratum, Domino revelante cognoscunt.
marg.| {q} Mysterium] occultum somnium, et rei occulte significativum. {r}   Per visionem] id est per somnium. {s}   Nocte revelatum est] quod tempus magis orationi competit.
marg.| {t} Et benedixit Daniel Deum celi] id est qui fecit celum, quod non alii Dii. Ier. 10.b. Dii qui non fecerunt celum, et terram, etc. Vel (Deum) habitatorem (celi) Vel dicitur Deus celi, cum sit tamen Dominus totius mundi, eo quod in elementis ipsum est dignissimum. {u}   Sit nomen Domini] etc. id est notitia nominis Domini a tempore quod nunc est, usque in eternitatem : hoc est, a seculo quod nunc est, usque in futurum crescat et amplificetur. {x}   Quia sapientia] Glossa qua cognoscunt mysteria. {y}   Et fortitudo] regnorum   [eius sunt]  : quia habet et dat cuit sibi placuerit. {z}   Et ipse] non alius.
marg.| {a} Mutat tempora et etates] id est Temporum et etatum mutationes et successiones ab eo sunt.
marg.| {b} Transfert regna] ab his terris ubi prius erant. Iob. 9.a. Qui transtulit montes, etc. Eccl. 10.a. Regnum a gente, etc. {5. 147vb} Dicit autem hic Glossa, Generali disputatione preparat auditorem, iam innuens, somnium esse de mutatione regnorum. Hieronymus Sepe malos Reges patitur suscitari, ut mali malos puniant, et emendent bonos.
marg.| {c} Dat sapientiam] non habenti, et habenti multiplicat.
marg.| {d} Et scientiam intelligentibus disciplinam] Dat enim Deus scientiam illis qui intelligunt que alii edocent, vel qui advertunt quam utiles sunt divine castigationes. Hieronymus Anime que fervet amore sapientie libenter Spiritus Dei infunditur : in perversam autem animam non introibit sapientia, Sap. 1.a. Glossa Sapientia de celestibus ; scientia de terrenis ; disciplina ordinata, morum correctio. Prius per disciplinam corrigimur ; deinde scimus ; tandem sapimus.
marg.| {e} Dat sapientiam] Glossa Unde : Audiens sapiens, sapientior erit, Prv. 1.a. Et qui habet, dabitur ei, Mt. 25.c.
marg.| {d} Et scientiam intelligentibus disciplinam] Glossa morum correctionem diligentibus.
marg.| {e} Ipse revelat profunda] Glossa Cui revelat Deus profunda, potest dicere : O profundum divitiarum sapientie, et scientie Dei ! Iste habitante in se Spiritu sancto scrutatur etiam profunda Dei, et in profundo anime sue fodit altissimos puteos, et omnem terram egerit que aquas cooperit : bibit aquam de vasis suis, et de fonte puteorum suorum. Et sumitur hoc de Prv. 5.c. secundum aliam Litteram, ubi dicitur : Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte. Et quod dicitur in Glossa, In profundo anime sue, etc. exponendum est, id est Ingenio suo subtilissimo inquirit substantialem intelligentiam, egerendo carnalem sensum qui rectam doctrinam impedit vel intelligentiam.
marg.| {f} Profunda et] pro, id est   [abscondita]
marg.| {g} Et novit in tenebris constituta] id est que alii ignorant, et aliis obscura sunt. {h}   Et lux] id est Nihil est ei obscurum, sed lucidum et notum. Vel   [Lux cum eo est]  : quia ubi est per gratiam illustrat animam. Vel per tenebras intelliguntur mali quos cognoscit, per lucem, boni quos sibi coniungit. Vel cognoscit bona et mala, vel bonos et malos : bonos tamen oculo misericordie sue ad remunerandum, malos oculo iustitie ad puniendum.
marg.| {i} Tibi Deus patrum] etc. Hieronymus Ne videatur sui meriti quod impetravit, refert ad patrum iustitiam, et ad veritatem Dei qui seminis eorum etiam in captivitate miseretur.
marg.| {k} Quia sapientiam] Istud (quia) respectu ly, confiteor, dicit causam materialem : respectu ly, laudo, causam motivam. (Quia sapientiam) in solvendis enigmatibus, in somniis et visionibus coniiciendis, in rerum divinarum humanarumque comprehensione.
marg.| {l} Et fortitudinem] in periculorum et laborum sustentatione id est me sapientem et patientem fecisti. Vel (Sapientiam et fortitudinem,) id est Notificasti mihi tuam sapientiam, et tuam fortitudinem per somnii interpretationem, in quo apparet quod tu omnia futura scis, et omnia fortia regna subvertis.
marg.| {m} Et nunc ostendisti mihi] quasi dicat Dedisti mihi scire occulta, et sustinere adversa, et specialiter modo revelasti mihi necessaria. {n}   Que rogavimus te] nos quatuor.
marg.| {o} Quia sermonem Regis] id est somnium de quo Rex loquebatur : vel somnium dignum sermone.
marg.| {p} Aperuisti nobis] id est uni ex nobis, mihi scilicet per synecdochen. Vel (nobis,) id est ad utilitatem nostram : vel per {5. 148ra} merita, et orationes omnium quatuor. Unde Hieronymus Quod quatuor rogant, uni ostenditur, ut et arrogantiam fugiat, nec solus impetrasse videatur.
marg.| {a} Sapientes Babylonis ne perdas] Hieronymus Imitatur clementiam Domini pro Persecutoribus orans et non vult eos perire, propter quos fuerat ipse periturus. Contra hoc videtur illud Ier. 15.a. Si steterit Moyses, et Samuel coram me. Glossa Tantum isti in toto Veteri Testamento inveniuntur pro inimicis orasse. Solutio : Daniel hominem, non Deum pro eis rogavit : sed illi Deum. Vel melius : quia illi expresse pro inimicis oraverunt ; iste tacite insinuatur orasse. {b}   Introduc me in conspectum Regis] Principis militie benevolentiam captat, participem eum gratie faciens, quam solus habere potuit. Item dicit Glossa quod vitat arrogantiam : quia cum posset recto itinere ire ; vult tamen introduci.
marg.| {c} Inveni hominem] quasi dicat Diligenter quesivi : et mentitur. Vel forte Arioch, qui sciebat Danielem, et socios eius sapientiores ceteris, nec viderat eos interfuisse questioni facte a Rege, eos specialiter requisivit ad solutionem faciendam, ut ceteri Sapientes salvarentur, vel ut cum ipsis morerentur.
marg.| {d} De filiis transmigrationis Iuda] Glossa, Notatur per hoc, quod de filiis Iuda sit Daniel, non Sacerdos, sicut in fine continet fabula Belis, secundum Septuaginta, supple. Ex quo etiam loco coniiciunt quidam, quod Daniel cum Iechonia in Babylonem transmigravit.
marg.| {e} Qui solutionem Regi annuntiet]  : non dicit, (tibi,) adulando loquens.
marg.| {f} Mysterium] etc. id est illud occultum.
marg.| {g} Sapientes, et] pro, id est   [Magi] Unde Hieronymus non habet (et.) et   [Harioli] qui in aris immolant, Demones consulendo.
marg.| {h} Haruspices] quia aras, vel horas inspiciunt, considerantes quid per singulas horas homo observare debeat.
marg.| {i} Que ventura sunt novissimis temporibus] complendo modo incepta. Vel (ut dicit Hieronymus ) novissimi dies ex eo numerandi sunt tempore, quo Danieli somnium revelatum est, usque ad consummationem mundi.
marg.| {k} Somnium tuum, et] pro, id est. Unde Glossa Somnium, et visiones pro eodem accipit hic.
marg.| {l} Visiones capitis] id est cordis. Alii (ut dicit Glossa) hac occasione non in corde, sed iuxta Platonem in cerebro esse suspicantur sapientiam.
marg.| {m} Tu Rex] Hieronymus Ut Nabuchodonosor divine inspirationis miretur gratiam, non solum quid in somno viderit, sed ante somnium quid tacitus cogitaverit, exponit.
marg.| {n} Post hec] Septuaginta [  Post dies novissimos. Et qui revelat] Hieronymus Tanta clementia omnipotentis Dei est, ut etiam Nabuchodonosor dispensationis sue, qua mundum regit, mysteria revelaverit.
marg.| {o} Mihi] etc. Hieronymus Per hoc Sapientes excusat, et invidiam evitat. Item per idem, suam confitetur ignorantiam ; {5. 148rb} et per consequens, divinam sapientiam. Regem etiam honorat, quando dicit propter illius scientiam sibi a Deo mysteria revelata.
marg.| {q} Et ecce, quasi statua una grandis] in longitudine, latitudine, altitudine, spissitudine, grossitudine. Unde subdividit. {r}   Statua illa magna] quantum ad latitudinem, spissitudinem, et grossitudinem.
marg.| {s} Et statura sublimis stabat] quantum ad longitudinem, vel sublimitatem. Vel   [Magna] pertinet ad membra ;   [statura sublimis] ad altitudinem.
marg.| {t} Contra te] in conspectu tuo, vel, id est arguens te de peccato tuo.
marg.| {u} Et intuitus eius erat terribilis] id est horribile erat eam respicere ; vel ipsa horribiliter respiciebat.
marg.| {x} Huius statue caput ex auro optimo erat] Infra eodem ponitur huius expositio.
marg.| {y} Et redacta quasi in favillam] etc. id est tenuissimum pulverem, qualis solet esse in estate in areis.
marg.| {z} Nullusque locus inventus est eis] id est ita dispersa sunt ut nusquam apparuerint.
marg.| {a} Et implevit universam terram] magnitudine sua.
marg.| {b} Et Deus celi] cui omnia debes, non idolis vanis, et surdis.
marg.| {c} Et fortitudinem] contra inimicos.
marg.| {d} Et imperium] in subditos.
marg.| {e} Et gloriam] apud extraneos.
marg.| {f} Dedit tibi] in terra ista.
marg.| {g} Et omnia] ut breviter comprehendam. Et est hyperbole : quia solum regnabat in Orientali parte. Vel hoc dicit, quia nihil ei resistebat. {h}   Et bestie agri] ut boves, et asini.
marg.| {i} Volucres quoque celi] aeris.
marg.| {k} Dedit] non meritis tuis, sed gratis.
marg.| {l} In manu tua] in potestate.
marg.| {m} Tu es ergo caput aureum] Regnum Chaldeorum auro comparat propter divitias, et studia sapientie.
marg.| {n} Et post te consurget regnum aliud] Medorum, et Persarum : quod argento comparatur, quia priore minus,
prol.| Δ sequente maius.
marg.| Θ {p} Tu Rex videbas, et ecce quasi statua una grandis] Statuam appellat vanitatem mundanam, que videtur mundanis, grandis duratione, magna possessionum amplitudine, sublimis in dignitatum altitudine. Cuius intuitus dicitur terribilis, tum propter amaritudines, que in mundo sunt ; tum quia ad amaritudinem eternam ducunt. Dicitur quoque stare contra hominem, quod proprie facit in morte, et in Iudicio.
marg.| Hanc statuam lapis percussit in pedibus, quando Christus finem secularium plenum doloribus esse ostendit cum dixit.
marg.| Ve vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram. Vel statuam percutit in pedibus, quando Maiores aliquos in seculo, qui mundum videntur sustinere et portare, deiicit in paupertatem, vel etiam in mortem. Cetera patent per hec.
marg.| {5. 148va} Δ sequente maius. {a} Et regnum tertium] etc. regnum Macedonum : cuius sonus longe lateque diffusus est ; et etiam es eloquentiam Greci sermonis designat. {b}   Et regnum quartum] etc. Romanum simile ferro quod omnia metalla domat, et tandem domatur. {c}   Quomodo] id est quia ut dicit Interl.
marg.| {d} Omnia hec] predicta regna. {e}   Pedum et digitorum] Pedum statue. {f}   Partem testeam figuli] id est constare ex testa, quam facit figulus. Hieronymus habet   [partem teste] Hieronymus Quod hodie impletum est : sicut enim in principio, Romano imperio nihil fortius, aut durius ; ita in fine nil erit debilius.
marg.| {g} Regnum divisum erit] in forte, et debile, idest, altera pars erit fortis, altera debilis.
marg.| {h} Quod tamen] regnum scilicet   [de plantario ferri orietur] 1 Quod tamen ex forti consurget principio, sicut statue pedes, et digitos ex ferrea planta consurgere vidisti. Unde subdit : {k}   Teste, et luto] quasi dicat teste ex luto. {m}   Ex parte] etc. Secundum quod, supple vidisti. Hoc factum est, quando Iulius Cesar prevaluit, et Pompeius infirmatus est. Tempore enim horum regnum fuit divisum : et Pompeius habuit partes Orientales ; Iulius Occidentales. Vel aliter. {h}   Quod tamen de plantario ferri orietur] id est illi qui orientur de eo, quod per plantam ferream significatur, scilicet de regno Romano. {i}   Secundum quod vidisti ferrum mixtum teste et luto] oriri, scilicet de planta ferrea.
marg.| {l} Et digitos] etc. id est. Illi qui nascentur de Romano Imperio, in parte fortes erunt, ut Iulius ; et in parte debiles ut Pompeius. Est ergo sensus : Sicut vidisti in statua, quod de plantario ferri, id est de ipsa tibia ferrea oriebantur, et procedebant pedes mixti, quorum una pars erat lutea, et altera ferrea : ita dico tibi, quod de Romano imperio, vel de stipite Romani Imperii exibunt, et orientur due partes : una erit fortis, altera debilis.
marg.| {n} Quod autem vidisti] etc. significat, supple, quod.
marg.| {o} Commiscebuntur] etc. id est quod homines ex priore semine descendentes erunt ut testa, et lutum. Iulius enim accepit in uxorem filiam Pompeii : numquam tamen vera fuit concordia, unde tandem occidit Iulius Pompeium.
marg.| {p} In diebus] Glossa His regnis precurrentibus, regnum Christi prenunciatum est, et venit. Quamvis enim dominaretur Romanum imperium : adhuc tamen erant illa regna quando venit Christus, sed subiecta Romano imperio. Vel   [In diebus regnorum] id est unius ex illis : vel, id est in fine illorum regnorum. Simile Ezec. 7.c. Venit tempus, id est finis. Et Mt. 26.b. Tempus meum prope est, id est finis meus.
marg.| {q} Deus celi] id est Deus pater.
marg.| {r} Regnum] Christi vel Ecclesie. Christus predicta regna comminuit, quia sibi subiecit ; et quia honores, et potestates vanas esse ostendit, et quasi pulverem sterilia, et instabilia, et oculos excecantia : quando scilicet pauper fieri voluit, et paupertatem predicavit, et pauperes sibi sociavit. {s}   Quod in eternum non dissipabitur] Lc. 1.c. Et regni eius non erit finis. {t}   Et regnum eius] etc. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. {u}   Comminuet autem] sicut Moyses comminuit vitulum. Ex. 22.e. Per quod penitentia designatur, ut hic vult Glossa Alia Glossa Regnum mundi ideo Christus conterit, ut suum ibi, edificet. {x}   Et consumet] Glossa, comparatione sui regni. {y}   Secundum quod vidisti] quasi dicat, Hoc in visione {5. 148vb} tibi significatum est. {z}   Quod de monte] Glossa, de superba gente Iudeorum.
marg.| {a} Abscissus est] Glossa, materiali carne. {b}   Lapis sine manibus] quem reprobaverunt edificantes, Hieronymus
marg.| {z} De monte] etc. id est Iesus sine virili semine genitus de Virgine, qui factus est mons magnus, et implevit universam terram : de quo Is. 2.a. Venite ascendamus, etc. Glossa Impius Porphyrius, et Iudei ad populum Iudeorum hec referunt, quem in fine seculorum, volunt esse fortissimum, et omnia regna comminuere, et regnare in perpetuum.
marg.| {c} Et comminuit testam] Gloss primum Romanum imperium, sub quo natus est Christus.
marg.| {d} Deus magnus] Hoc dicit significans Deum solum esse colendum ; et sibi non ascribens.
marg.| {e} Et verum est somnium] id est vere, sicut per somnium significatur, ita eveniet. Vel, vere hoc est somnium, quod somniasti.
marg.| {f} Et fidelis interpretatio eius] id est vera, non fictilis, vel fallax. {g}   Tunc rex Nabuchodonosor cecidit] etc. Nesciens, forte novitate rerum percussus. {h}   Et hostias et incensum precepit] Gloss portari, vel parari. {i}   Ut sacrificarent ei] vel sacrificarentur.
marg.| {k} Vere Deus vester] non Dii vestri   [Vester] Iudeorum.
marg.| Et secundum Glossam forte adorat Deum in servo : vel nesciens quid faciat, adorat ipsum servum. {l} Revelans mysteria] idest, quia revelat.
marg.| {m} Quoniam tu potuisti] eo revelante. {n}   Aperire Sacramentum hoc] occultum.
marg.| {o} Tunc Rex Danielem in sublime extulit] dando dignitates, et honorem. Hic dicit Hieronymus quod iniuste accusat Porphyrius Danielem, quod munera, et honorem Babyloniorum non recusavit : dicens Dei providentia Danielem sublimatum, ut concaptivi sui aliquod solatium haberent. Sic Ioseph sublimatus est : sic et Mardocheus.
marg.| Notandum quod Rex Danieli principatum dedit super omnes provincias ad Babylonem pertinentes, et fecit eum Principem super eas ; et preterea Magistrum super omnes Sapientes Babylonis. Ipse autem obtinuit a Rege, ut tres socii eius principatum haberent super provincias ; ipse vero preesset in Babylone, et staret in foribus Regis, id est prope palatium eius. Hoc vult Hieronymus et Magister in Historia. Alii dicunt quod Daniel princeps mansit tam super provincias, quam super Sapientes Babylonis : socios autem constituit non Iudices, et Prefectos provinciarum, sed Magistros, et Prefectos operum singulorum.
marg.| {p} Et constituit Rex] Glossa Non obliviscitur in mercede Daniel, scilicet quos socios habuerat in prece, et periculi anxietate. {q}   Ipse autem Daniel erat in foribus Regis] Glossa, a Regis latere non recedens, honoratus, familiaris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_2)

Notes :